Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Bartholomeum Scalam

Nuper in exiguis quae parva volumina chartis
Contexit rudibus nostra Thalia notis,
Scala, poetarum saecli doctissime nostri,
Quo nullus pleno grandius ore sonat,
5Ne dedigneris placido percurrere vultu,
Sint licet inculta scripta notata manu.
Castalio cum non admorim fonti labellum,
Nec mihi Pieridum temperet ulla chelim,
Ingenii stimulus siquando in carmina surgit,
10Scribimus audenter quolibet illa modo.
At, si forte tibi non displicuisse docebis,
Crediderim nostram non nihil esse lyram,
Tunc me crediderim Musis et Apolline tantum
Auspicibus numeros composuisse novos,
15Tunc ego, tunc ausim nostrum conferre poetis
Carmen, et altisona concinere arma tuba:
Iudicium facimus tanti, facunde, severum,
Scala, tuum, quo nil acrius esse reor.


2. ad Laurentium Medicem

Tempora nostra tibi multum debentia, Laurens,
Non minus hoc debent nobile propter opus,
Maeonium duce te quod nuper et auspice vatem
Convertit Latios Angelus in numeros,
5Cumque decore suo, cum maiestate legendum
Dat nobis, qualem Graecia docta legit,
Ut dubites Latius malit quam Graecus Homerus
Esse, magis patrius hunc nisi tangat amor.


3. ad Bartholomeum Scalam

Quis neget auguriis cognomen, Scala, parentes
Nobile captatis imposuisse tibi?
Nam virtute tua non tantum scandis honores
Quoslibet, at caeli sydera celsa petis,
5Et, pede sive velis quaecunque notare soluto,
Orator vehemens dives es historicus,
Seu vis in carmen validas effundere vires,
Virgilio similes concinis ore modos.


4. ad eundem

Nonne pudet Scalam totiens vexare, podagra,
Saepius, et diris excruciare modis,
Est qui maiestas Latii sermonis et unus
Eloquii fulgor historiaeque decus,
5Qui facit aeternus moritura volumina nunquam,
Maeonioque canit dulciter ore modos?
Delitium quare nostri venerabile saecli
Laedere iam tandem, saeva podagra, cave:
Ne vatum tutela potens iratus Apollo,
10Inventum cuius est medicina pium
Edoceat nodos quaenam dissolvere possit
Vis medica, et morbos exuperare tuos.


5. in affectantem tyrannidem

Italiam Pyrrhus totam dum subdere tentat,
Dumque sibi imperium quomodocunque parat,
Non pudet hanc flammas ferroque involvere totam
Pacis amatorem quem decet esse pium.
5Iuppiter ex alto est hanc sed miseratus Olympo,
Haud patrium passus sic periisse solum.
Sedatis quoniam bellis, mitissima pacis
Foedera percussit, maxima dona deum;
Et, ne per Pyrrhum rursus fera bella redirent,
10Hunc misere subita morte perire iubet.
Longaeva quare tuti nunc pace fruamur:
Auctorem belli substulit ira Iovis.


6. Georgio Antonio Vespuccio

Non tua te solum virtus, doctrina, poesis,
Illustrant, totam nobilitantque domum;
Sed probitas etiam, mores, constantia, vita,
Relligio, pietas, intemerata fides,
5Vespucci, nec vana loquor, facunde Georgi,
Perpetuo reddent nomina clara tibi.


7. ad Gasparem Massanum

Te, Massane, suis merito Florentia natis
Et moderatorem grammaticumque dedit,
Omnis cum sceleris penitus sis purus et expers,
Impar vel priscis sis neque grammaticis.


8. ad Angelum Bassum

Carmina iucundo tua qui non lumine, Basse,
Pellegit, et tua quem non sacra Musa iuvat,
Angele, divinum tibi qui non esse poetae
Asserit ingenium dulcisonamque chelim,
5Hunc ego vel credam liventia pectora ferre,
Hunc ego vel nullis sensibus esse putem.


9. ad Ugolinum Verinum

Ugoline, mihi tantum dilecte sodali,
Quantum nec Phitia Damon amatus erat:
Pieridum propter studium commune rogamus,
In me perque tuam, dulcis amice, fidem,
5Quin, et si pateris, nostrum te propter amorem
Oro, meam carpi ne patiare lyram,
Verum liventi siquis me dente lacessat,
Ipse tuo forti protege me clypeo.


10. in psitacum

Desine more virum quod avis sim condita in urna
Mirari, quisquis carmina pauca leges:
Nam poteram Musas etiam superare canendo
Psitacus, ac suavi flectere voce feras.
5Bencia me quotiens omnis mirata canentem
Est domus, et variis obstupefacta modis!
Vox distincta, sonans, concisa, intorta, gravisque,
Plena, celer, vibrans, garrula, dulcis erat.


11. ad Laurentium loquitur pardus

Hoc patriis uno solabar moesta relictis
Finibus exilium me subiisse procul,
Maxime Laurenti, quod eram tua dona futura,
Moribus, ingenio divitiisque potens.
5Sed, postquam vivens duci me munus acerba
Mors vetuit, nigras imposuitque manus,
Hoc rogo, ne vitae spernas me munere functam,
Ac domini foelix sis memor ipse mei.


12. in Lucilium semifatuum

Myrtea, Syllani, componite serta, poetae,
Pinguia quae purgent tempora Lucilii.
Burchius Aoniis migravit collibus alter,
Qui quoque nimirum carmen inane facit:
5Lucilius prisco tanto praestantior illo,
Quanto hunc extollit Musa Latina magis.
Nam facit hic etiam versus, quos nesciat ullus
Solvere nec sensus elicere inde aliquos.
Inque illis mugiunt valles, perque ossa tremendus
10It pavor, in salsis et mare fervet aquis;
Et modo fluminibus gaudet pluvialis Orion,
Iuppiter et gravidam nunc pede calcat humum;
Sydera miscentur nimbis, et fulmina terrent
Caelicolas, coeunt mitia saepe feris.
15Talia Lucilii ventosi carmina vatis
Sunt equidem, posui qualia pauca modo.
Quae, nisi inane, sonant nihil, et sunt turgida tantum,
Sunt aliquid verbo, re tamen illa nihil.
Et tamen est adeo vanus tumidusque, poema
20Ridiculum propter, bellua magna, suum,
Ut vos hinc veteres omnino haud nosse poetas
Arguat, indoctos insipidosque vocet,
Sive quod interpres vestrum seu cognitor ullus
Carminis insani non queat esse sui.
25Naviget Anticyram quare compellite, vates,
Lucilium, cerebrum purget ut helleboro.


13. in eundem Lucilium

Si cinicus nummi Crates contemptor et auri,
Si Cratilus vehemens Pythagorasque pius,
Si Zeno, diusque Plato, Cratorque Solensis,
Ridiculusque senex, Milesiusque Thales,
5Si maris et terrae spatium tractusque metitus
Primus Anaxilas sydereosque polos,
Si quoque praecisam linguam qui dente tyramni
Expuit in faciem Nicocreontis atram,
Si nimio risu doctus gracilisque Chrisippus,
10Qui tulit insolitam splene calente necem,
Et si Parmenides, Solon, clarusque Pericles,
Si velit Averois, si sapiensque Bias,
Et si philosophi quicunque est nomine dignus,
Et medica quisquis auxiliatur ope;
15Hisque sit herbarum quicquid fert Pontica tellus,
Anticyrae totus hisque sit helleborus,
Lucilii haud poterunt quicquam purgare cerebrum
Stultitiamque illi vel minuisse parum.


14. Iohanni Nesio

Non minor eximiae cum sit tibi gloria formae,
Purpureo Nesi semper ab ore nitens,
Quam fuerit puero, qui dulcia pocula caelo
Nectaris ardenti miscuit ante Iovi;
5Moribus et veterum cum sis quoque sanguine clarus,
Artibus et totus deditus ingenuis,
Illustrisque viri praesagia multa futuri,
Macte puer, prae te certaque signa feras:
Te, precor, ut longum servent pia fata per aevum
10Innumerosque sinant vivere posse dies,
Ut praeclara suas virtus protendere vires
Possit et aethereum scandere summa polum.


15. ad Nicolaum Micheloctium

Nescio piscari. Nullos vivaria pisces
Nostra ferunt. Vacua est ipsa crumena mihi,
Hospitibusque aedes plenae. Cras sumere carnes
Nos Baptista vetat. Disce, quid ergo velim!


16. epigrammata in Albieram Albitiam | puellam formosissimam immatura morte peremptam

Ex me nil tutum morti, saevumque morari
Illius imperium discite posse nihil.
En mihi, quae poteram forma certare deabus
Finieram et vitae vix tria lustra meae,
5Ingenuo desponsa viro, sata sanguine gentis
Albitiae, audaces intulit illa manus.


17. in eius marmoream effigiem

Albiera, insigni forma spectanda, viator,
Ut paulum sistas aspiciasque rogat,
Duxerit e Pario tales si marmore vultus
Docta Polycleti Praxitelisve manus.
5Ne tamen in terris formosior ulla deabus
Esset, mors iussu me rapuit superum.


18. in eandem

Si neque nobilitas, nec maxima forma, nec aetas
Continuere manus, livida Parca, tuas,
Debuerant saltem lachrymae tetigisse mariti,
Quem propter solum, mors mihi dura fuit.


19. in eandem

Albiera hic, pulchras inter pulcherrima nymphas,
Est sita, Gismundi cura dolenda viri.


20. in eandem

Albiera, Albitia iacet hic sata gente vetusta,
Olim Gismundi sponsa, dolorque modo.
Illa pudicitia formaque puella deabus
Par erat: en, mori numina posse nega!


21. in eandem

Hac Venus et Pallas Dictimnaque clauditur urna,
Mors quibus Albierae mors fuit una tribus.


22. in eandem loquentem ad Gismundum Stufam eius sponsum

Quid fles? Quid lachrymas, coniunx, ita fundis inanes?
En, tibi vivo uxor, vivis et ipse mihi.
Nam, resoluta licet iaceant mi membra rogales
In cineres, anima sum tibi viva tamen.


23. consolatio eiusdem Albierae ad sponsum

Nil me solicitat caros liquisse parentes,
Aetas, forma, genus, cetera nilque movent,
Sed tua me tantum pietas, dulcissime coniunx,
Solicitat, luctus excruciantque graves.
5Albieram, Gismunde, igitur ne semper acerbis
Solicites lachrymis, desine flere diu;
Desine me, coniunx, functam plus credere vita,
Est mihi nunc quoniam nescia vita mori.


24. in Philippum Sacramorum renuentem munera

Hic lepus est latitans, procul hinc venator abito:
Nanque potest nullis retibus ille capi.


25. in podagrosum maledicum

Nodosas Mutius chiragras tristesque podagras
Balbus habet, quales solvere nemo queat:
Conveniens illi magis est glossagra trinodis,
Ne posset tantum lingua nocere mala.


26. in mutum pedentem

Quod ventris crepitus tam multos Carolus edat
Mutus, habet causam, quae tueatur eum.
Os illi cum sit mutum, fungatur ut oris
Officio culus nititur. Ergo sapit.


27. in conquerentem se dormire non posse

Saepe tuos quereris quod non sopor occupet arctus,
Et petis id fieri qua ratione potest.
Da veniam, quaeso: sit non audire molestum,
Dum tibi simpliciter, Ceciliane, loquor.
5Omne carens animal cerebro dormire negatur:
Haec una insomnem te puto causa facit.


28. Petro Soderino

Si laus oscuro posita est in carmine clara,
Sique honor in blesis versibus ullus inest,
Gloria Mobilii summa est, qui carmina condit
Sic obscura, ut non solvere Apollo queat.


29. ad Franciscum Capellam

Dodrantem Sexto debebat Sextus amico,
Ad certamque diem solvere pactus erat.
Quae cum lapsa foret, reddi sibi debita Sextus
Aera petit, Varus solvere posse negat.
5Ille morae impatiens, nudato protinus ense,
Dimidium Varo substulit auriculae.
Hoc, ait ille, modo si creditor exiget omnis,
Nemo quidem posthac debitor esse volet.


30. Petro Cennino

Quaeris ut uxoris, dulcis Cennine sodalis,
Ipse iugum nostrae servitiumque feram.
Non mihi libertas minor est, quam in celibe vita
Extiterit, gravius nec mihi fertur onus.
5Sed verum dicam: me libertate carere
Hoc fecit tantum supposuitque iugo,
Sponte mea Veneris quod tunc ego bella gerebam,
Et nunc arbitrio coniugis arma paro.


31. ad Calvum Pacinum

Diligis interdum, fastidis saepe sodalem,
Nunc tibi sum carus, nunc tibi vilis ego.
Aut odisse velis penitus nos, Calve, rogamus,
In me perpetuus vel tuus adsit amor.
5Interruptus amor nescit, Pacine, iuvare:
Qui non semper amat, is male semper amat.


32. in tonsorem qui frigore periit

Villosas hominum doctus praecidere barbas
Tonsor eram, facili dexteritate iuvans,
Et manibus splendens et acuta novacula nostris
Pressa virum nitidas reddidit una genas.
5Ut reliquos igitur tonstrinae vicimus omnes
Artifices, unde nomina parta mihi,
Sic mortis spetie cunctis mortalibus unus
Praesum, nec similis exitus ullus erit.
Nam, dum Romanum securius aethera temno,
10Frigoribus nullis corpora macra tego,
Corripit, en, velox, tenues dilapsa per arctus,
Bruma caput miserum: cetera membra rigent.
Postubi paulatim tetigit praecordia frigus,
Hoc gelidum corpus vita reliquit humi.


33. in potatorem

Nunc mihi, nunc tandem patuit cur insula ponti
Te, Chios, Aegei sit remorata diu.
Nam si, vappa tibi mentem sic raptat, inanis,
Comprimat ut linguam, tentet ut illa pedes,
5Hinc merito fateor potuisse arvisia captum
Implicitumque suo te retinere cado,
Lesbiaque hinc siccum spargentia vina palatum,
Quae stillam aetherei nectaris instar habent,
Tantum melliflui cepisse liquoris amore,
10Quod poteras patriae nil meminisse tuae.


34. in adulteram

Credideras potuisse virum, Constantia, tuto
Fallere, quod surdis auribus ille foret.
Tutius id poteras caeco fecisse marito,
Clamve magis sacri laedere iura tori:
5Te non audivit quoniam violasse pudorem,
Sed vidit moechum teque coire simul.


35. in avarum

Et clara et maculis obnoxia lumina nullis
Varus habet, queat ut cernere cuncta procul.
Cur tamen obtusam prae se ferat ille brevemque
Saepe aciem solers, Posthume, nosse petis.
5Quis Vari sordes infamis nescit avaras,
Quam misere partis abstineatque opibus?
Os aperit quantum rigido mensura palato
Imposuit, trutina pascitur et numero,
Mense bibit sitiens comeditque famelicus uno
10Sola tribus quantum ponere caena solet,
Quin miserum prohibet culum ne pondera ventris
Emittat gravidi, quominus exuriat.
Sic metuens oculos consumere posse videndo,
Praestringit visum vultque videre parum.


36. Sebastiano Caroli filio

Cum tibi par meritum, par sit quoque gloria formae
Pincerna aetherei cum Ganimede Iovis,
Nec te pulcher Hylas vincat rhoseusque Iacynthus,
Alter Apollo tuus, Herculis alter amor;
5Nec minus ingenio praestes morumque nitore,
Atque vaces totus artibus ingenuis:
Foelix quae tali gaudebit sponsa marito,
Sentiet amplexus, facta beata, tuos.


37. in Lucilium pediconem

Lucilii cineres hac sunt tellure sepulti,
Corporis absumpsit cetera flamma vorax.
Infoelix vivus, praetore iubente, crematur:
Qui legis haec pueros, si sapis, ergo fuge.


38. Ad Philippum Redditum

Si quot luscus amat Nevius, Reddite, puellas,
Mense tot infoelix concubuisse queat,
Id subeat fatum, Gallus quod praetor in urbe
Quondam Romulea Cornelius subiit.
5Qui futuens moritur, supprema haec voce locutus:
Quam iuvat et pulchrum est sic potuisse mori!


39. in hominem levissimum

Tu promissa negas: vis, non vis, nec tibi constas.
Si tu non levis es, non levis ullus erit.


40. in maledicum

Invide, ni nostros cessabis carpere versus,
Veh tibi: nam de te carmina facta leges.


41. in pediconem ardentem puerum, cui nomen erat Deus

Quam bonus egregia sit relligione Iohannes,
Hoc docet: insano flagrat amore Dei.


42. Antonio Meliorocto

Miraris, promissa tibi quod epistola non sit
Reddita. Nil mirum: nam data nulla fuit.


43. allusio in nomen Mobilii

Mobilio impositum consulto ab Apolline nomen
Quis neget? En, cerebrum mobile semper habet.


44. in pediconem

Crispum quod sacri pueri sit captus amore,
Arguis iniuria: relligiosus homo est.


45. in Albium

Cum tibi displiceant fur, ganeo, moechus, adulter,
Ut quoque displiceas est opus, Albe, tibi.


46. in Bonum

Te, Bone, quisque vocat, semper facit ille figuram
Antiphrasis, quando sis malus ipse nimis.


47. in poetam maledicum

Non amat indoctos Rufus vilesque poetas:
Non igitur sese Rufus amare potest.


48. Naldo Naldio

Ad leporem Thomas invitat. Oluscula ponit.
Hoc rogo: num lepus et, Nalde, vocatur olus.


49. cisterna

Quam mihi sub terris lympham, Neptune, negasti,
Aethereo praestat Iuppiter imbre mihi.


50. poplema

Sexaginta novem, centum sex, octo trecenta,
Noningenta decem milia quinque tenent.


51. in Candidum

Omnia promittis semper, promissaque nunquam
Servas: sic igitur, Candide, cuncta negas.


52. in pediconem

Si non pedicas, cur gaudes, Paule, cynedo?
Aut igitur fellas aut tibi prurit anus.


53. in Gargilianum

Aut scis et pateris, tacitusque id pectore gaudes,
Uxorem futui, Gargiliane, tuam,
Aut es mentis inops, si, quod vicinia cernit
Et populus, tu non, Gargiliane, vides.


54. in Albium amantem numerosas puellas

Ardet tot miser Albius puellas,
Insunt quot Latio dies in anno.
Sed, cum sit numerus satis molestus,
Illarum, memori domos tabella
5Et nomen simul et vias notavit,
Unicuique diem suum dicavit,
Et semper queritur quod ulla nunquam
Fessas audierit preces amantis.
Quam stulte queritur, semel per annum
10Si quem sunt solitae videre tantum,
Tam rarum fugiant procum puellae!


55. in picturam

Vix sibi tam similis Petrus est Puglesius ipsi,
Quam similis vero est picta tabella Petro,
Expressit mira quem nobilis arte Philippus,
Sic ut iure queas dicere Apellis opus.
5Atque simul sese tabula sic pinxit eadem,
Protinus a picto distet ut ille nihil,
Ut pictos siquis cum veris conferat, horum
Pictus uter fuerit non bene nosse queat.


56. in eundem

Tam veris similes sibi Philippus
Et Petro simul aurea tabella
Expressit facies manu perita,
Quam vultus resident utrique veri,
5Ut pictis nisi vox et aura desit,
Nec vivi careant nisi tabella.
Hoc si fiet, erunt pares utrique.


57. in sedentem super epistolis Ciceronis

Excepit miserum quae me sors improba, linguae
Qui dicor Latiae, maximus esse parens!
Heu, modo sum factus duri subsellia culi,
Qui me saepe sua garrulitate necat.
5Extat siqua mei vobis reverentia doctis,
Vos precor, heu, supplex: hoc prohibete nefas.


58. in subdolum et incostantem

Promittis, subitoque negas audacter. Eodem
Tempore vis, non vis, et tibi nulla fides.
Ipse dolis fallax variis circumvenis omnes,
Retia quin, auceps, subdola cuique paras.
5Perfidia vincis Penos, levitateque Gallos,
Quaecunque invertis dissimulasque malus.
In tot se polypus nescit mutare colores,
Prothea nec formas tot variasse ferunt,
Ipse modis in quot mentem vultumque animumque
10Et linguam et mores vertis et ingenium.
Sed vis expediam te verbo protinus uno:
Te levius toto vivit in orbe nihil.


59. in poetam maledicum

Dum similem ranis Naldum confingere doctum
Tendis, et hinc vatis nomen habere putas,
Ranarum propria, raucus, sic voce coaxas
Persimilemque illis exprimis ore sonum,
5Ut, tua te quisquis recitantem carmina vatem
Audierit, ranam verius esse putet.
Sic multo simulat madidumque gravemque Lyaeo
Ebrius, et stultum sic male sanus agit!


60. in eundem

Quam male de ranis dura fingis, inepte, querelas,
In Naldum spargit quas tua Musa bonum,
Efficis ut vates, bene tam ceu garrula iactas
Rana tuum carmen blesaque verba nimis.
5Nam garrire potest melius nec rana palude,
Nec melius silvis ulla cicada fremit.


61. ad Petrum Cennium

Caenarum cupidus nimium, Cennine, videri
Debueram merito ridiculusque tibi,
Hesterna tecum si nocte, diserte sodalis,
Ut sum pollicitus, discubuisse velim.
5Nox atra atque imbres, tractus quoque longus, et urbis
Instar torrentis rivulus omnis erat;
Qui monstraret iter, veheret quae cymba, fugaret
Quae tenebras oculis nulla lucerna fuit.
Ne caecus claudusque igitur, Cennine, venirem,
10Posthabui mensas hac ratione tuas.


62. Petro Soderino

Ut spatium mutui sermonis longius adsit,
Liber et a curis longius esse queam,
Solicita in tutam mutavi prandia caenam:
Est tibi cras igitur caena parata, veni!
5Haec mora capreolum convertet forsan obesum
In leporem, fiet sive molossus aper.


63. eidem

Ante aliquid fueram quam nos arcana iuberent
Publica nosse patres, sum modo, Petre, nihil;
Antea causidici nam certum munus obibam,
Nunc dubius locus est instabilisque mihi,
5Nullius atque rei commissa negocia certae
Procuro, incertum est sed mihi servitium.
Sancta magistratus nunc iussa capessere summi
Est opus - hinc nimium pendeo solicitus,
Nuncque decem retinet suspensum cura viratus:
10Sic animus titubans inter utrunque iacet.


64. in Nicomedem

Dum Nicomedes erat tenera lanugine, fertur
Qui peteret molles non habuisse nates.
Nunc vir factus habet plures hirsutus amantes,
Hunc pediconum plurima turba rogat.
5Vis referam causam? Nota est mensura priapi
Omnibus, et cornu durius inguen habet:
Sic quem tu paticum credebas esse cynedum,
Pedicat rigidos, assis amore, senes.


65. Antonio Vallae

Si te, Valla, dolis totiens cepere sodales
Versuti, captum si tenuere suis,
Credulitas faciles illis tua praebuit ansas:
Decipitur quisquis credulus est nimium.


66. Antonio Sinibaldo

Historicis et dat, medicis, dat Lisa poetis,
Iureque consultis grammaticisque simul:
Lisa viris tantum dare vult lasciva peritis,
Unaque cum toto gymnasio futuit.
5Hoc facit illa quidem, vulvam quod habere disertam
Sic putat, et famae consuluisse magis,
Altera ne coeat tota facundius urbe,
Neve sit alterius doctior ulla Venus.


67. in Bassam

Abs te non miror Venerem quod Matho requirat,
Sed miror monstro quod dare, Bassa, queas.


68. Meliori Pontico

Carmina non recito, Melior, tibi, Pontice, nostra,
Ne tua tu recites, Pontice, forte mihi.


69. in Marianum deformem

Ornatus cum sis a vertice totus ad imos
Usque pedes, pulchrum te, Mariane, putas.
Saepius ornantur rebus quoque turpia multis,
Nec faciunt turpem cosmica quenque minus.


70. in ambitiosum

Hic septum dextra quem respicis atque sinistra,
Cui multo est semper turba cliente comes,
Qui cervice tumens alta vanusque superba
Ambulat et mira garrulitate valet,
5Qui sibi cuncta putat cunctos debere merenti,
Arrogat ingenio maxima quaeque suo,
Scire negat quenquam nisi se: cui semper inanis
Gloria captatur, ambitiosus homo est.


71. ad Paulum

Qui bene, Paule, negat, crimen fugit ille negantis:
At male qui praestat, hic male, Paule, negat.


72. poblema

V geminum versis inter se necte figuris,
Insit ut in medio littera nona suo.
Postmodo transverse ducatur linea duplex,
O laevum claudat, dexterum omega latus.
5Feceris hoc postquam, videas maiora Priapum
Moliri, atque simul hermafroditus erit.


73. in furem

Qui modo pauper erat, nunc est ditissimus Oddo:
Quis cito non multas fur cumularet opes?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: