Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Picininum

Parve labor, cui te mittam? quem nunc mihi carum
Efficiam? quis erit cui mea dona dabo?
Parvus es at magnae latitant sub pectore vires.
O si sit quisquam par tibi, quaere parem,
5Ergo eris ergo meo, mi Picenine, libelle
Persimilis, nostro munere dignus eris.
Hunc tu sume libens et amica fronte revise


2. Maffei Vegii ad Andream Pisanum.

Pulcra Panormigeni perlegi scripta poetae
Qui canit imparibus sexus utrosque modis.
Non potui non hunc laudare, non oscula dulci,
Dulcior Andrea, dulcia ferre operi.
5At nostrum in vatem si sit qui turpiter audet,
Qui moveat dentes ore calente truces,
Pone animo antiquos illustres laude poetas,
Qui similes pulcre composuere sales.
Quid cecinit Naso? Quid blandi musa Propertii?
10Lesbia tu, Sappho? tuque, Tibulle, places.
Clarus Callimachus. Placuerunt scripta Catulli.
Hi tamen et flammas et cecinere iocos.
Quidque ut praeteream reliquos, Maro, gloria vatum
Quid cecinit? lusus scripsit et ille leves.
15Mox sese ad segetes pascuaque et arma recepit.
Si dicit pecudes, an Maro pastor erat?
Multa canunt docti, quae non fecere, poetae,
Quae sua non novit dextera, multa canunt.
Verum illud sapere est et dignum laude perenni!
20Quae non viderunt lumina, Musa videt.
Sic igitur Plautus miraeque Terentius artis
Essent convivae, leno et uterque foret?
Atque alii quorum sine fine est copia magna
Quos studii et famae scribere iussit amor.
25Haec satis, Andrea, nunc ad maledicta revertor
Quae cecinit fidis invida lingua modis.
Clara Panhormitae vivent praeconia vatis;
Quive nefas ausus voce furente cadet.
Ille cadet, tenuesque furor vanescet in auras
30Et stabit nostri nobile vatis opus.


3. congratulatio victoriae pugnae Lucensis | ad Nicolaum Piccininum

... quam fortibus armis
Incumbens fausto domuisti Marte feroces
Pulciferos! Quae cum factu res credita nulli
Esset, ovans tamen, adversum praestantior agmen
5Fregisti, et tanta haec soli tibi contigit uni
Gloria, quae nulli ante fuit nec pectore, nec vi.
At qui nota sequor. Tantum tua claruit ardens
Seque altum evexit virtus, ut munere dignum
Haud parvo dux ante alios insignior unus
10Crediderit, gladioque potens, animisque Philippus.
Quin etiam armorum praefecit ducibus et te
Donavit sceptro belli. Tum fortis in enses
Ut primum ruere et Marti se credere coepit,
Genua te primum elegit cui fideret arma,
15Luchanasque acies et ius committere pugnae.
Non repetam celebres titulos, quos moenia Tharri
Victa tibi attulerint, non fauces gentis Etruscae
Obsidione gravi infractas, non caetera tandem
Eximia ac fera. Neque enim quo singula vellem
20Narrare, huc veni, laudum ornamenta tuarum.
At vero non possum huius non dicere belli,
Quae nuper tanta auspicibus praeconia divis
Cesserat, et capto tam clara ex hoste trophea
Scilicet armorum fidens Florentia totas
25Contulerat vires vicinae in pascua Lucae.
Genua Luchanam servare potentior urbem
Adnixa auxilio, dubiis spemque addere rebus,
Commisit sua signa tuae victricia dextrae,
Inlabens placidis dirimebat Serculus undis
30Agmen utrumque, at tu, quo non audentior alter,
Nec quis consilio melior, nec robore maior
Per medium turmas duxisti interritus annem,
Incensas magno venturi Martis amore.


4. congratulatio victoriae pugnae navalis | et pugnae terrestris Vallis Tellinae | ad Nicolaum Piccininum

... Tu Bergomeis in vallibus arcem
Et duram valido domuisti robore gentem.
Tu genus indomitum sub Pulciferensibus armis
Bis fractum, propriis cum sedibus extinxisti;
5Quo tantum in tutum concessit Genua facto.
Nunc proinde armatos exercens aequore naves.
Terrificat quot habet contermina moenia, Pontus
Parte alia Etruscis tantum tua fama sub oris
Crevit, ut e coelo missum te predicet omnis
10Lidia, te populi desolatique Senatus.
Te trepidant, vix tuta sui munimine valli,
Florentina tuum reformidant moenia nomen.
Tu Tharri, tu Pontremuli, tu caetera in ipsis
Faucibus expugnata tua mille oppida dextra.
15Et mille ornasti signis victicibus arces.
Tu Lucense solum tristi obsidione redentum
Servasti. Nec laetata est Florentia duro
Marte diu; cuius pauco cum milite multas
Profligasti acies; faustum et memorabile pugnae
20Exemplum, dum non veritus trans fluminis altum
Ire vadum, laetas duxisti in bella cohortes
Verte inter et Tanagrum trans flumen capta recense
Oppida tot potuisse brevi tam tempore vinci.
Qua vero digna navalem laude triumphum
25Prosequar? Omne suum Venetorum summa potestas
Et terra et mediis robur contraxerat undis.
Terra equites, mediis naves armavit in undis
Ausa sed incassum pulchram sperare Cremonam
Tu contra, pro quo stant coeli et numina pugnant,
30Armatis totidem rexisti navibus ingens
Bellum, ipsis nunc primum in aquis feliciter usus
Auspiciis, cui tam praestans victoria cessit,
Tam clara, ut magnis certo sit digna, vel ipsis
Adscribenda diis ...

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: