Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nunc, age, sideribus quae sit natura movendis,
Nate, hauri, coelique situm patre sub duce nosce,
Et quis cuique locus; neque enim pars ista docenti
Ignota est, nec Musa novum instaurare laborem
5Fessa negat. Da thura, puer, tumulumque parentis
Sparge rosa. Vos Minciadae, vos o mihi, manes,
Este boni, fluat ut liquidis e fontibus unda
Grataque vicinis spiret de vallibus aura.
Principio coelum ac coeli pars extima circum
10Sponte sua vehitur, primoque oriente profecta
Oceani hesperios amnes solemque cadentem
Tendit agens. Hinc praecipiti vertigine mersa
Heoos rursum nabathaeaque regna revisit;
Quam contra obliquo surgunt pugnantia nisu
15Astra deum, variisque agitant sub legibus orbem.
Ac licet ingenti retrorsum agitata ferantur
Turbine et adverso trudantur victa repulsu,
Non oblita sui tamen obliquantia tendunt
Adversum, tandemque rotis victricibus acta
20Contingunt propriam certo post tempore metam.
Nonne vides lunam, ut quarto sese extulit ortu,
Oceano properare? Dehinc, ubi septima coelum
Lustrarit, vadentem alti per culmina mundi,
Donec ab heoo victrix effulxit olympo
25Plena animis, plena et radiis, atque aemula solis?
Nec vero errantumque acies et sparsa deorum
Agmina constanti peragunt sua munera cursu;
Sed nunc promotis incedunt gressibus, et nunc
Versa pedem referunt, modo declinantia in Austrum,
30Et modo hyperboream cursu surgentia in Arcton.
In medio sol ipse deos moderatur et aequis
Passibus incedens fluitantia tempora pensat,
Disponitque vices rerum nectitque futura.
Haec plaga circuitusque ingens flexusque deorum
35Bissenas patet in partis, ac tramite lato
Obliquat sese in Libyen, unde horrida bruma
Adventat; secat hinc medium curvatus olympum,
Qua de parte novum spirat ver; inde volutus
In Boream, unde aestas flaventia demetit arva,
40Convertit rursum in medium sinuatus olympum,
Autunnus paribus qua tempora dividit horis;
Hinc iterum in Libyae sitientis flectit arenas.
At hunc obliquis circumdare flexibus orbem
Iusserat ille, hominum divumque aeterna potestas,
45Quo variae rerum species, quo tempora rebus
Certa forent, obstringat hiems, ver stricta relaxet,
Concoquat autunnus quod et ante coegerat aestas.
Quin et bissenis passim variata figuris
Signa veit, pictoque micat Zona aurea textu,
50Zona Iovis monumentum ingens. Haec munera quondam
Uraniae pater ipse dedit, quo tempore leges
Ponebat superis arcanaque iura ferebat;
Tum natam dictis ac munera laudibus ornat,
Multa docens: splendent latis nova cingula bullis
55Fulva auro, nitida argento ac radiantia gemmis.
Illa patris monitis et tanto munere laeta
Incedit coelo ostentans memorabile donum.
Ecce videt fortunam una atque urgentia fata
Per varias errare domos, nullumque tenere
60Certa locum, spernique patrem ac mandata tonantis;
Illicet explicuit zonam atque innexuit arcte,
Fataque fortunamque et nodo inclusit aheno.
Inde manent infixa locis, quae balteus ambit
Signifer, et stabili custodit fibula nexu.
65Primus ab aequali surgit nepheleius ortu
Ostentatque auratum Aries de corpore villum.
Ingenti late tergo atque ingentibus armis,
In pedibusque micant igens, micat igneus ore
Fulgor, et ardenti meditatur praelia fronte
70Bellator quadrupes; stant fulvo armata metallo
Cornua, et hellaeae apparent vestigia dextrae.
Vectabat Phryxumque una Phryxique sororem
Insignisque auro et villis maria alta secabat;
Aurea per fluctus splendebat lana tumentis
75Coerulaque aurato rutilabant aequora cirro,
Radebant niveas undosa volumina plantas.
Illa timens hudo plantas subducit ab aestu,
Aura leves, levis ipsa, sinus implebat, at illi
Pectora candentes nudant exerta papillas.
80Dumque aries sese attollit, dum subiicit undis,
Nunc mutat varios infelix ore colores,
Nunc effusa comas: "Miserae succurrite, clamat,
Nereides, si qua est pietas, si numina possunt
Vestra aliquid, cohibete undas et porgite dextram".
85Clamore excepere deae. Tum candida Drymo
Et faciem miserata et primos virginis annos,
Labentique manum insinuans comitatur euntem,
Ac placido sermone levat. Mox coerula Tyro,
Flavaque Laodice, Panopeaque, Cymothoeque,
90Et Tysbe, et niveo conspecta Peloris amictu,
Puniceoque sinu Xanto, exertisque papillis
Nisaee, longaque coma spectabilis Atte,
Atteque, Opisque, Orithyiaque, Thespioque,
Et niveis Galatea genis, Aretusa lacertis,
95Saltantes circumsistunt et cantibus auras
Permulcent. At blanda Hyale non lumina torquet
A puero, Phryxique oculis immobilis haeret,
Pertrectatque sinum, et pietatis imagine iungit
Oscula, marmoreaque honerat cervice lacertos;
100Uritur, et mediis fervet malesana sub undis.
His ducibus spumosa aries freta celsus obibat
Corniger ipse auro et gemino vectore superbus.
At mater laeta e coelo prospectat euntes,
Quam tamen et monstra oceani et fraus insita ponto
105Sollicitant natis metuentem; e nube propinqua
Auxilium parat et casus timet usque futuros.
Ecce ingens undante salo late obvia celsum
Foca caput, totaque exstans cervice per aurasque
Huc illuc oculos vertens attollit, et ipsum
110Ore vomens pelagus fluctus ad sidera iactat.
Spumescunt aurae pontusque dehiscere visus,
Et lux nimbosa undarum nigrescit in umbra.
Obstupuit subito monstro atque horrentibus undis
Assuetus terrae quadrupes, pavitansque tremensque
115Obvertit sese in gyrum, mox rursus in altum
Provehitur; rursum ante oculos sese obiicit atrox
Belua et immani fera guttura pandit hiatu.
Ille iterum in gyrum insinuans et ab aequore tractus
Affligit scopulo latus, atque exterrita virgo
120Excutitur dorso exanimis, quam sedula nymphe
Sullevat et dictis pavitantem hortatur. Ibi amens
Apprendit cornu dextra tenuitque prehensum;
Quoque aestus magis ingeminat, tanto arctius illi
Nititur et geminis innodat cornua palmis.
125Ter fluctus cauti illisit, ter cornibus haerens
Substitit, ac ter nisa manu se a caute recepit;
Viribus hinc defecta suis excussaque cornu
Labitur, et surdas fluitans deplorat ad undas.
Nec revocata potest miserae dare brachia mater,
130Exceptamque sinu Drymo ac solata dolentem
In vitreas defert sedes, ubi molliter hudae
Nereides ducunt choreas, pars fila remissis
Deducunt digitis, tenui pars pectine telas
Aut picturatas variat subtegmine vestes
135Oceano magno et cyaneo Euxino.
Hanc post vitiginae spatiantem litore Naxi
Carpentem varios operosa in serta colores
Nereus implevit, quo partu Paeona magnum
Progenuit, latas Ister cui subdidit urbes;
140Quin formae ob meritum regno donavit aquarum,
Unde hodie rapidus nomen tenet Hellespontus,
Non ingrata quidem miserae solatia matri.
At postquam aurato ditatum est vellere Colchos,
Quadrupedemque suum coelo Mars intulit alto,
145Ac superi et formam et monumenta ingentia facti
Mirantur, sed et ante alios miratur Apollo
Tergaque cervicemque et pectora lata pedesque
Aurigeros: stupet imprimis ingentia fronti
Cornua, quis pueros pelago indignante tulisset;
150Tum placido Iovis assensu fulgentibus astris
Illustrat. Micuit stellato vellere dorsum
Lanigerum, micuere aures cervixque pedesque
Unguifidi, ac rutilo scintillat lumine cauda
Venterque et caput igniferis sub cornibus ardens;
155Quaque manus tenerae cornu strinxere puellae,
Hac geminum accendit candenti lampade sidus,
Atque annis operire viam per secula iussit.
Ipse novis laetus stellis et vellere dives
Hoc solium sibi constituit, quo rite quotannis,
160Dum rerum generi atque hominum dum consulit, orbi
Et dicit leges naturae et iura recludit.
Haec sedes, haec est generosi regia Martis.
Hinc pugnator equos armatque in praelia dextram
Ipse Aries, quanquam stabulis assuetus et haerbae,
165Sectaturque vagi Pastoris in agmine signum;
Non minus ingentis animos ac regia iussa
Prae se fert, campoque audax insultat aperto
Bellator, cornuque ferox defertur in hostem,
Duraque sub molli meditatur praelia lana.
170Sic Mavors iubet armipotens princepsque deum sol.
Hinc quibus effulxit nascentibus aureus Helles
Corniger et primo radiarunt vellera coelo,
Hos animi vigor insignes, hos libera corda
Audaces reddunt effando et recta monentes.
175Imperiosa viris maiestas. Hi sua plebi
Describunt iura et populo dominantur et urbi,
Quique ipsi norit parere et ducere, et alta
Cervice excussisse iugum, atque odisse nocentes.
Inconstans vitae tenor et mutabile pectus,
180Elatum tamen, at cupidum rectique probique,
Quod facile ingentes versent iraeque minaeque.
Ergo et contemplare oculis, metitor et alto
Vadentis coelo dominos signique locique,
Et soli et cui terna venit per signa potestas.
185Hi tibi naturae leges praescriptaque signi
Ostendent, quodque ingenium et vis insita cordi,
Quidque Aries oriente loco praestetque negetque.
Te coeli rimantem oras et fata domorum
Natalemque locum signi surgentis et ortus
190Luciferos, licet usque deos, licet usque deorum
Consilia explorare, situm ingeniumque locorum,
Unde fluant et opes, unde auxiliumque favorve,
Unde et honos venit aut rursum indigatio et irae
Damnaque et instantes insigni clade ruinae;
195Portendant quae laeta domus, quae triste minentur,
Quae teneat loca sorte, quibus dominetur in oris
Regnator, quae vis aliorum ex ordine regum;
Quo rerum pateat status et sors ipsa futuri,
Et quid quodque ferat signumve, locusve, deusve.
200Hoc surgente, aliquis veniens ad munera vitae
Ingentis nunc divitias cumulabit, opumque
Affluet undanti rivo; nunc rursus in arctam
Pauperiem coniectus inopsque arentibus undis
Vix sedare sitim poterit: nam sideris huius
205Est mutare vices, alternaque fata referre.
Ipse vides nunc lanifico pendentia villo
Terga ovis ac ditem felici vellere lanam,
Nunc tonsos errare greges ac tergore nudo
Spicula per silvas fugitare sequentis asili.
210At mihi nascenti sub eodem sidere mater
Non fratres foecunda dedit, nec germine ab uno
Passa est germanos natura adolescere ramos;
Sed fandi libertatem arbitriumque loquendi
Addidit et dictis vires et pondera rebus.
215O quotiens sterilemque fidem ingratosque labores
Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis
Respondet, sine fruge operam ac sine munere finem.
Quod si forte novas veniens quis lucis in auras
Lanigerum medio fulgentem in culmine coeli
220Aspiciat, non illi aditus, non limina regum
Claudentur, primosque inter proceresque patresque
Diversans, hinc divitias, hinc commoda vitae,
Hinc fasces notos atque assectetur honores.
Non illum tamen aut animi generosa cupido,
225Aut recti mens certa sibi tutabitur, ut non
Pauperiem tenuisque lares suspiret, et idem
Laetetur dites mutata sorte penatis,
Alternetque vices rursum ac referatur eodem.
At si praecipitem occasu atque Atlantis in undis
230Mergentem aspiciat, iam tandem cana senectus
Felicem agnoscet placidaque in sede quietum,
De thalamo tamen aut thalami consorte querentem.
Interea magnis iactatum saepe periclis
Externas urbes peregrinaque tecta petentem
235Desertis errare locis fata aspra iubebunt.
Ast ubi sese imo acclinans torquebit olympo,
Errores passim varios ac tristia flenti
Fata feret, caraeque obitum consortis, acerbumque
Aut nati funus languenti aut corpore morbos.
240Quin in amicitias magnorum aulasque virorum
Insinuans nunc tollit humo statuitque sedentem
In solio, nunc rursus humi prosternit, et inde
Evehit ad solitos sullato vertice honores,
Laetitiam et moestis requiemque laboribus affert.
245Haec Aries, haec lanificum denuntiat astrum.
Hoc olim dominante, novi sub origine mundi,
Et felix aetas et libera secla fuere.
Non hominum certae sedes, non ulla deorum
Formido. Natura illis tectumque laremque
250Praebebat. Qua se oceano nox acta ferebat,
Carpebant fessi somnos et membra locabant,
Aut antro tecti, aut nemorum frondentibus umbris.
At postquam sol nigrantis discusserat umbras,
Mirati lucem horriferam et vaga lumina Phoebi,
255Illum oculis, illum ore obeunt. Laetum inde canebant
Paeana, auricomumque deum clamore ferebant.
Errantis impune greges per pascua laeta
Cernere erat, commune solum, communia tellus
Ignavis alimenta dabat, tum pocula rivi
260Et passim vivis lapsi de fontibus amnes;
Non ullae rerum curae manuumve labores,
Omnibus una quies et amor simul omnibus idem,
Communesque tori et dulces circum hubera nati;
Per saltus et opaca loca umbrososque recessus
265Ludebant mistae pueris impune puellae;
Ocia mulcebant venerem atque ignavia deses.
Progenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis
Gentibus, ac mutare habitum natura coacta est.
Insurgebat enim tergo properantibus astris
270Taurus, et ingenti aversum se mole ferebat,
Mugitu horrificans coelum et capite obvia quassans
Ipse atrox; tamen assuetus tolerare magistrum
Et perferre iugum atque honeri insudare trahendo.
Hoc igitur regnante, viri didicere colendo
275Dura pati, versare solum ac proscindere rastris
Aequora, et assiduo manuumque operumque labore
Quaerere praesidium vitae atque agrestibus armis.
Quod vero tauri meritum, quae causa tonantem
Moverit, ut coelo impositum stellisque micantem
280Praeficeret veris foribus, Zephyrosque cientem
Iusserit aetherio renovare elementa vigore,
Quo natura novos passim suspiret amores,
Vos, o vos, Charites, iuvet immemorata referre,
Et mecum occultas signorum expromere causas.
285Squalebat manuum attritu defecta iuventus,
Urgebat Labor ac iussu Iovis acris Egestas
Acta Erebo, miserique senes fessaeque puellae
Non ultra tolerare famem aut subsistere marris,
Aut poterant miserae sufferre incommoda vitae.
290Inque dies magis atque magis miseranda videri
Sors hominum, quantumque Labor cumulabat, eo illa
Acrius instabat; derant quoque plura paratis.
Sed non ulterius passa est Industria questus
Humanos. Ea praesidium commenta per artem
295Succurrit populis, et iniquo ex hoste recepit.
Hanc olim genitam Labor atque immitis Egestas
Expulerant tecto infantem. Non territa virgo
Per campos errare hominumque videre labores,
Metiri casus inopes, dum singula lustrat
300Perquiritque oculis multumque in corde volutat,
Advertit niveum procul a genitrice iuvencum
Errantem, cui cornigeris in frontibus aurum
Fulgebat, stellatum aurum, cui sidera tergo
Scintillant, iam tum coelo qui dignus haberi
305Posset, ut aetherios olim venturus ad axes.
Huic dea nunc viridis ramos et gramina lecta
Porrigit invitatque manu, nunc tempora blandis
Pertrectat digitis atque ora rigentia mulcet,
Nunc frontem variis redimitam floribus ornat,
310Ac picturatis intexens cornua sertis
Mollibus hirsutas verbis blanditur ad aures.
Ille autem tenerae correptus amore puellae
Nunc decumbit humi vertitque ad munera frontem
Demissa cervice, alte et suspiria ducens
315Mugit, et ipse suas solatur murmure curas;
Nunc haeret pendetque oculis ludentis, et ipso
Lascivit gressu exsiliens gestitque per haerbas.
Insequitur simul et niveis per gramina plantis
Insultat virgo et gressum mox sistit: at ille
320Insilit et pedibus cervicem innectere tentat.
Nympha procum aspernata fugitque et lenta moratur
Et nudata genu risuque invitat amantem.
Ille autem, blando componens murmura questu,
Affingit teneros motus et fronte coruscat.
325Hos inter lusus virgo innodavit amantem
Cornibus et duplici advolvit funabula nexu:
Nympha trahit, sequiturque volens et laetus amator,
Ac nigrum sponte admirans defertur in antrum.
Hunc postquam sociumque operum assuetumque labori
330Et domita cervice iugum ac tolerare magistrum
Agnovit dea, tum, fessos miserata parentes
Ac mortale genus, tauro donavit, et artem
Iungendique bovis docet ac telluris arandae,
Et quis cuique loco cultus, quaeque hora serendi;
335Vomeris haec curvique usum monstravit aratri,
Et versare solum et currus agitare sonantes.
Munere quo genus acre hominum squalore levatum
Exercet rura, et terrae dat iura subactae
Auxilio bovis, atque usum mox vertit in artem.
340Forte hominum insuetas artis studiumque novandae
Telluris iunctosque boves flaventiaque arva
Iupiter e summi admirans spectabat olympi
Culmine et humanos haec ipsa ad munera sensus:
Astabat Venus, astabat latonia virgo,
345Utraque in astrigerum conversae lumina taurum.
Tum Venus: "Et meritis stellato et tergore dignum
Haud, pater, ipse novo coeli dignaris honore?"
His Dictynna preces, precibus simul oscula iungit,
Quae natam deceant et sint optata parenti.
350Arrisit pater et coelo plaudente locavit.
Ut coelo stetit, attonitus novitate locorum
Huc illuc oculos vertit, sociumque requirens
Assuetorum operum et tanquam subiturus aratrum
Vertit ad argolicos horrentia cornua fratres,
355Ac terrae memor et silvas et pascua nota
Suspirat. Tum blanda Venus, dum delia virgo
Certatim obiiciunt cytisos casiamque recentem,
Quaeque et luciferi pascuntur gramina Solis
Quadrupedes. Ille ambrosiae per pabula succum
360Sensit et aetherium stillantia gramina rorem.
Mox, qua lunatae stant horrida cornua fronti
Et qua demisso pendent palearia mento
Atque ubi durato proscissa est ungula cornu,
Quaque genu quaque et cervix et pectus et armi
365Spinaque et ingenti curvant sese ilia tractu,
Accendit Cytherea ignes atque innuba Phoebe,
Effulxitque novis Taurus spectabilis astris.
Regalis addit stellas ac regia iura
Iupiter, et raro Taurum insignivit honore
370Parcarum memor. Hoc etenim iactante per undas
Ediderant fore, uti tyrio de litore vectam
Europam idaeas victor deferret ad urbes.
Mugivit deus in tauro, freta navit adulter,
Quis credat? Stetit in stabulis ad pabula vinctus:
375Tantum amor et tenerae potuit nova forma puellae.
Nunc, age, naturam, Tauro quam delia virgo
Indiderit, quam coeruleo de gurgite creta,
Expediam tibi, nate, atque haec quoque percipe dicta,
Nate, patris, nate, et canae spes blanda senectae.
380Principio Cytherea domum dulcisque recessus,
At Phoebe solium soliique insigne superbum
In Tauro posuere. Illic nam regia iura
Exercent, sociaque tenent ditione tribunal;
Hinc amor, hinc studium formae citharaeque sonantis,
385Hinc choreae cantusque placent pexusque capillus
Excultique sinus et multum lauta suppellex
Advectusque aliunde odor assyriique liquores
Munditiaeque iocique, et quicquid blanda voluptas
Suadet, et ornatis rorantia pocula mensis.
390Hinc etiam hortorum cultus et cura serendae
Arboris, hinc deflexa comis in mille figuras
Myrteta, inque novam crescentia citria formam,
Cultaque per varias genialis amaracus artes.
Nec vero exoriens Taurus non ipse labores
395Nascenti accumulat, primoque in tempore partas
Perdit opes; sed mox et mollia tempora et ipsos
Successus rerum amplificat, semperque iacentem
Sternit humi, si quis contra insurrexerit hostem.
Idem divitias atque ornamenta secundae
400Fortunae dabit, e medio si culmine coeli
Nascentem aspiciat. Non illi munera regum
Deficient, non e sacris compendia templis,
Publicave assuetae commissa negocia curae.
Non tamen intacti thalami, non florida coniux
405Continget, sed anus, sed cui servilia vincla
Aut occultus amans et non sine labe iuventa,
Tristior ut festas eat ipse Hymenaeus ad aras.
Taurus ab occasu pronoque a cardine mundi
Et partas labefactat opes et rursum easdem
410Instaurat, patrioque haeredem sistit in aere,
Pervincitque inimicum odium, ac male conterit hostem.
Quin etiam rapidos flammarum exsuscitat aestus
Ex oculis, parat atque oculis immite venenum
In dulcem Veneris rorem atque in pocula amantum.
415Ast imo positus coelo atque in parte profunda
Aetheris, unde novum sese convertit ad ortum,
Plurima felici promittit sidere nato.
Ille inter proceres atque intra limina regum
Versatus, longaque fide spectatus in aula
420Magnarum curas rerum ac molimina magna
Suscipiet; credentur opes, credetur et amplae
Summa domus, claris et famam extendet in actis.
Tantus inest Tauro vigor et vis cornibus aureis.
Hunc post tyndaridae concordia pectora fratres
425Virtute illati coelo atque insignibus actis,
Quos pater aeterno meritos donavit honore.
At tu, cui secreta poli cuique abdita rerum,
Uranie, sunt nota, ad quas numerosa vetustas
Vix penetrat, pande antiqui memorabile facti
430Et decus et pretium; nam te quoque sideris huius
Tangit honos, tangunt cari monumenta mariti,
Coniugis et meritis aeternae et consule famae.
Viderat e summa coeli Cyllenius arce
Paulatim coiisse homines et condere tecta,
435Partiri medios signato limine campos,
Et quantum primis sollers Industria coeptis
Addiderat. Placuit mutato corpore terras
Visere, et agrestis hominum cognoscere mores;
Ocior ac Zephyris coelo delabitur alto,
440Et stetit in duplices aptata veste gemellos
Discat ut hic, doceat facundo pectore ut alter.
Ipse ferens, ille accipiens praecepta magistri,
Traxit in exemplum mortalia pectora, donec
Legitimi accessit studium rectique bonique,
445Vivendique viam ratio ac doctrina paravit.
Hinc artes crevere bonae, succrevit et usus
Laudatorum operum. Fando commercia primum
Inventa; hinc pretium duplicandi et cura peculi,
Creveruntque et opes et opum comes apta suppellex,
450Atque his excoluit studiis Cyllenius orbem.
Ipse etiam numeros et rerum pondera et usum
Mensurae docuit, fandi quoque tradidit artem,
Atque animi concepta novis depromere signis
Instituit scriptis et commendare tabellis.
455Moribus his exculta hominum praecordia duros
Mutarunt sensus, et ab agri munere ad artis
Ingenium vertere novas. Tum magnus haberi
Mercurius, tum coelicolae mortalia corda
Assensu laudare uno, stirpemque deorum
460Esse hominem genus et coelo deducere ab ipso,
Tantum animo, tantum ingenio ac ratione valerent.
Imprimis pater omnipotens mortalibus orsis
Obstupuit. Videt ingentis assurgere turres,
Aequari quoque tecta polo, videt aurea templa,
465Ornatusque deum varios, videt oppida et arces
Collibus impositas. Tum sic effatus, ut omnes
Coelicolae annuerent, coelo testanda sereno
Cylleni monumenta: illum tot adire labores,
Tot mandata deum, tamen et voluisse, relicto
470Aethere, per terras, suscepta parte magistri,
Exuere agrestis hominum de pectore mores
Humanumque genus cultas efferre per artis,
Unde et honos superis et victima creverit aris.
Tum pater in geminas distincto sidere formas
475Signavit coelo, facinus memorabile et astris
Indidit aeternis, celsaque in parte locavit.
His capita effulgent stellis humerique manusque,
Quaque lacertoso curvantur brachia nodo
Genuaque summotique pedes; sed parte sinistra
480Irradiat, quo vix coelo splendentius, astrum,
Unde per obliquum sol iam declinat olympum.
Hic sedem patriamque domum dulcisque penates
Ipse sibi statuit volucer Cyllenius, hic se
Exercet, proprias et signo accommodat artis.
485Nam rerum occultas causas arcanaque sacra
Rimantur, verbisque modos et carmina nervis
Adiungunt, pretio aut capti fora multa frequentant,
Aut veterum monumenta docent et scripta virorum,
Aut operam impendunt linguis interprete cura,
490Et decus, et quicquid monstrat sapientia, norunt
Coelestes Gemini concordi foedere iuncti.
Unde sub exortum primaque in parte locati
Nonnullos nati ineunte aetate labores
Portendunt; tamen haud illis pia cura parentum
495Defuerit, seu blandus amor. Coelestibus inde
Artibus imbutos decorant, iunguntque fideli
Principibus studio, et dominis placuisse laborant.
At media de parte poli atque e culmine summo
Promittunt faciles olim nascentibus annos.
500Hos fandi decus insignes, hos delphica laurus
Illustres reddit populis, his infula sacris
Assurgit veneranda comis capitique tiaras.
Hinc sibi divitias, hinc ornamenta benignae
Fortunae accumulant, auro hinc laquearia fulgent.
505Hos merces peregrina, aut testamenta beatos,
Praeclaraeve artes, aut virtus rara, deumve
Relligio efficiunt; nam Virginis astra per ortum
Sufficiunt Geminis vires et robora praestant.
At cum praecipitem occasum cavaque antra subibunt
510Oceani, dias veniunt qui lucis in auras,
Hi perferre malum et duros tolerare labores
Damnaque et adversos constanti pectore casus
Assuescent, celare odium ac simulare parati.
Non his aut studium recti, aut sapientia derit,
515Ingeniive favor, docti seu pectoris artes;
Successus sed opum seri primaque senecta
Suscipient tardos cara cum prole nepotes.
Dant imo positi morbosque, aegrumque laborem,
Aut vitium occultum, aut secreta in parte dolores,
520Eripiunt et opes partas censumque paternum;
Post tamen huberiore manu cum foenore magno
Ingeminant et opes et lucra ignota reponunt,
Suppeditent unde et multis alimenta ministris.
Hos felix fatoque tamen cogente senectus,
525Ah, procul a patria externis tumulabit in oris.
Hac etiam de parte imoque e cardine surgens
Si testudineus moveat sua brachia Cancer
Humidaque impressis figat vestigia plantis,
Plurima divino promittit munere natis.
530Illis divitiae ingentes et copia rerum
Undabit variarum, et latis praedia campis
Sufficient laetam cererem bacchumque fluentem;
Illis nobilitas et claris infula vittis
Conferet insignis titulos, magnoque favore
535Decernit statuas faustisque insignibus ornat,
Annuerit placido facilis si Iupiter ore;
Sed iuvat intonsus crinis promissaque barba
Atque inter titulos sordenti stamine vestis.
Quin etiam insidias cognati et sanguinis iram
540Nuntiat adversosque inimica mente propinquos,
Quos et ab occasu graviori concitat ira.
Tum vero felix multa cum laude senectus
Continget, tunc clarus honor praestantibus actis,
Cum medio posuit coelo vestigia, et aequor
545Despiciens bibulis tantundem distat arenis
In mare, qua Ganges et qua Tagus aureus intrat.
Ac veluti lento sensim per litora passu
It cancer tardusque gravi sub mole laborat,
Paulatim sic divitias, sic lentus honores
550Accumulat, donec gravidos complerit acervos,
Vix tamen ut gemino foecundet viscera partu.
Exoriens placidos mores animique quietum
Ingenium et sollers mentis promittit acumen
Nascenti, tamen ut facile indignatio et irae
555Exagitent, facile iratos componat ut aestus
Mollibus officiis ac miti pectore natus.
Ipse acer vitiorum ultor, cum fronte severa
Iurgator scelerum, atque ad publica munera versus
Praesidia inde domus et victus quaeret honestos.
560Et tamen indigna decumbet morte peremptus,
Aut gravibus capitur morbis, aut lumine moesto
Spectabit raptos non uno funere fratres.
Hoc astro post tyndaridas subeunte, per aequor
Mortales fecere viam, primique reperta
565Vix ausi tentare cava vada fluminis alno.
Mox usus, post et praeceps audacia textis
In mare navigiis remo descendit adacto,
Paulatim et pelago se credidit, inde per altum
Ignotos portus peregrinaque regna petivit.
570Hinc merces et longinquis commercia terris,
Hinc vesper novit quicquid celarat heous.
Eridano Nilus subvenit et Abdua Nilo,
Ut quae deficerent, summiserit omnia Nereus
Velifer, et fulvum ratibus devexerit aurum
575Tritonum chorus, ac versis per marmora tonsis
Divitiae narint hominum terraeque marisque
Canceris imperio atque undae dominantibus astris.
Vos, o Nereides decus aequoris, et mea saepe
Serta, meos flores ad litora nota petistis
580Et nituere comis argentea lilia vestris,
Aenario quae rure legens, quae colle beato
Parthenopes mistaque rosa blandisque hyacinthis
Ipse dedi castis multo cum thure sacellis,
Et sparsi largo supplex crateras iaccho,
585Nec mea vicinae siluerunt carmina rupes;
Vos, precor, o pelagi placidissima numina, causas
Tentati maris et primos expromite motus
Irarum Iovis et raptum inter sidera cancrum.
Assuerant Dryades vulgo, assuevere Napaeae,
590Silvarum nemorumque umbra rivisque relictis,
Impune optatos per litora ducere somnos;
Hic choreas agitare, hic grato mista susurro
Inter sese aperire animi secreta latentis,
Hic lusus, hic delitias geniumque colebant,
595Et nulla resides ducebant ocia cura.
Advertit pastor liquidi maris et modo summis
E scopulis, modo se strata ostentabat ab alga,
Nunc summo labens innabat litore et hudis
Coerula per liquidum findebat marmora palmis,
600Interdumque alto exsiliens clamore vocabat
Armentum et toto cogebat ab aequore monstra,
Ostentans pecus indomitum et stabula abdita Nerei.
Ipse ingens baculo innixus cum crine madenti
Stillabat madidos per membra rigentia fluctus,
605Versabatque dolos animo, et suspiria ducens
Uritur, ac tacitis succendit pectora flammis,
Assiduusque oculos moerensque ad litora torquet.
O quotiens viridi crinem circumdatus alga
Tentavit faciles aditus per carmina. At illae
610Longa per occultos petierunt avia calles,
Et sibi consuluere fuga. Magis incitus heros
Convertit solitas foecundum pectus ad artes;
Et cum se in varias mutasset saepe figuras
Ac nulla posset Dryadum ratione potiri,
615Adnavit terrae cancri sub imagine tectus
Litoribus celer obrepens. Vagus inde per haerbam
Miscetur nymphis, violas ut forte legebant
Certatim et passis nectebant serta capillis,
Candida purpureo variantes colla hyacintho.
620Ut Dryades videre ferum mansuescere in haerba,
Non ausae tractare, tamen gratantur eunti,
Et plaudunt socio curvanti brachia motu
Molliaque adductis tondenti gramina malis.
Ille, ut se gratum agnovit placidasque Napaeas
625Ridere intonsi carpentem pascua campi
Octipedem maris, in salsos se retulit aestus
Molliter obliquoque gradu cava brachia flectit;
Ac, ne qua rediens non ora oculosque iocantum
Spectet, et, ut placido risu ac sermone fruatur,
630Versa retro tenuit curvo vestigia gressu
Intrat et in pontum mutato corpore Proteus.
Artibus his terrae obversans nec cognitus ulli,
Ut quam secreto capientem litore somnos,
Aut huda solum spatiantem vidit arena,
635In propriam versus repetito corpore formam
Comprimit optato et fruitur malesanus amore.
Sic matrem nitidi Almonis septemque sorores
Ufentis, sic Umbronis tria pignora centumque
Eridani, totidem et Nili neptesque Timavi
640Tergeminas, neptem et Xanthi neptemque fefellit
Volturni, qua non oculis, non ulla papillis
Gratior, aut posito tantum placitura capillo.
Quin etiam demens Phoeben tentavit, ut illa
Eurotae nitidos curabat in amne capillos;
645Et vim passa foret monstri, ni strenua vultus
In lunam conversa foret, ni cornua torvae
Aptasset fronti et nube oblituisset opaca,
Atque illum iam complexus, iam furta parantem
Suspendit geminis pavitantem cornibus et mox
650Sullatum coelo longe intulit. Ipse nigrantis
Iactatus supra nubes, implorat amicum
Nerea; sed surdis obsistunt vocibus aurae.
Hinc praeceps iterum atque iterum per inane rotatur,
Mox pelago absorptus tantum ferit ima profundi,
655Quantum nubiferas fuerat sullatus ad auras;
Dissiliunt undae et spumosum incanduit aequor
Qua cecidit, tumuitque intorto gurgite vortex
Coeruleus, nigramque alte vomit aestus arenam.
At virgo, celeri ad superos regressa volatu,
660Sicut erat laniata comas discissaque pallam
Implevit coelum gemitu, quo celsa tonantis
Intonuit domus et foribus se pandit apertis.
Ut medio sedere foro et res cognita divis,
Indignum clamant facinus: monstra aequoris ausa
665Dianam tentare? Movet reverentia divae
Astantis, movet ipse locus violentaque Protei
In venerem rabies, et quod neptunnia regna
Non ultra toleranda, illum nec sorte secunda
Contentum terris inhiare et poscere olympum.
670Tum pater omnipotens solio ter surgit ab alto,
Ter tacet iratusque novem de parte sinistra
Coerula fulminibus percussit regna trisulcis.
Intremuit Nereus; atterrita numina ponti
Oceano oblituere imo ac timuere profundo,
675Ne cava sulfureis arderent aequora flammis.
At decimo cancrum octipedem per litora curva
Errantem, sed adhuc meditantem furta per haerbas,
Ac natam flavi captantem ad saxa Licormae
Exanimat: dura crepuerunt fragmina testa
680Huc illuc disiecta, et fumo indensuit aer.
Quae collecta pater coelo intulit, ac monumentum
Esse dedit scelerum maris infelici et ausi,
Ac summo posuit coelo testantia crimen.
Ore ignes pedibusque ignes et pectore et ipso
685Fragmine succendit, sed hebenti lumine quosdam,
Non aliter, quam quos pudeat commissa fateri.
Quin etiam ignavos testae caelavit asellos
Et statuit praesepe et nube infecit opaca,
Infamemque notam dorso signavit inusto.
690Utque recens facinus memori per secula poena
Notescat maneantque audacis praemia culpae
Perpetuis signata notis, verrenda carinis
Permisit maria et remis freta salsa cienda,
Imperiumque viris ponti dedit edomitoque
695Aequore per fluctus sinuoso currere velo
Neptunnum et tonsis laniare et scindere rostris,
Edictumque ingens tabula signavit eburna,
Quod notum populis demissus ab aethere fecit
Prognatus Maia et terrae tenuere verentes.
700Tum probra obiecit monstro mutumque salaxque
Et natum turbis variosque agitare tumultus,
Incola non constans pelagi, non advena terrae
Incertus, sed aquae rerum terraeque vorator
Assiduus, gaudens longarum errore viarum.
705Auratum posthinc solium testudine summa
Affixit geminis subnixum utrinque columnis;
Atque hic bissenis aevo manantibus annis
Dat iura et spoliis gaudens exsultat opimis,
Solennisque agitat ludos et vina coronat.
710At Phoebus, patris edicto permotus et ira
Germanae et lacrimis, et quod maris aequora monstrum
Nutrirant, sensu latices infecit amaro,
Decrevitque super Cancri cava terga quotannis
Quadriiuges agitare suos, et inurere flammis
715Infelix testum et siccata caloribus ora;
Ipsa autem pelago poenas has dixit, ut omni
Tempore per numeros alterno fluctuet aestu,
Nec mora, nec requies sit certa fluentibus undis.
Quin dorso super et fallacis corpore signi
720Admovit biiuges atque ad praesepia iunxit,
Et stabulum fessis statuit de more, sibique
Atria perpetuum posuit testantia factum.
Quae frater iusta assistens, dum tecta sororis
Continuare parat, tectis discrimine nullo,
725Sedulus in valido posuit sua signa Leone,
Et struxit nitidis ornata palatia gemmis
Consilio patris. Hic thalamos, hic atria centum,
Hic tercentenis inclusit limina portis.
Argento radiant postes, adamante columnae
730Stant circum et fulvum splendet laquearibus aurum.
Qui tantas habeant sedes, quae numina portis
Assideant, unde et libycus leo venit ad astra,
Dicite, Pierides; nam vos et carmina Phoebi
Excipitis, vos et choreas agitatis in aula,
735Et secreta dei solae novistis et artes.
Fata domum ac secreta loci penetralia servant,
Et rerum series aevique senilis imago,
Temporaque et longis aetas incana capillis,
Imperiumque et opes, et regno accommoda virtus,
740Et pia relligio cinctis ad tempora vittis.
Ante fores ipsisque in postibus aurea servat
Aurora illustrisque dies et mobilis annus,
Horaque non certis nectens modo facta futuris,
Tum species rerum ac generum numerosa propago
745Et color et claro radians lux aurea curru,
Nec non ante nigris fugiens nox atra quadrigis.
Ipse autem leo sidereas perlatus ad arcis,
Non ut fama refert, magno quod ab Hercule victus
Foedarit calido sitientia rura cruore,
750Graiaque nec fulvos tellus parit ipsa leones;
Sed Libyae crudele solum, quae victa calore
Insignem Phoebo pavit generosa leonem,
Admovitque aris tinxitque in sanguine cultrum,
Et solata sitim misero requievit ab aestu.
755Translatum coelo Paean miratur et ora
Ingentisque humeros et lumina torva iubasque,
Obstupuitque armis, fixitque in pectora vultum.
Ac memor armorum vates cladisque futurae
Terrigenum, latos iam tum meditatur et ungues
760Induere et villosa albis cum dentibus ora,
Porphyrion quibus et ferratum absumpsit Ophelten.
Tum Iovis ante pedes, divorum astante corona,
Constituit. Placuit superum inter signa referre
Consensu magno, et nomen retinere Leonis.
765Nec mora; sidereis accensa est bellua flammis,
Effulget stellis caput et micat aurea cervix
Ignibus, effulget claro spina ardua dorso
Iliaque incurvique pedes et cauda genuque,
Praeradiatque novo pectus regale sub astro,
770Atque insigne decus toto se vellere fundit.
Regius hinc illi venit vigor, imperiique
Cura ingens, summique loci ambitiosa cupido.
Ergo cui primae radiabit lucis in ortu,
Notus erit. Feret hic celebris praeconia famae,
775Fascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori,
Quaeret opes proprio semper tamen ipse labore:
Spelunca fremit in magna, dominatur in altis
Montibus, Aethiopumque fremunt deserta leonem,
Quaerendo tamen insudat per devia pastu.
780At cui de summo nascenti fulget olympo,
Perferet ille graves forti cum corde dolores,
Post tamen aut domini pergrata potentia ditem
Efficit aut si qua est domino cognata potestas,
Unde etiam caris alimenta ministret amicis.
785Ducit ab occasu litem, iratosque propinquos
Efficit, et multos adversum concitat hostes,
Iurgiaque indignumque torum moresque sinistros
Coniugis, et nullo thalamos dignatur honore.
Ast ima de parte dabit censumque bonasque
790Divitias, dabit et tabulas, scribetur et haeres,
Partaque felici servat patrimonia cura.
Sole igitur dominante simul dominante Leone,
Relligio caput exeruit per templa, per aras.
Multi inter divos coelique in sede locati
795Casta sacerdotes cecinerunt scripta per orbem,
Ac pietas non ficta viam affectavit olympo.
Tunc etiam imperii crevit generosa cupido
In populis, crevit quoque iusta licentia regni,
Sanctaque maiestas dicta est sanctusque senatus,
800Ac summo patiens virtus concessit honori,
Nobilitasque etiam duris quaesita sub armis.
Pugnatum est, victo victor praescripsit, et acti
In praedam populi, cecidere sub ensibus urbes,
Iustitia et positis venit captiva sub hastis.
805Ocia mox et delitias, unguenta rosasque
Monstravit Virgo (sunt hae nam virginis artes),
Intonuitque foro eloquium, laetumque theatris
Aurea pensilibus diffudit tybia carmen,
Et Musae insolitos sonuere ad pulpita cantus.
810Ornatus etiam accessit iam discolor usus,
Percurritque auri villosum bractea textum,
Et pictura novo fulxit variata decore;
Tum magicae coepere artes, studiumque futuri
Crebruit, et sacris admota silentibus ora,
815Sidera et ipsa novo paulatim cognita sensu
In numerosque redacta suos, omnisque locorum
Fortuna et certi signata potentia fati.
Quae dea per populos multum versata docebat,
Fama, refer; tibi gesta hominum, tibi facta deorum
820Nosse datum; tu nam fatorum eventa per urbes
Divulgans revocas in lucem obscura et, honorem
Dans claris, facta extollis fingisque futura.
Ergo agedum, quibus officiis, quo munere terras
Ornavit Virgo, cur coelum illata petivit
825Praesidio alarum et nitidis mox fulxerit astris.
Anne deum proles hominumve? An mista propago?
Certa parens Isaea fuit, qua nulla per orbem
Doctior iratos animi componere motus;
Incertus pater, a populo sed cognitus Etheus.
830Illam Mercurius docuit, quo tempore gentis
Imbuerit sacris, quibus et deducere olympo
Coelicolas poteratque Erebo subducere manes.
Doctrinae pretium amplexus repetitaque lecto
Gaudia. Post decimo enitens Isaetida mense
835Celat adulterium, commisto utroque parentum
Nomine; cumque humeris alas insignia patris
Redderet, has tacita vellebat sedula dextra
Docta parens, nudamque oculis non obtulit ullis.
Ergo Mercurius natae memor, artibus illam
840Instruit et docili componit pectora cura,
Constituitque animum, et coelesti robore firmat;
Tum donat serto insignem, cui sidera circum
Clara novem, totidemque micant per sidera gemmae.
Ut virgo capiti imposuit venerabile donum,
845Hausit divinas artis, didicitque ferendo,
Quae pater impressis signaverat omnia gemmis.
Nec mora; perque urbes et compita nota viarum
Affatur populos, socialis munera vitae
Praecipiens, animumque docens formare colendo
850Iustitiam, et mites usu componere mores.
Illa etiam in templis divorum arcana monebat
Munera prima hominum, et sacris iam rite peractis,
Placari humanis coelestia numina donis;
Quae patriae sint iura, etiam quae iura parentum,
855Coniugiique fides, lecti et concordia vincla.
Vidisset domito terram proscindere tauro
Agricolam, quae sint sua tempora monstrat arandi;
Errabant pecudes, pecudum docet illa magistros,
Cunctaque divino praescribit munere virgo.
860Donec eam silvas moderantem et saxa trahentem
Venator captus forma et iuvenilibus annis
Invadit ferro demens, haurire paratus,
Ni secum socio iungat sua membra cubili.
Extimuit virgo et levibus se sustulit alis;
865Intentamque fugae sinuoso pallia limbo
Implicitant. Sequitur furiata mente satelles,
Et iam iam geminis apprensat syrmata palmis.
Accurrit pater, ut coelo properabat ab alto,
Et natam amplexu fovet ac super aethera secum
870Devehit, et laeto statuit nova sidera mundo.
Illum autem minitantem oculis ac torva tuentem
Ter baculo deus ipse cavum per tempus adacto
Percussit: riguere artus, frigusque per imum
Pectus iit, calor in ventos et vita recessit.
875Mox ungues digitique solo radicibus actis
Haeserunt, subiitque locum cutis horrida cortex,
In ramos abiere manus curvique lacerti,
In frondem coma, fit reliquo de corpore lignum,
In sentesque rigent sparsae per corpora setae,
880Nec mora, iam spinis horret rubus asper acutis.
Salve virginibus coeli decus addita, cuius
Vocibus aeterni patuerunt abdita mundi;
Tu genus humanum instituis, tu munera vitae
Distinguis; salve innumeras veneranda per aras.
885Sparge rosam, da thura, puer, linguisque favete,
Annua dum patrio persolvit carmine vates:
Sacra senex castusque ascendit templa sacerdos.
Tu vero, mihi care, oculis, age, suspice coelum,
Nate, vides qua parte ingens sese exerit astrum
890Virginis. Haec dextra est cerealia munera libans,
Et qua tam claro candescit lumine sidus
Ala deae, qua se violento ex hoste recepit,
Quaque sub obscuris pallescunt ignibus astra,
Illa quidem extremae sinuosa volumina pallae.
895Non humeros pater ipse (ignes hos aspice, nate),
Non caput ingressusque pedum, non brachia liquit
Intestata: micant coelo spectanda sereno
Sidera et ardenti scintillant lumina flamma,
Quae tibi nascenti cunabula prima dedere.
900Haec quanquam duros ineunte aetate labores
Portendunt, tamen, in melius conversa, beatae
Cana senectutis promittunt tempora natis;
Quos aut sacra deum et pendentibus infula vittis,
Ingenio aut partum decus ac praestantia linguae,
905Artibus aut variis excultum pectus honestat,
Maiorum aut tabulae, aut merces peregrina beabunt.
His amor, his studium recti et vetus illa priorum
Simplicitas, his cara fides, pectusque deorum
Praesidio innitens, ac nota penatibus ora.
910Hinc illis responsa deum atque in omnia veris
Semper imaginibus, venerandaque sortibus antra
In dubiis reddunt vigilata oracula rebus.
Tu vero, mihi care puer (per sidera testor,
Quae tibi vel magnos non inficiantur honores),
915Illecebris ne dede animum, neu deside somno
Ocia corrumpant mentem; procul effuge et artis,
Quas Virgo teneris molles meditatur ab annis:
Post etenim in duros convertet pectora mores,
Et praecepta dabit vitae, et bene consulet annis.
920Haec fasces, haec divitias e culmine fulgens,
Haec populis dat iura et magnis praeficit actis,
Et tamen ingratos queritur persaepe ministros,
Divitias quibus, aut primos concessit honores;
Hoc et ab oceano queritur. Sed candida coniux
925Solatur faciles curas, et, brachia collo
Implicitans, prolem optatam carosque nepotes
Osculaque incurvae promittit blanda senectae.
Atque utinam non haec levior, non ille nepotum
Vulnus et extincti suspiret funera nati,
930Depositumque senex mutam deploret ad urnam,
Et frustra variis exornet busta coronis
Dona ferens advecta Arabo ac beneolentibus Indis,
Imprudens, qui non et amatae coniugis atrum
Funusque et thalamos videat sine honore relictos.
935Hunc labor, hunc et cura premet iuvenilibus annis,
Huic et felicem praestabunt fata senectam,
Quem laeta ex imo Virgo spectarit olympo
Ornatumque animi donis et mercibus amplis.
Haec dea dat curas animis, dat et utile pectus
940Consiliis, dat secretas exquirere causas,
Moliturque novas artis, mentemque deorum
Explorat, dubiis quaerens oracula rebus,
Nil intentatum ingenio, nil linquit inausum,
Quod natura tegat, tegat et vis insita fato.
945Sic illam pater instituit, quo tempore coelo
Transtulit et tectumque una soliumque locavit.
Hanc iusta Cytherea tenens nitidissima tecta
Stat foribus radians auro, gradibusque sub ipsis
Sparsa nitent variis argentea lumina pomis.
950Veris opes pendent tectis, circumque supraque
Explicat ipse suas merces Autunnus, et alte
Succincta incedit nudis Vindemia plantis,
Ac nova calcatis despumant praela racemis.
Nec vero dea coelicolis praelata puellis
955Ipsa suas non culta domos, non aurea sedes
Invisit, non lauta dapes et vina quotannis
Rusticaque hic positis statuit convivia mensis
Autunni memor, insolitasque ad plectra choreas
Instaurat, mox et mensae placitura secundae
960Seligit e plenis beneolentia poma canistris,
Quis honerat formosa toros et odoribus afflat.
Causa latet. Memini sed me per curva vagantem
Litora Caietae, qua Formius aurifer amnis
In mare se volvit, viridisque in margine ripae
965Aurea fragranti spirant redolentia flore
Citria, et albenti miscet se laurus olivae,
Et myrtus complexa maris nitet aemula rorem,
Illic sive ea Nereidum fuit una sororem,
Seu Siren, quae finitimis versatur in antris,
970Audisse intonsa modulantem carmen in umbra,
Cantanti vitrea socias plausisse sub unda,
Litoraque arguti referentia murmuris auras:
"Damnabat Venerem Iuno, damnabat et ipse
Palladis armisonae chorus, inviolataque Deli
975Virgo, quod, aurato postquam lux addita Tauro
Fulxissetque astris, tantum illi florea rura
Et tantum curae pratensia dona fuissent.
Illam inter frondes, inter vernantia prata
Desidias agitare atque ocia ducere inertem,
980Non fructus, non poma daret de pinguibus hortis,
Sed solum studio delectaretur inani
Munditiis operosa et inerti segnis in umbra.
Subrisit dea coeruleis generata sub undis,
Ac, niveis delapsa polo per inania cygnis
985Culta sinum, gravidos Autunni venit ad hortos.
Affuit intranti deus. At nitidissima, culta
Illecebrisque armata senemque amplexa fatigat,
Nec precibus contenta etiam blanda oscula iungit,
Ut sibi de nitidis liceat pendentia ramis
990Carpere poma manu et croceas de vitibus uvas.
Ille ut se dignum amplexu sensitque per ora
Ora deae, ac tener ille calor per membra cucurrit:
Nil, o nil, dea, non nostros lectura per hortos
Carpe, tuum quodcumque vides, quodcumque repostis
995Pendet in arboribus. Facilis dea tum dedit illi
Tractandam, quae de geminis erat una papillis
Rorata ambrosiae succo ac redolentibus auris;
Attactuque hausit deus immortale venenum,
Confestimque imis defluxit ad ossa medullis.
1000Tum sponte arboribus ceciderunt poma recussis
In gremium delapsa deae, quaecunque vel ortus,
Quaeque vel occasus, vel quae creat humidus Auster.
Quin famulam (famulae fuerat Pometia nomen)
His honerat, iunctosque iterum conscendit olores.
1005Ut coelo stetit exposuitque hortensia dona,
Invidere deae. Risit vulcania coniux,
Quoque mage invidiam moveat, librantibus illa
Lancibus imponit famulae et venalia tradit.
Coelicolae risere astum, magnoque favore
1010Conveniunt fulvis et mutant poma talentis.
At memor antiqui furti rhodopeius heros,
Dum simulat legere e multis fragrantia mala,
Candentis dextrae articulos summamque sinistram
Furtivus tetigit. Rubuit Venus aurea. At illi
1015Decidit e manibus pretium, et suspiria movit
Exanimis; ciet extinctas nova flamma favillas.
Quoque dolus lateat, ad avum conversa, racemos
Obtulit implevitque sinum senis. Ille renidens
Excepit neptem amplexu et blanda oscula iunxit;
1020At Veneris teneras pupugit barba aspera malas.
Quae postquam divorum oculos implevit, et amnes
Emisit late fluidos leneidos undae,
Decrevit testatum astris insigne trophaeum
Et longa egregium facinus producere fama,
1025Affigens coelo famulam, cumque ignibus aureis
Incendens trutinam trutinaeque volubilis hastam."
Talia cantabat memorans ad litora Siren.
Hoc igitur signo genitos primum aequa probumque
Delectant, liquor atque olei et baccheia merces;
1030Praecipites sed livor agit. Tum pondera tractant
Annonamque unguentaque, et aequis corbibus instant;
Sed variat fortuna suis mutabilis alis,
Et molles animum mores et avara cupido
Inficiunt. Igitur, Libra fulgente per ortum,
1035In lucem quicumque venit, non ille deorum
Contemptor, non recta animi sententia mentem
Deseret, aut raris exsurgens gloria factis;
At vitae tenor inconstans moribusque labosque
Turbabunt et multa novis discrimina rebus.
1040Hunc lites atque immeritis certamina causis,
Hunc adversa fori vexabunt arma. Sed ipse
Invictus feret, ac multo se robore firmat;
Quem tamen amissis prosternent funera natis.
At cum se summo librarint aethere, Chelae
1045Felices dant eventus, dant prospera rerum
Subsidia, et, quotiens aliquid fortuna malignum
Vexerit, instaurant alieno funere damnum,
Aut ex alterius iactura, aut forte latenti
Thesauro. Sed nec pietas cultusque deorum
1050Defuerit nato, quibus annua vota per aras
Persolvat rite incolumis, nec carmina derunt
Culta, nec aurato resonans cava tybia buxo.
Hunc dulcis lepos et grato facundia gestu
Adiuvat, et blanda comitatur gratia lingua.
1055Quod si nimboso occasu atque Atlantis ab hortis
In mare praecipitent, dant publica munera natis,
Et regum insinuant domibus; mutabilis aura
Hos manet et nigris post albos urna lapillis,
Ut neque constanti perstet fortuna tenore.
1060Ex imo censum patrium proavisque paratas
Perdunt divitias, nulloque in munere primos
Constituunt; verum post damna gravisque labores
Lucra parant, atque e tabulis secreta ministrant,
Et longa tandem consumant fata senecta.
1065Nec cineri extremum muto inficiantur honorem
Noctipares Chelae, quibus aurea Cypria quondam
Constituitque et avo solium et sibi tecta paravit,
Adiecitque hortos, quorum Pometia curam
Fida gerit dominaeque suae pomaria servat.
1070Quis deus, aut quaenam fati sententia coelo
Transtulit infelix monstrum? Quae causa tonantem
Movit, ut acceptumque polo stellisque micantem
Sit passus terrere fera sub imagine mundum
Scorpion, et toto virus dispergere olympo?
1075Nec vos compellare ausim, Permesides, undas
Quae colitis, nec quae vati sacra numina adestis.
Virginei non oris opus; Martisque furorem
Quis divum non pertimeat, cui pectora ferro
Tecta rigent semperque ferus lateri haereat ensis
1080Ferrato, cui sanguinea manus horreat hasta,
Oraque flammivoma rutilent afflata chimaera?
Vos precor, o vos, quae terris insomnia noctu
Luce polo secreta hominum, secreta deorum
Vulgatis (vestrum hoc opus atque haec munera vestra),
1085Pandite per tenebras causam, cur pessima coelo
Bellua constiterit, cur tetro armata veneno
Afflarit superos. Neque enim mavortia tela
Horretis, tenues umbrae et sine corpore sensus,
Nec testes vobis ulli referentibus assunt.
1090Sparsa papavereis rorabunt atria succis,
Et nulla excludet somnos patefacta fenestra.
Sic ego. Sopitam sic somnia fantur ad aurem:
"Arderet misero Veneris cum captus amore
Ac tantum dominae imperium Mars ipse timeret,
1095Cessisset studium armorum, fera bella quiessent,
Pro lituis citharae, pro telis plectra iuvarent,
Ac solae Veneris torquerent pectora curae,
Pomiferam dominae ante domum myrtetaque culta
Suspendit clipeum ac tentoria fixit inermis.
1100Ipse deos, ipse heroas suspectaque ponti
Numina, rivalisque timet cocytidas umbras,
Imprimis facie insignes nitidaque iuventa
Pastorem, Penee, tuum Atlantisque nepotem.
Neu dulcis citharae studium, neu carmina longe
1105Praeferrent. Dolor ingeminat, quod uterque pharetram
Exercet, quod tantum alter virtute palestrae
Polleat. Haec miseris urebant pectora curis.
Quid non cogit amor? Furtim deus aethere ab alto
Labitur, obscuras Ciconum et pervenit ad oras,
1110Ignotusque premit virosa litora ponti.
Hic legit quicquid valles et prata veneni,
Quicquid habent colles, aconitaque plurima carpsit,
Quae contusa simul geminoque intersita saxo
Defodit, clipeumque super, super indidit arma.
1115Nec multum post effluxit, cum prodiit ingens
E saxis fera, proverrens et litora cauda
Et coelum foedans squalore et numina flatu,
Ut iam coelicolae mortalia fata timerent.
Sensit et ipsa malum formae sibi conscia cultrix
1120Idalii, summoque super de culmine tecti
(Ne tanti nova causa mali ferretur) ibi omnem
Ambrosiae vim diffudit, sparsitque per auras
Divini roris succum, extinxitque venenum.
Tum superi fremere in Martem, accusare tonantem,
1125Praecipitem quod non coelo iecisset ab alto;
Aptabatque pater telum. Vetuere sorores
Fatorum memores, quod praelia saeva Gigantum
Huius ope extinguenda forent, quod brachia monstri
Et caudae telum letale, quod ora veneno
1130Armata indueret Mavors, quibus inclytus armis
Sterneret anguipedes diverso vulnere fratres.
Iupiter attonitum ad sese vocat, et lethaei
Gurgitis admonet. Tum Mars iraque metuque
Instinctus cauda apprensum deciesque rotatum
1135Aera per vacuum patriis allisit in arvis
Nigrantem. Trahit icta gravi de verbere hiatum
Terra tremens, patuere imi claustra abdita Averni.
Obriguit nepa datque atrum de gutture virus;
Mox repit terrae insinuans, cavaque antra secuta
1140Succeditque Erebo, stygioque in litore sistens
Infecitque et aquas tabo et foedavit arenas;
At manes trepido fugere in tartara cursu.
Hinc deus, admonitu Parcarum et sorte futura
Bellorum, monstri effigiem atque horrentia membra
1145Armavit flammis, acuitque in vulnera caudam
Oraque pectoraque et minitantem incendia ventrem."
Haec ait, et madidis somnus se sustulit alis.
Permansit signo virus, quod pectora longe
Natorum referunt. Hinc his periuria cordi
1150Et fraus insidiaeque et amor sceleratus habendi,
Armatumque dolo facinus, tinctique veneno
Crateres, carmenque nocens, visque insita ferri,
Et scelerum longe infamis per corda libido.
At quibus in primo nascentibus affuit ortu,
1155Non his dexteritas rerum, non mentis acumen
Defuerit, verum ira ingens et pectoris aestus
Et varii exagitant motus, multumque fatigant
Adversa, et tamen hos felicia fata potensque
Eventus manet, ac sobolis iucunda propago.
1160Atque utinam non et, patria tellure relicta,
Externas quaerant urbes, non prima sepulcro
Pignora dent, non ob veteres certamen amicos
Damnaque et immensos subeant quandoque labores.
Nam, cum de summo nascentibus affuit orbe,
1165Difficiles animi mores, sed fortia praestat
Pectora, sed magno claros extollit honore
Ex humili persaepe loco, dominique potentis
Sullevat officio. Tamen et consortis acerbum
Funus et indignos affert de prole dolores,
1170Nec patitur certa errantes consistere terra.
Efferet uxorem optatam primosque hymenaeos
Lugebit, cui maurisio de litore caudam
Vibrarit Nepa fatiferum iaculata venenum.
Non tamen ingenio deses, non pectore segnis
1175Ipse geret magna commissa negocia cura;
Decumbet terra ignota coeloque alieno,
Et cadet infelix violenta caede peremptus,
Sive repente ruens fato rapietur acerbo,
Quanquam prima gerens et magna negocia primus,
1180Ex imo cui forte loco se Scorpius offert
Armatus, ipse ima minitans fera vulnera cauda
Fraude potens nitensque astu dominoque superbus,
Quando etiam socio iunxit sua tecta sub antro.
Dic, o dic, age, sancte senex, dic, maxime Chiron,
1185Nam te fama tenet stellis radiare sub istis,
Dic, age, quae te causa polo quisve indidit astris,
Anne alius tanti laetetur munere signi.
Sic ego. Sic placido pater coepit optimus ore
Educens antro caput, et nitido igne coruscans:
1190"Saturnus pater, at genitrix mihi Philliris una
Nympharum, quae nimbosis in montibus haerbas
Carpebat succosque premens miscebat et aegris
Arte sua praestabat opem, quo munere patrem
Traxit in amplexus quamvis formosa, nec ulli
1195Cederet aut facie aut longis spectanda capillis.
Cumque hominum thalamos fugeret, vi comprimit illam
Clausus equo deus. Hinc partem prognatus equinam,
Qua genuit, refero; matris pars rettulit ora.
Haec puerum instituit cithara docuitque per artem
1200Cogere sub numerum verba atque innectere chordis;
Post etiam succus haerbarum usumque medendi
Et curare manu vulnus cantuque levare.
Saepe etiam Aonides, fusae cum matre per haerbas,
Divinos lusere modos. Hae carmina nobis
1205Monstrarunt, hae coelicolas placare colendo
Et sedare animos et vincere dura ferendo.
Nec vero pater, accessit cum fortior aetas,
Abiecit nati curam; nam vivere parco
Monstravit, rectique viam sortisque futurae
1210Admonuit memorem, praesentem expendere casum,
Iustitiamque sequi et grata pietate parentes.
Haec servans alios monui, imprimisque deorum
Ipse memor sacro mortalia pectora cultu
Formavi, et castas respersi frugibus aras.
1215Inde deos mihi concilians divertit ad antrum
Saepe meum Clarius vates, aviumque volatus
Et voces didici, quidve exta trementia veri
Portendant. Feriat nervo quo missa sagitta
Certa modo, didicique vias coelique meatus
1220Hospite Mercurio. Quin et monumenta reliquit
Digna deo plectrum auratum citharamque sonantem,
Cui septem geminae radiant per tympana chordae.
Ipsa ebore intertexta auroque interlita caelat
Custodis monstri languentia lumina; virgae
1225Attactu redit in propriam Io versa figuram."
Talia narrabat senior, subitoque retexens
Auratam chlamydem: "Sunt haec sua praemia laudi,
Hoc, inquit, meritum virtutis." Et exerit arcum
Insignem stellis claramque sub aere sagittam,
1230Insignemque manum cubitumque insignibus astris
Et caput et fulvo radiatum sidere pectus,
Genuaque tergoraque et fulgenti vellere caudam.
Moxque subit: "Postrema dies atque ultima vitae
Hora mihi finisque aderat iam certa senectae.
1235Sicut eram, pater omnipotens circumdedit actum
Candenti nube et sullatum ad sidera vexit.
Astra micant, candet nubes circumdata membris,
Aetasque in viridem mutata est cana iuventam.
Quin et concilio fratrem numeroque deorum
1240Iupiter optasset, ni pars obstaret equina;
Quod simplex natura deum. Tamen aurea iunxit
Tecta meis; iuncta est et fratris regia fratri.
Hoc olim signum ac minitantem vulnera cornu
Semihominem coeli praesertim hac parte locavit
1245Iupiter, ut vidit tetra mavortia cauda
Monstra polo furere, et stellas foedare veneno;
Armavitque manum nervo, celeremque sagittam
Addidit, immanemque feram caudamque rotantem
Sectari iussit telo atque infigere costas,
1250Siqua unquam positis cessisset bellua claustris.
Hinc primum coelo admotus flammisque coruscat
Centaurus. Post hac etiam me parte recepit
Fraternae pietas curae meritumque laborum.
Quin etiam precibus matris studioque sororum
1255Aonidum, cantata etiam ob certamina divum
Resque hominum bello illustres et fortia facta
Virtutesque laboresque et decora ampla virorum,
Aurato in coelum curru atque in nube serena
Sustulit et mecum hoc templo sacravit Homerum,
1260Praestantemque tuba et vincentem carmine cygnos,
Ac matrem insigni referentem voce Camoenam.
Accepi vatem hospitio laetusque libensque
Cantorem veteris belli ac pugnacis Achillei,
Quem puerum cithara institui docuique vel arcum
1265Lunare ac pugnare pede, aut certare quadrigis.
Extinctum hic cecinit, cantuque ad sidera vexit.
Post Veneris natae precibus, meritoque favore
Aeneae indigetis, magnoque instante Quirino,
Insignitum astris fulgentem in nube Maronem
1270Iupiter his tectis nostraque in sede locavit.
Hic, ubi bissenis circum redeuntibus annis
Instituitque dapes pater et carchesia libat
Titanum pugnae memor, hi certamina voce
Ingeminant: plausu resonant cava tecta sonoro.
1275Mirantur superi vates, et carmina totis
Auribus arripiunt. Tacito tum corde Meletes
Laetatur, tacito laetatur pectore felix
Mincius, et liquidis irrorant atria lymphis,
Poculaque effusis tergunt argentea rivis.
1280Ne vero nostri patria ignoretur Homeri,
Virgilii aut iaceant proprio sine honore parentes,
Illi Aon patria est, genitum mons suscipit antro
Educens nemore in lauri, dulcique liquore
Castaliae alternoque sinu fovere sorores
1285Pierides, cantuque leve induxere soporem;
Mincius hunc genuit conceptum ex Andide nympha,
Quam Phoebe sociam atque anguis de vulnere tardam
Commendat Mantoi, furtim sed coerulus amnis
Languentem et sola tacitus sub rupe iacentem
1290Implevit. Postquam ex utero iam prodiit infans,
Quo partus lateat, denso pater ipse salicto
Occultans (ut forte locis habitabat in illis)
Pignora sollicitae commendat cara Melissae.
Haec natum gremio excipiens, flaventia mella
1295Instillat puero et dulci rore illinit ora.
Ille favi ducens tenerum de nectare succum
Paulatim somno capitur, circumque frequentes
Ora vagantur apes, lectumque e flore liquorem
Intingunt labris et rore madentia fingunt.
1300Atque hunc coerulei nantem ad vada nota parentis
Nereides, (nam forte Pado procul aequore nabant)
Inspectum rapuere. Aderat tum candida Siren,
Quae vocis merito et blandae modulamine linguae
Formosum dono puerum tulit. Inde per altum
1305Sullatumque humeris, ponto plaudente, ferebat,
Litora finitimo repetens coniuncta Vesevo.
Haec puerum instituit cantu, ac mox capta pudore
Arsit, et assuetis fovit malesana sub antris:
Parthenias iuneni nomen de virgine mansit.
1310Nec temere huic signo tantum tribuisset honoris
Iupiter, iratus ni contra tela Gigantum
Centaurum indueret. Nanque arcu corpora leto
Anguipedum bissena dedit, bissenaque equinis
Calcibus, et toto victor discurrit olympo.
1315Hinc etiam natura Iovis sub sidere mansit,
Nam recti studium atque animi praestantia magni,
Et fratrum commendat amor visque insita cordi
Dulcis amicitiae. Stimulat generosa cupido
Nominis ac pretium famae et certamen honoris,
1320Arcitenens quos ipse suo tutabitur ortu,
Iudiciis idem insignes opibusque operaque,
Qui prodesse velint aliis, qui vincere norint
Certantes, quique et lucris amissa repensent
Rursus et adverso fato dispersa reponant."
1325Nate, vides, quid certa fides, quid docta senectus
Promittant. Meruit coelum, nova sidera Chiron
Effulxit, certantque, deo coenante, poetae
In laudes, dique ingeniis praestantibus assunt.
Fata hominum coelique situm et sua numina monstrant.
1330Nanque heros saepe andaeus simoentida divam
Invisens, thalamo geniali exceptus et aula,
Colloquio fruitur dominae, Charitumque choreis
Immistus canit Aeneam; tum sedula mater
Incingitque comam frondenti et tempora myrto,
1335Invitatque hortis, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci spirans complectitur umbra;
Inde sinum pomis honerat Pometia, et ipse
Autunnus spoliis ramorum et fructibus implet,
Ambrosiaeque fluunt per prata virentia rivi.
1340Iam primo quotiens coelo fulgentia Chiron
Ora effert, quicunque novas in luminis auras
Prodierit, quantum ille maris, quot flumina obibit,
Quae terrae errantem excipient, quos viderit hostes.
Et tamen insperata etiam patrimonia adibit,
1345Publicaque inspecta geret ipse negocia cura,
Ingenio bonus atque artis instructus honestas.
Errores etiam varios hostemque potentem
Indicat insidiasque et multa pericula, coelo
Si medio aspiciat; patrimonia perdit, et idem
1350Restituens aliena dabit, studioque fideli
Iungit amicitias, conceptaque foedera servat
Exercens habile ingenium, et mentem aptat agendo.
Saeva tamen pueri tela immanemque pharetram
Irati ciet atque incensos ventilat ignes,
1355Perque oculos placidum demittit ad ossa venenum;
Incolet externas urbes peregrinaque tecta,
Iactatus fato, tandem patriamque suosque
Inviset, divum ipse memor. Sed pectora curae
Exagitant, et saepe dolor per corda recursat.
1360Sentiet iratos hostes, cladisque suorum
Exitii aut fratrum, magni seu causa pericli,
Ille quidem occiduo Chiron cui mergitur astro.
Hunc coeli favor arridens hominumque favorem
Concilians statuit templis et praeficit aris,
1365Ingeniique bonis atque artibus ornat honestis,
Cui favet ex imo senior Centaurus olympo.
Quin dulcis natorum amor et iucunda propago
Felicem efficiunt. Nam, quamvis pignora prima
Efferat, optata rursum nova gaudia prole
1370Suscipiet. Cumulabit opes pietate suorum,
Debeat ut caris censum et bona parte propinquis.
Multa etiam in superos pietate utetur, et aris
Plurima pro meritis persolvet vota benignos,
Thure deos veneratus et igne calentibus extis.
1375Hoc signo sese coelum regione sub ima
Praecipitat, mergitque cavo nox atra profundo,
Hibernumque latet caecae caliginis antrum,
Ultimaque obliqui squalet procul orbita mundi.
Quo postquam sol praecipiti vertigine mersus
1380Declives impegit equos, languensque madensque
Defessus curru et longarum errore viarum
Sistit iter, pronaque caput cervice reclinans
Demersos spectare locos timet, inde supinos
Attolens oculos elato lumine clivum,
1385Ingentem late clivum timet et suspirans
Suscepti queritur tantum superesse laboris,
Rursus ut aestivum clivo rediturus ad axem,
Hinc lassos instaurat equos et firmat euntes;
Nos quoque defessos operum rarique laboris
1390Hortatur sol ipse operis dux sistere currum,
Et iuga fumanti taurorum demere collo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: