Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ut virtus pariat, ut tute progrediaris,
Sepius ac pure, devote confitearis.
Magnanimus frange servans fetentia vi vas
Quatinus in patria letus per secula vivas.
5Pellere noxia, velle salubria si properemus,
Regna virentia fine carentia percipiemus.
Crimina fare Deo, vivis; mendacia fare
Seu mala, tunc moreris; dic ergo crimina, kare.
Disce placere Deo, tua nec contritio tardet;
10Nam tua res agitur paries cum proximus ardet.
Cor si tristatur, os dicat opusque sequatur:
Hec tria coniuncta delebunt crimina cuncta.
Crimina cuncta pians veraciter oris hiatu,
Tartara cerbereo spernet metuenda latratu.
15Crimen laxatur, si iuste confiteatur,
Gratia multa datur confesso morsque fugatur.
Mundat, iustificat confessio, donat honorem
Christo, glorificat, removet tollitque dolorem.
Sit supplex, parens, confessio pistica, clara,
20Cita, faceta, patens, sperans, legalis, amara,
Nil servans, propria, nullum memorans, meditata,
Libera, discernens, accusans, sepe relata.
Hec tibi, mortalis, que talibus evolat alis,
Purgat, dat, ditat, servat confessio, vitat.
25Hec: pudor atque timor, spes, desperatio, fastus,
Sunt hostes Iude, malus usus, carnis et actus.
Confiteor, ploro, respergor, parco, peroro,
Signor, edo, dono, dictis venialia pono.
Non vivunt opera que Christo non placuere;
30Sola reviviscunt que quondam viva fuere.
Osor apostatice, temnens tua crimina fari,
Penituisse pigens, noscas tibi prisca parari.
Insere virtutes: decisis sentibus, orto
Purgato, crescant rosa, lilia, flos pede torto.
35Hospitis ergo decus, patientia Iob, Simeona
Spes Habraamque fides tibi sint gratissima dona.
Sis prudens, fortis, iustus, moderatus et ibis
Ocius ad patriam quam litus + pontier + ibis.
Quattuor hiis alis fultus, deitatis amore,
40Quadrato mundo multo potieris honore.
Audiri debet ferventer lectio diva
Ut sciat omnis homo que sunt sibi cuncta nociva.
Est verbum Domini clipeus, dux, lancea, dulcor,
Est cibus et vomer, speculum, doctor, pira, fulgor;
45Increpat atque vocat, iubet, admonet, instruit, ungit,
Magna Dei patrie promittit munera, pungit.
Vive carens vitio ceu tu sis cras moriturus;
Disce vacans studio ceu numquam sis moriturus.
Est sapientia grata decentia, res pretiosa;
50Hec data proficit, abdita deficit, invidiosa.
Ergo, studens, que sit sapientia disce, legendo
Veram, non vanam que fundit corda tumendo.
Letificat, decorat, subhonestat vera sophia,
Est ad virtutes, ad regnum semita dia;
55Cogit amare Deum quam donet virgo Maria
Ne mos confundant sevus cum dente faria.
Hanc nobis dominam monstrant tria iungere metra
Que nunc describo, nec sunt caligine tetra:
Scrutinium, studium, contentus divitiarum,
60Mens humilis, zelus doctoris, deliciarum
Copia si desit, cor divo lumine clarum.
Hiis septem capitur rerum doctrina bonarum.
Hanc Fronesim dictam septena cohors comitatur:
Prima fovet pueros, silogismo dipsa minatur,
65Os docet hec, numeros, hec circinat, hec philomenat,
Altera celipetens que sunt super astra serenat.
Cordi, non carte, manda que noveris arte
Ut, si carta cadat, tecum sapientia vadat.
Discere si queris, doceas, sic ipse doceris;
70Nam studio tali tibi proficis atque sodali.
Sepe rogare, rogata tenere, retenta docere:
Hec tria discipulum faciunt obscura videre.
Si quisquam sapiens iurisque peritus haberi
Vult, legat et relegat, velit a quocumque doceri.
75Qui super ambiguis cognoscere certa laborat,
Laudibus eximiis hunc mundus totus honorat.
Non pudeat veri que nescis velle doceri;
Qui scit laudatur qui nescit vituperatur.
Litera si ditet te, claro nomine prestas;
80Cesare cesarior censeris, cessat egestas.
Rem tria perficiunt: ars, cuius lege regaris,
Usus quem serves, meliores quosque sequaris.
Ut ver dat florem, flos fructum, fructus odorem,
Sic usus morem, mos sensum, sensus honorem.
85Doctrine pater es, usus; doctrina, pateres
Si iugis stares, si cognita sepe probares.
Quem nova testa capit semper servabit odorem
Et puer acceptum nescit dediscere morem.
Hostia concludas lingue; pro tempore fari
90Atque tacere licet, sermones sint tibi rari.
Non locus est pacis ubi regnat lingua loquacis;
Semper lingosus mentitor et est odiosus;
Osse caret glossa per quam franguntur et ossa.
Non referas igitur que numquam sunt referenda;
95Est nimis in lingua modus et mensura tenenda.
Sicut ad omne quod est mensuram ponere prodest,
Sic sine mensura res quelibet est caritura.
Lingua dolis plena transcendit cuncta venena,
Separat unanimes fratres, inimicat amicos,
100Denigrat iustos, sed, pessima, laudat iniquos.
Irruit ut laceret laxis detractor habenis
Innocuos nocuus, stigiis lacerandus arenis.
Est homicida, canis serpensque, necator oville,
Porcus, fex, latro per mortis compita mille,
105Urso consi < mi > lis cui dentes ordine trino,
Noctua lucifuga, mors, scorpius ore ferino;
Ipse patens tumulus, pregnans muliercula, lator
Causarum Sathane, dapifer, sacrifex, ioculator,
Am < n > on deludens famulis, David undique vestem
110Truncans. Dii, talem terris avertite pestem.
Non blasfemabis et frivola non recitabis;
Nomine clamabis proprio quemcumque vocabis.
Sunt derisores portentis deteriores;
Est misero peius derisio quam dolor eius.
115Concinit ambages horrendus ridiculosus
Nomine non proprio clamans cunctisque perosus.
Scurra vagus, parasitus edax, abiectio plebis,
Moribus est similis puris, puer alter, ephebis.
Militat in vitium, virtutis nescius, ille;
120Altera mors, puri fautor, confusio Scille.
Spirat ad illicitum, destructio pacis, amoris
Scisma, malus, peior, nequissimus omnibus horis;
Vas sceleris, puteus vitiorum, plenus aceto,
Non caret hic carie privatus more faceto.
125Nudus, inops, vacuus pretio, virtutis, honesto,
Eligit, optat, amat non fari more modesto.
Abs[c]entis vitam timeas corrodere fratris
Nec maculare velis quemquam sermonibus atris.
Nutibus aut signis uti nolito, susurris,
130Quodsi cum scurris properas ad Tartara curris.
Non sis delator nec fratribus insidiator,
Sed sis sectator crucifixi, verus amator.
Si quisquam loquitur, nil criminis apropriare
Debebit cuiquam nec dicere gama, ut, a, re.
135Quid, cui, cur, quare, quando fers verba videbis;
Turpia proscribes et frivola cuncta cavebis.
Ve tibi blasfemo, detractor, ve tibi, ve, ve!;
Magna manent Herebi penetralia vosque fereve.
Turba susuronum, que mordet usque Catonum
140Dente truci dorsa, lugebit ab aspide morsa
Inque suis linguis mordebit dipsa bilinguis
Sic erit hora brevis, sic spernes noxia quevis.
Otia si tollas, periere cupidinis ictus;
Hiis perit Egistus, ceca prurigine victus.
145Ex requie serpit pestis sevissima luxus;
Armiger hostis amor, fame fuscatio, fluxus.
Est amor iniustus iudex, adversa maritans;
Carpit amara quidem, que sunt predulcia vitans.
Anxietas in amore sapit, dulcescit amara
150Res, hyemis vernat frigus, sunt vilia kara.
Omnis amans cecus; non est amor arbiter equs,
Nam pecus esse decus dicit, fex lubrica, mechus.
Nudus et alatus, cecus, puer et faretratus
Est amor, infatuans, eterni causa latratus.
155Hoc puero moritur, horrendum!, regia Dido;
Hunc igitur fugias, tibi consulo pectore fido.
Piramus et Tisbe crudeli morte quierunt;
Exlex fecit amor hoc, candida mora ruberunt.
Cecus amor mundi, mentem corpusque retorquens,
160Est leo postque caper sed demum fit draco mordens.
Nunc locus est flendi, locus hic peccata luendi;
Postac gaudebit qui nunc sua crimina flebit.
Plangere nitaris, in planctibus afficiaris;
Se nimis indurat qui numquam plangere curat.
165Lacrima dum rorat, Christum superare laborat,
Mentem dulcorat, ditat, Sathanamque minorat.
Si bene pensentur que fata futura minentur,
Qui ridet fleret, qui clamitat ipse taceret.
Sepe recorderis, karissime, quod morieris;
170Mortem corde tene, si vis te noscere plene.
Pone cor ad mortem, vitiorum pelle cohortem,
Nec modo leteris quia forsan cras morieris.
Qui mel in ore gerunt et retro pungere querunt.
Tantalus ob linguam que crimina cuncta subaptat
175Querit aquas in aquis nec poma fugantia captat.
Lingua loquax, non posse loqui rea contulit Echo
Namque Iovi prebebat opem pro famine mecho.
Lingua fuit damno; lingua faciente nigrescit
Hactenus albescens corvus, nec fraude carescit.
180Sermones lima proprio sub pectore ter bis;
Cum bene dixisse credas, latet anguis in herbis.
A labiis expelle dolum, meditatio fortis
Pervigilet semper pertractans ultima mortis.
Argue te solum nec iudex sis aliorum,
185Cum tibi multorum non desit causa dolorum.
Sepe tuam vitam contemnas non alienam,
Cum videas propriam multo certamine plenam.
Esto tue vite scrutator non aliene,
Cum tibi sufficiat tua scire negotia plene.
190Punge malos lepide, rigide, pro tempore, presto;
Constans et lenis, ut res expostulat, esto.
Numquam contendas sed solum te reprehendas;
Cum reprensus eris, te corrige ne tribuleris.
Tunc bene victor eris, si vinci te patieris.
195Nulla valet tantum virtus patientia quantum;
Ut rosa flos florum, sic et patientia morum.
Precipitat Dominus flagris qui cuncta monetat,
Corrigit, anticipat, paret, tutat, locupletat;
Iob sit in exemplum, Paulus cecusque, Maria,
200Herodes nequam, bellator fortis Huria.
In virtute patris, nati flatusque beati,
Pone modum lingue, censebere sorte renati.
Gramina vellere, turpia spernere si cupis, ora;
Ultima cernito, mollia spernito: sic monet hora.
205Otia quippe bona cito grandia perdere possunt;
Fac fugias igitur quia multum moribus obsunt.
Nunc lege, nunc ora, nunc instrue nuncque labora:
Quicquid agas, celerem venientem respice mortem,
Quam nullus tristem poterit depellere sortem.
210Cum caro te fedat, mors non de corde recedat;
Hec tibi sit menti carnem superare volenti.
Sed quid plura loquor? Nulli mors impia parcit,
Non refugit dives nec qui veterata resarcit.
Dividitur < dives > moriens tribus: accipit arta
215Stix animam, corpus vermes, sed homuncio parta.
Ergo, mi dives, si parvo tempore vives,
Fac bene dum vivis, post mortem vivere si vis;
Sors fera, mors nequam que nulli parcit et equam
Dat cunctis legem, miscens cum paupere regem.
220Libera fortuna mors est; capit omnia tellus,
Heroes proceresque cadunt, puer atque tenellus;
Regia maiestas, omnis terrena potestas
Transiet absque mora, mortis cum venerit hora.
Mundum mortiferum quid amas fantasmaque rerum?
225De mundo miserum te subtrahet una dierum.
Magnus Aristotiles Libitine claustra subivit,
Qui duo, qui septem, qui totum scibile scivit;
Scire suum moriens dare vel retinere nequivit,
Imo quo meruit dum vixit spiritus ivit.
230Vi non confidas, mors est que fortia frangit,
Nec de fortuna, nam fors cito pungit et angit.
Iam cito rumpetur speculum, speculatio cuius
Subdola te ducit per devia fulminis huius,
A quo sic splende < n > s sidus patietur eclipsim.
235Si mihi non credis, relegens Apo cerne calipsim.
Tempore quippe brevi brevis est distantia leti
Ominis atque brevi sunt mesti tempore leti.
O dolor, o plus quam dolor, o mors, sors truculenta,
Iustum cum pravo non es concidere lenta.
240Occidit hic sapiens, fortis cadit atque potestas,
Hic probus expirat, probitas perit, omnis honestas.
Pro pudor!, o miseri, concernite tristia fata:
Ut mortis non sic pape dominatio lata.
Papa docenda docet, prohibet prohibenda perite
245Nec sibi propterea parcit mors, munia vite.
Est hac valle gravis cursus, via lubrica, dira
Anxietas, pestis, vite certamina mira.
Mors properat, fuga nulla patet: mortale venenum
Ebibit omnis homo, fuscatur quodque serenum.
250Mors parcit miseris, deflorat florida prata;
Hec parcit reprobis, suffocat lumina grata.
Est nostre sortis transire per hostia mortis;
Est grave transire quia transitus absque redire.
Ergo, christicola, mortem quam solvere debes
255Nature persolve Deo, sic te sibi prebes.
Quandoquidem mortem noti est vitare, fer ergo
Ad loicam, pergo, que mortis non timet ergo.
Linque coax ranis, crax corvis vanaque vanis,
Gloria nec fallax mundi te vexet inanis.
260Ut tibi sit lucrum, tacitus memorare sepulcrum
In quo fetebis putrefactus quando iacebis.
Cum tibi res pulcra blanditur, cerne sepulcra;
Ossa sepultorum tibi sint suffragia morum.
Vile cadaver eris qui splendidus esse videris;
265Ad nichilum venies, rogo te, super hoc mediteris.
Vile cadaver eris, cur sic lascivus haberis?
Accelerat iudex, videas ne tu reproberis;
O!, quam tristis eris, nisi vivens hoc opereris
Quo, redeunte Hyesu, sub dextra parte loceris.
270Sperne iocos pravos, crucifixi respice clavos,
Non cupias ludum sed Christum respice nudum,
Non cruce ludentem pro nobis sed morientem.
Sit cibus et potus, ludus tuus in cruce totus;
In cruce sic nudus, tibi lectus sit, tibi ludus.
275Respue ludentes et ludos et cupientes;
Est satis illusus qui ludos vertit in usus.
Ludere non cures quia posses ledere plures,
Namque suam ledit animam qui ludere credit.
Taxillos vita, libros Plutonis amaros,
280Nam vitam, famam tollunt, spem, cor, bona, karos.
Sperne corearum plausus et carmina vana,
Obpugnant etenim Dominum, medicamina sana.
Si cupis esse Dei servus nullique perosus,
Christo pendenti super omnia sis studiosus.
285Crux quasi mellita tibi sit dulcissima vita,
Qua bene pascaris, qua vivas, qua moriaris.
Est crux miranda, crux splendida, crux veneranda,
Crux amplectenda, crux corde forisque ferenda,
Crux aditus venie, crux est medicina dolorum,
290Crux via iustitie, crux est reparatio morum,
Crux gradus ad superos, crux scala p < ar > ata fideli,
Crux donat meritum, crux spem, crux premia celi.
Si vis regnare, crucifixo compatiare,
Secum portare cruciamina non vereare.
295In quo tu speras crucifixi vulnera queras;
Ipsum mente geras, sibi laudes concine veras.
Si vis dulcores, crucifixi plange dolores,
Disce suos mores, secum partire labores;
Non alio vergas sed eodem tramite pergas,
300Respice sudorem, crucifixi lambe cruorem,
Verum dulcorem, sapidum dulcemque saporem.
Virgineum florem videas mutasse decorem.
Passio divina tibi semper sit medicina;
Sanguis sacratus tergat de corde reatus.
305Quos anguis dirus mali mulcedine stravit,
Hos sanguis mirus Cristi dulcedine pavit.
Sit tibi plena favo crucifixi dulcis imago,
Qua delectari valeas et pace morari.
Non Deus est nec homo que picta videtur imago,
310Sed Deus est et homo quem sacra figurat imago;
Ergo datur Domino non signo latria cultus,
Ergo signato non signo dirige vultus.
Si geris hunc morem, te fratrem dico Minorem.
Gloria magna tibi sit, Christi crux crucifixi;
315Dulcia sunt equidem que de te carmine dixi.
Non sis ad risum facilis qui vis paradisum;
Mos est stultorum nimium ridere virorum.
Est destructivus morum viteque nocivus
Risus scurrilis muliebris vel puerilis.
320Si bene pensares, si mortem mente notares,
Qui rides fleres, qui clamas ipse taceres.
Mane Thechelque, Phares vigili si corde notares,
Rapta resignares, mendicos sepe cibares.
Non etas animi virtutem conterat, imo
325De Domino semper cordis mediteris in imo.
Sis humilis corde, si vivere vis sine sorde.
Spernere te, nullum, te sperni spernere, mundum:
Quattuor hiis gradibus cor totum sit tibi mundum.
Non facias guerram sed, queso, conspice terram,
330Nam modica fossa caro stabit, sanguis et ossa.
Sit tibi sermo gravis, humilis dulcisque, suavis;
Si quis te ledit, deridet, non tibi credit,
Parcere promtus eris quia celica dona mereris.
Parcere prostratis s < c > it nobilis ira leonis,
335Quanto plus parces qui filius est Salomonis?
Nomine christicola, si te non mente minores,
Peccati fex es, mundi tu ludicra res es.
Absit ut hypocrisis cantet sua carmina de te,
Imo Hyesu totum devoto munere des te.
340Quilibet hypocrita specietenus est heremita,
Quem, queso, vita cum sint sua verba polita,
Aurea facta foris simulator hypocrita ping[u]ens
Est vacuus calamus et simia ludicra fingens,
Scorpius et coluber, pix, scirpus, vas maledictum,
345Auratus tumulus et stercus cum nive pictum,
Pardus, equs pallens, feralis hyena, virorum
Fert speciem, non rem, simulans pia facta piorum.
Scorpius est primo, postac simulata cimera,
Hinc draco vel lamia lanians, ydolatria vera;
350Estque domus septem peiorum demoniorum,
Strutio, mercator falsus, cumulum vitiorum.
Nomen opusque tuum concordent; sin ferieris
Flamivomi spata, sub tartara post gradieris.
Non tonsura facit monachum, non ampla cuculla,
355Sed pia mens, devota fides cordisque medulla.
Esto pacificus, fuge iurgia, vincula pacis
Vincula dissolvunt hostis furibunda tenacis.
Verbum dat litem, lis verbera, verbera mortem,
Pax requiem, requies vitam morumque choortem.
360Pax iram reprimat, fastum sapientia, luxum
Temperies, sed amor rancorem, mansio fluxum.
Queris opes? Inopi fer opem; veneraris honore
Si socios decoras, Domini comitante timore.
Collige, vis, pasce, redimas, tege, conde, minores,
365Consule, castiga, solare, remitte, fer, ores.
Coram te tuba nulla canat dum munus egeno
Dispensas, prorsus laudis fugiente veneno.
Ut bene percurras mete compendia cepte,
Gloria dilatet sese virtutis adepte.
370Si tibi servierit aliquis, sua premia tecum
Non dormire diu cures, si diligis equm.
Debita solve, precor, largire rogata roganti,
Si poteris; Christus vite dat munera danti.
Si Domino vota fecisti, reddere cura
375Si pia, devota, sic vult lex, inclita, pura;
Nam votum Iepte de nata cessit inepte,
Non igitur simile facias, tibi forma sit ille.
Corrige consultum, te diliget; argue stultum,
Avertet vultum nec se patietur inultum.
380Ad quamcumque domum tu veneris, ante vocabis
Quam subeas, mores urbanos semper amabis.
Quantumcumque potes, gravitatem semper habeto.
Si loqueris cuiquam, quid dicas, queso, videto;
Cum loquitur senior, discretior ipse silebis;
385Sensu discreto que sunt facienda videbis.
Vincat opus verbum, nec te laudaveris, imo
Te laudent alii, sin tu similabere limo.
Omnibus in rebus fertur discretio glosa;
Hec rubicunda rosa sine qua sunt cuncta perosa.
390Si genitus Phebi quondam discretius isset,
Hic bene rexisset currum nec terra perisset.
Ascalaphus speciem nundum bubonis haberet,
Si discrevisset, nec lucis honore careret.
Si discrevisset quondam, nunc splendidus ostro
395Fulgeret gallus, non querens pabula rostro.
Si discrevisset quondam rea rana coaxans,
Parceret huic milvus, miseram sub gurgite laxans;
Dum caret hec eadem tutela rursus eadem,
Aspernata trabem colubri fert flumine cladem.
400Olim dum cenam vulpes dum coxit amenam,
Si discrevisset melior sua cena fuisset;
Graculus externas pennas dum ponit in alis,
Hunc indiscretum populus domat exitialis.
Accipias igitur medium, sin, nate, peribis;
405Experto credas: medio tutissimus ibis.
I, bone, per medium, virtus fert, i pede fasto,
Nec te decipiet Sathanas discrimine vasto.
It Christus medians medio mediique vocati;
Ergo tene medium, medium tenuere beati.
410Si lis inciderit te iudice, dirige libram
Iudicii, nec flectat amor nec munera fibram.
A norma veri munus distorquet acumen
Iudicis, evertit cor, tollit denique numen.
Ancipites casus libres cum mente serena;
415Te rotet et ducat semper pietatis habena.
Quattuor ista: timor, odium, dilectio, census,
Absint namque solent rectos pervertere sensus.
Nate, precor, mea iussa libens intellige recte:
Delire fugias, queso, consortia secte.
420Si vis salvari, cum sanctis si numerari,
Elige sanctorum consortia, non reproborum;
Pessima sub pelle portant incendia napte.
Ergo cavenda cave, sectare sequenda perapte.
Errantes vita nec non sua verba polita;
425Utere cum senibus, iuvenum consortia vita.
Est adolescentis etas suspectior, etas
Lubrica, traducens iustas per devia metas.
Magniloquos vita trutinantes grandia, pravos
Et calamistratos iuvenes sine numine flavos.
430Sperne malignantes, sapientes consule, vita
Bis cincinnatos quos fedat lubrica vita.
Cum socio stulto, rogo, te numquam socieris,
Sed cum cordatis, sin demum tu ferieris.
Infames vitare stude; si fama laborat,
435Flaccet homo, pretium vilet, dominatio plorat.
Famosos quere mores: infamia mortis
Est species, cadit hoc sevo sub pondere fortis.
Fama sinistra nocet ceu fallax rethe Diane;
Hec dea subtristis diffundit corda prophane.
440Centum fama volat alis, infamia mille;
Infamis sepe trahitur sub gurgite Scille.
Fama, repleta malis, pernicibus evolat alis;
Fama sinistra malis mortis, mors exitialis.
Fama volat transitque modum quocumque feratur;
445Ex hac mortalis trahitur pariterque levatur.
Quem semel horrendis maculis infamia fedat,
Ante mori poterit quam sordida fama recedat.
Nec meretrix munda, nec cornix alba fit unda,
Nec miser infamis purgatur mortis ab hamis.
450Quem fedat fama, quem damnat perpera vita,
Nec bene purgatur nec tollitur hec pituita.
Parce, Deus, quia malo pati discrimina vite
Quam fame vitio sordescant munia cite;
Malo pati misere semper discrimina sortis
455Quam fame feruginee dispendia mortis.
Ne credas titulis fame, te consule, credas
Menti: vera canit mens famaque dat tibi tedas.
Fama citat laudem, laus premia, premia mentem,
Mens studium, studium dat dogmata, dogmata gentem.
460A fumo, stillante domo, nequam muliere
Te remove, tria namque solent hec sepe nocere;
Est aqua patratum scelus, ignorantia fumus,
Sed caro sit coniunx cuius fert noxia dumus.
Vincere si queris carnem, te credere sonti
465Non debes; procul hinc sint mas et femina compti.
Si Christum queris, vultum fugias mulieris;
Tecum bella geres, si cernere vis mulieres.
A muliere fuge quia nulle sunt ibi treuge;
Si properat luge, quia mortis nuntiat euge.
470Si procul astabis, anime tibi lucra parabis;
Non bene munitur qui prospicit unde feritur.
Sunt quasi merores mulieres suntque dolores,
Et quasi spinarum puncture visus earum.
Femina preclara facie quasi pestis amara
475Est; mihi si credas, fugias hanc tu quasi tedas.
O!, quam difficile est Veneris vitare venenum
Cernenti crebro vultum mulieris amenum.
Est fellis plenum mulieris dulce venenum
Et fedans cenum, mors et destructio renum.
480Sunt tria gaudia: pax, sapientia, copia rerum,
Hec tria diruit, hec tria destruit ars mulierum.
Ars Veneris teneris, parvis nocet atque severis,
Illecebris crebris febris furit hec mulieris.
Tu mihi blandiris ut me, muliercula, prodas,
485Eloquiis miris pervertis numinis odas.
Vivas lege poli, mulieres tangere noli;
Tangere qui gaudet mulierem, qualiter audet,
Membris pollutis, regem tractare salutis?
Respue sic illas maiores atque pusillas
490Ut nullam noscas, nec secum vivere poscas;
Femina, mas ubi sunt viscaria demonis assunt.
Hec quasi fermentum corrumpit cor sapientum;
Femina formido tibi sit, monimenta tibi do,
Qui cupis eterna celestia regna superna.
495Vane persona mulieris pessima prona
Ad Veneris munus est, vix fugit alter et unus.
Rex David, Sanson, Salomon, Loth, lubricus Amnon
Sunt circumventi mulieris amore potenti.
Quid levius flamma? Fulmen. Quid fulmine? Ventus.
500Quid vento? Mulier; hec nam viscus truculentus.
Ergo cave ne tu prave capiaris ab ulla
Namque fidem servare quidem s < c > it femina nulla.
Mantua piscibus ac mare fluctibus ante carebit
Quam mala femina propria femina munda tenebit.
505Omne genus Medea ferox mulieris iniqum
Reddit, nam mulier pro paucis vendit amicum.
Discurrens mulier molitur mollibus uti,
Labitur in labem, vestigat carnis abuti.
Lex meretricis habet legem corrumpere, virus
510Esse viris, oleum perdit maledicta papirus.
Est meretricis amor mollis, brevis, armiger, artans,
Artus arte doli, dolor artes criminis aptans.
Molitur meretrix bursas vacuare, pudoris
Inscia, mortiferique parens et causa furoris.
515Si velit esse pater quisquam, si femina mater,
Sint timor atque preces paranimphus, non ferus ater.
Uxorem nullus ducat sub nomine dotis,
Sed talem que sit tunicis redimit a melotis;
Non curet formam sed mores, dogmata, normam,
520Nec gazas multas sed divo neumate fultas.
Dux mulieris homo proprie sit, coniugis Argus,
Nec sibi pergendi sit multo munere largus.
Dina sit exemplum; non debet femina multum
Pergere spectatum, proprium sed condere vultum.
525Devitat casta convivia, varia, fenestram
Limina, discursum, spectacula, tangere dextram.
Coniugis officii que sint obstacula, quivis,
Carmina que pango relegas, cognoscere si vis.
Obstant coniugiis faciuntque ligata perire:
530Affinis, cultus dispar, non posse coire,
Error, condicio, pia vota, ligamen, honestas,
Vis, grandis culpa, cognatio, sacra potestas.
Tempora sunt quedam quis non connubia ledam
Si fuerint facta, sed matris tis cole pacta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: