Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit:
"Magna quidem memoras. Video quantum infima summis
Et quam sint Romana aliis distantia fata.
Sentio preterea quid femina vestra pudica
5Morte velit: ne cunta sibi iam candida Dido
Arroget; aut iuvenis terre demersus inique:
Omnia ne nostris contingant clara sepultis
Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque.
Unum de cuntis miracula maxima transit,
10In turbam potuisse animos descendere tantos.
Plus homines suprema dies quam cetera terret.
Hunc Virtus predura solet minuisse pavorem.
Vix tamen hec paucis usquam, vix contigit uni:
Publica sed vobis. Eadem est statque unica vestris
15Mens exercitibus: pro Libertate tuenda
Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe
Nosse velim, egregii vitam et ducis acta moderni,
Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis.
Qui mores, que forma viri, quis pectoris hospes
20Est animus, que maiestas iuvenilibus annis
Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum
Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero
Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco,
Omnia si presens spectasti, et cernere soli
25Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens
Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper,
Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu
Eloquitur: teneat niveos Aurora iugales
Et contenta senis gremio iacuisse mariti
30Det spatium verbis; solitoque iocosior ille
Uxorem roseam complexibus illiget arctis".
Vidit ut intentos animis atque auribus omnes
Lelius et nullo concussa silentia motu,
Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequenti
35Est opus eloquio! Michi non facundia torrens
Largaque Cecropie contingit gratia lingue.
Maximus insano iuveni vigilavit Homerus:
Rusticus egregio vigilat nunc Ennius. Atqui
Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino
40Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles
Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis
Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me
Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo
Fama virum tollat. Stimulis nunc forsitan ille
45Invidie .... sed grata magis nunc cepta sequamur.
Nulli unquam Natura viro tam larga fuisse
Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit;
Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum,
Unde simul vibrant unum duo lumina fulmen,
50Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos
Protinus ad solem ventis ferientibus aurum
Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque
Et labor assiduus prohibent animusque modesto
Contentus cultumque timens transisse virilem.
55Celsior est aliis, quotiensque ad prelia ventum est,
Spem procul ipse suis sublimi vertice prestat,
Terret et hostiles acies: spem quippe metumque
Ille habet aspectus.........
Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam.
60Cetera conveniunt: humeros et brachia cernas
Militis altifici. Licet inter milia mille
Videris hunc, verum valeas agnoscere regem.
Iste decor nimius multos trepidare coegit,
Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam
65Insolita tacitosque diu, conceptaque verba
Distulit, aut alio deflexit calle loquentes.
Pulcrior est etenim mortali corpore longe
Atque hominem supra: vix illum fulgidus equat
Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus.
70Ista tamen, quia parva viris spernendaque forme
Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos
Ipse suos cernes, verisque minora locutum
Me dices; datur hec illi nam gloria soli,
Nominibus quia cum noceat presentia magnis,
75Hunc superattollit. Cuius si queritur etas,
Nondum ter denum, fateor, pervenit ad annum.
Omnis in ascensu est crescens cum tempore virtus:
Iam sua nunc senibus gravitas imitanda severis
Atque inventuti levitas optanda serene est.
80Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter
Carorum affectus. Sive illum tela moventem,
Sive armis positis vultus spectabis apertos,
Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam
Extulit, aut stravit iaculis Fortuna molestis:
85Unus utrobique est, eadem mens permanet et frons
Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis.
Spernit opes; populi ventosos spernit honores:
Gloria vera placet. Dulces conquirit amicos:
He sibi divitie sunt, quas solet ille perennes
90Qua peperit servare fide. Modo fama per omnem
Volvitur Hesperiam, iuvenem venisse supernis
Dis similem, cui vis hominum non ulla resistat,
Quique etiam placida quoscumque subegerit armis
Vincat amicitia.........
95Vincitur ut celo species telluris opace,
Florida sic omnes tellus premit Itala terras;
Utque nitet celi pars purior una sereni,
Italia sic Roma potens prefulget in ipsa;
Solque velut radiis fulgentia sidera vincit,
100Scipio sic omnes superat. Stat vera fateri:
Non illum nostro iuvenem de more creatum
Dixeris; atque ideo non omnia falsa locuta est
Fama virum super astra levans. Nam protinus alto
Persuasum est multis hominem hunc descendere celo.
105Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre;
Fabula sed vulgo nota est: pulcerrimus anguis
Obversatus enim matris persepe cubili
Dicitur et visus multis movisse pavorem;
Suspicioque frequens hinc iam vulgata per urbes
110Divini partus oritur. Cui scilicet ipse
Editus in lucem puer, et mox maximus idem
Vir similis nulli, divinis rebus apertam
Atque animo facit esse fidem, spectataque rursus
Religio et vitam mos observatus in omnem.
115Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis
Omnibus in cellam Iovis, augustissima nobis
Tarpeio que colle sedet, cui sacra paventes
Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram
Intrare et limen foribus firmare reductis.
120Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente
Digreditur, summosque animos portendere vultum
Celestemque oculos videas preferre vigorem.
Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum,
Aggreditur certosque solet promittere magnis
125Successus bellis, veluti sibi numine ab ipso
Promissos. Multis equidem sic pectora campis
Accendit tribuitque animos et posse coegit
Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat,
Nilque valent artus, nisi quod dedit illa valere.
130Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum
Terga darent acies et signifer ipse trementi
Vix regeret vexilla manu, rapuisse magistro
Pila ducem pavido et medias penetrasse phalanges
Clamantem 'Deus ecce preit! sequimurne vocantem
135An fugimus? Sequar ipse libens: victoria soli
Continget promissa michi et si Fata vetabunt,
Unus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post me
Vivite degeneres, aliter moritura iuventus!'
His dictis rediisse acies, et pectora morti
140Opposuisse, viros sic vincere sepe coactos:
Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma!
Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti,
Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi,
Consistunt, iussuque dei remeare putant se.
145Hec propter, cum multa adeo tractaverit olim
Ardua, nulla acie victum, dum primus in illa
Dux foret, assiduis memorabunt secula bellis.
Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris
Presumat, seu quos iubeat sperare laborum
150Eventus audire velis. Carthaginis alte
Menia iam quatit ille animo; iam scandere in arcem
Cogitat ac pelago titubantem involvere Birsam.
Ut leo, seu nitidam in pratis errare iuvencam
Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem
155Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras
Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit;
Interea tamen absentem, nondum ungue cruento,
Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat
Viscera et invisum minuit per frusta cadaver:
160Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullas
Nec metuit vires, tantum ne preda vel hostis
Aufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes.
Omnia posse putat que vult; quecumque putavit
Posse, potest; igitur peragit quecumque cupivit.
165Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu.
Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est
Et patrie variis olim spectata periclis.
Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi
Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis
170Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens
Et Capitolinas fumus perflabat ad arces.
Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis
Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus arvis
Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa
175Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum
Octavum decimumque, ferox tellure iacentem
Transfixumque latus media de morte parentem
Eripuisset - opus pueri! - mediosque per hostes
Fecisset mucrone viam. Iam Fata premebant
180Ultima, iamque minax ferro facibusque potentem
Hanibal Italiam confecerat. Atra cruentus
Cannarum et nostro famosus sanguine vicus
Vulnera visceribus Latiis inflixerat: omnem
Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus
185Succubuit, celique graves pelagique tumultus
Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora
Funditur, ac trepidos angit nova cura magistros,
Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu,
Seu scopuli saxosa petens iuga parva propinqui,
190Seu residens trunco disiecti turbine clavi
Enatet et rabido committat brachia ponto:
Talis erat nostre status urbis, talia nobis
Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas
Imperii nutabat apex! Quid vera fateri
195Distulerim? Coeunt iuvenes, princepsque Metellus
Conventus: fuga sola placet, terrasque nocentes
Linquere et Hesperiam victori tradere Peno.
Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque
Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus
200Militie, vixdum teneras lanugine prima
Exornante genas, erat imperterritus unus
Scipio: dumque omnes dubiis succurrere rebus
Consulerent inopes animi, tempusque paventes
Extraherent sermone vago, 'Quin pergimus?' inquit
205Egregius iuvenis, 'Non tempora longa supersunt
Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses?
Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est
Urbis et imperii, vestigia nostra sequantur!
Publica res nondum periit!' Talique iacentes
210Erexit sermone animos. Consurgimus omnes
Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat
Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim
Prelia Semiferis et grandia tela moveret.
Imus, et ut trepidi ventum est ad tecta Metelli,
215Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis
Consiliis intenta manus: vix mesta sonabant
Murmura; vix pavidum feriebat lingua palatum;
Qualis inest captis color aut fiducia frontis,
Quos fera terribili addixit sententia morti:
220Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui
Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum,
Qua fugiant, quando illa patet via sola salutis.
Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus,
'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis,
225Me nunquam, dum vita michi, dum membra manebunt,
Deserturum urbis Rome Italieque labores,
Passurumve alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle,
Iurandum est pariter, vel, si fortasse recusas,
Hac moriere manu, vobisque novissima venit
230Omnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnes
Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus
Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes
Presserat; haud aliter quam si Iovis ira trisulcum
Torsisset male firma domus in culmina telum.
235Nec secus irati civis tremefecit imago,
Hanibalis quam si victricia signa viderent
Impendere sibi mortemque et vincla minari.
Ergo in verba simul quo iusserat ordine iurant,
Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam
240Compressit virtute fugam. Vix sextus ab illo
Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit:
Occiderant alme duo maxima lumina Rome,
Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen
Obruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellus
245In dubiis amissa fidem mutarat avitam.
Milibus ex tantis procerum consurgere nullus,
Nullus ad immense reparandum vulnera cladis
Audebat prestare manus. Tum filius, ultor
Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem
250Transgressus maiore animo quam viribus, omnem
Rettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum:
Qua duo lata patens inter distantia multum
Equora porrigitur, vel qua longissima tractu
Ad vestrum est hinc versa mare Herculeasque Columnas,
255Illinc perpetuis nomen debentia flammis
Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arva.
Quicquid in his habitat hominum vel opum vel,
Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est.
Ut tamen ex multis decerpam pauca decoris,
260Urbs sedet Hispano posuit quam litore Penus
Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi
Imposuit; cuius partem validissima cingunt
Menia, parsque maris rapido defenditur estu.
Huc omnes Peni pompas, huc signa virosque
265Contulerant atque arma duces, quia sive per undas,
Sive per explicitos instarent prelia campos,
Oportuna foret belloque aptissima sedes,
Antiquam levo prospectans tramite matrem.
Proximus huc etiam populus confugerat omnis
270Tuta petens; ceu cum primas incendia flammas
Attollunt, piceusque volans replet ethera fumus,
Diffugiunt quos dira fugat vicinia pestis
Evacuantque domos secum pretiosa ferentes
Et testudineam concurrunt undique ad arcem.
275Huc Fame signantis iter vestigia servans
Scipio contendit, neglectaque cetera linquens
Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum
Castra locat, parvumque levi struit aggere vallum.
Mira loquar, sed vera tamen: non menia crebris
280Turribus et valido circum firmata paratu,
Militis aut ardor sua fata extrema videntis,
Custodumque acies et propugnacula mille
Ac turbanda procul ferientes castra baliste
Scandentem muros perque omnia tela ruentem
285Sustinuere ducem. Brevior non contigit ullis
Menibus obsidio, siquidem primordia bello
Una dies finemque dedit. Non tecta relinquunt
Ocius imbelles Iovis instimulante columbe
Armigero, aut pavidi venientem ad lustra leonem
290Diffugiunt lepores. Subito custodia porte
Deseritur; pauci valide se menibus arcis
Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem
Sternuntur. Vario complentur cunta fragore,
Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum:
295Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris
Litore tempestas nostrum casura sub axem,
Apparet metuenda procul, mox proxima nubes
Decidit et mixtis descendunt flumina saxis;
Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat,
300Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens
Turbati agricole fugiunt, ingensque superne
Terror agit miseros; pereunt armenta furentis
Fluminis obiectu: quocumque trementia volvas
Lumina, terrifici disiectis nubibus ignes
305Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam
Possis iter, nec stare queas: hinc luctus et horror
Lugubresque procul resonant per nubila voces.
Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara
Signa ducis manifesta novi, vir quantus in armis
310Et quantus post bella foret. Namque arma movente
Milite ab adverso non Mars violentior urget
Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro
Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa,
Hostis ubi ad veniam proiectis concidit armis,
315Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit
Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat
Nubila pacifico despectans Iupiter ore,
Continuoque silent venti fugiuntque procelle
Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra,
320Et mundo sua forma redit. Iam victor ad arcem
Tranquillus volvebat iter, Romanaque celsis
Turribus affigi victricia signa iubebat.
Post hec sacra deis meritasque rependere grates
Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos
325Lataque devoti feriebat pectora tauri,
Compellans ad sacra Iovem Frigiosque Penates
Romuleamque animam cuntosque ex ordine divos
Custodes Latii, quorum Capitolia cure
Credita perpetue mundi caput esse merentur.
330His actis, grates meritas et debita solvit
Premia militibus, virtus ut alatur honore
Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille vetustus
Romanis ducibus primo servatus ab evo,
Invalidas tutasque altis cum menibus urbes
335Cingeret obsidio, cui primum scandere muros
Seu virtus seu fata darent, proponere dictam
Nomine muralem de re veniente coronam.
Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes
Erigit immemoresque omnis facit una pericli.
340Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens
Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis
Apprendisse duos manibus vox publica, et ingens
Ortus erat castris studio variante tumultus:
Hunc illi, contra illum alii laudare faventes.
345Sic, ubi vulnificis ferientem dentibus aprum
Eiectum caveis et opacis sentibus acres
Corripuere canes certatim omnesque per artus
Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto
Spectantum iuvenum: quis primum figere morsus
350Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu
Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem;
Pugna canum fit de meritis venantibus; una
Illi victores latratum in nubila tollunt.
Scipio turbatos cuneos atque arma frementes
355Agnoscens veritusque novi non parva duelli
Semina, discordes raptim ad pretoria turmas
Convocat et verbo surgentes comprimit iras.
'Quando' ait 'amborum virtus tam clara virorum
Eminet ut cuntis longe post terga relictis
360Officiat sibi sola quidem, vel debita neutri est
Fama, vel ambobus; quod dignius esse putamus;
Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore sereno
Fatus, et amborum pariter viridante corona
Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira
365Concidit. Hunc finem tristes habuere querele:
Haud aliter quam cum validos in prelia tauros
Excitat invidia et dilecte candor amice:
Cornua tentantur truncis, mugitibus aure
Complentur; tunc ampla favent armenta duobus
370Et partem fecere boves; si providus iras
Presensit rabidosque agnovit pastor amores,
Tempestivus adest et blando murmure motus
Temperat ac pugiles victrici fronde coronat
Et sua placatos procul inde per arva remittit.
375Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens,
Feminea audita est gemitu sua menia complens.
Hic pius infremuit iuvenis gessitque patronum
Ipse pudicitie. Tute committitur arci
Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas,
380Indigus auxilii populus. Custodia sanctis
Est mandata viris, vetitumque sub ora venire
Femineum vulgus, quod lumina blanda pudori
Insultant, castique oculis flos carpitur oris.
Id modo premetuens longe captiva relegat
385Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta
Maiestas! spectate senem iuvenilibus annis.
Nam simul etatis stimulos formeque virentis
Blanditias perferre grave est .........
* * *

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: