Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Florentis quondam memores dulcisque iuventae
Lusimus, et teneris non nil permisimus annis
Sive elegis seu mox lyricis, numerisque modisque
Disparibus votum mentis mihi Musa reclusit.
5Et poteram et certe nunc tandem, Franche, quiessem,
Ni tua me cum saepe alias, tum commoda nuper
Gratia summosset residem vel nempe vacantem
Diversis multo studiis, dum reddere grates
Ipse tibi quantum valeam contendere conor.
10Ac neque grata magis mihi nec iocundior ulla
Res fuerit, quam si videar te digna locutus
Et gravibus tantas pertingere vocibus aures.
Sed quis erit modus? Aut ubi nam consistere primum
Mens queat? An quo iam soliti decurrere campo
15Pertritoque pedem et vulgato calle feremus?
Anne illud potius quod amat maturior aetas
Et tua prae se fert toto reverentia vultu,
Illud erit nobis iter, ut per devia longe
Multum errans seseque inter variabile vulgus
20Linquentes nos et recta et vix cognita paucis
Semita perducat, quae se iis angustior offert?
Pierides, vos hunc, neque enim nescitis ut altum
Tendit iter, brevibus spaciis ostendite callem
Et date scandenti facilem per iniqua laborem.
25Difficilis quondam fuerat nec acumine parvo
Quaestio prudentis inter variata priores,
Ecquis erat rerum propria sub imagine finis
Quaerendus nobis, an num foret usque vagandum.
Inventae huic gravior succedens altera suasit
30Quenque sibi ut sua dictaret ferretque libido,
Et facere et servare modum finemque bonorum.
Nanque, ut constiterat semel hunc unum esse neque ultra
Tendendum at contra simul huc humana referri
Omnia, tum varie quaesitum quid foret illud
35Quo se dirigerent homines et cuncta referrent.
Hinc aliis aliud visum diversa secutis,
Ut virtus, ut honos, ut opes, ut serva voluptas.
Haec ego dum graviter mecum pro parte virili
Exagito intereaque hominum praenosse necesse est
40Officia, occurris tum tu mihi quantus in illis
Visus es atque etiam appares, cum publica tractas
Et privata pari virtute negocia cunque
In magnis parvisque unus videaris et idem.
Atque haec cum veluti divina mente profecta
45Eveniant, quodcunque tibi semel ore vel alto
Pectore consilium exciderit, tum protinus illud,
Quis opus est, cepere boni sanctumque tuentur.
Hinc adeo quod saepe tibi quam plurima Summi
Iniunxere Patres quae mox effecta dedisti
50Omnia diversi non unis partibus orbis.
Externos etiam hinc reges cum missus adires
Multaque cum faceres his grata et magna referres,
Perficis ut miro te complectantur amore,
Quem durasse velint et ad haec quoque tempora servent.
55Hinc quoque quod magno sacrorum munere functus
Ad Venetos proceres, nulli quod contigit ante,
Septenos illhic totos impleveris annos.
Quin tuus hinc populus, moliri publica postquam
Dedisti et propius iam pastor ovilia servas,
60Non speculatorem custodemve invidet ulli
Et te, si fas in terris, ut numen adorat.
Ipse etiam, nam parva solent adsistere magnis,
Pone sequens atque haec tranquilla mente volutans,
Quod possum, ad Musas aditus et carmina tento,
65Ut tua me, dum fata sinunt, benefacta canentem
Audiat et praesens nec postera nesciat aetas.
Haud secus egregii vates habuere benignis
Principibus meritas grates et digna tulerunt
Praemia, nec poterant iis quicquam reddere maius
70Quam laudem aeternumque manens in secula nomen.


2. ad Ioannem Antonium Scholam Franchi pontificis nepotem: | exhortatio ad virtutem

Cur, Schola, radicem perhibent virtutis amaram
Esse, sed illius mira dulcedine plenos
Latius effusa pendere ex arbore fructus?
An, cum sola queat facere et servare beatos,
5Haec eadem voluit prae se quoque ferre labores?
An vero in culpa est animus, qui, mollis et aeger,
Expertem morbi causatur et improbus ipsam
Virtutem vitio, cogente libidine, miscet?
Nanque capescenda nihil in virtute laboris
10Usquam erit, ardenti tibi si generosa voluntas
Affuerit, quae dura valet mollescere, nedum
Suavia complecti studioso pectore possit.
Principiis si forte tibi gravis illa videtur,
Haud ita credideris vere, sed sensibus intus
15Corruptis aliam tunc apparere, nec illa
Indutam specie, qua debuit esse, videri.
Ac veluti affectis, quanquam sint dulcia gustu
Apposita, ingratus sensus deludit amaror,
Sic quibus ulcus inest animo, quod dira cupido
20Fecerit, ii nequeunt oppressae mentis acumen
Exerere, ut norint quantum disiuncta labore
Aeternum socia coeat virtute voluptas.
Tu genus hoc hominum, mala ne contagia serpant,
Evitato prius quam duci robore firmo
25Incipias et adhuc tenerae sunt pectore vires.
Nanque exempla tibi ne sint aliunde petita,
Ipse domi quae imiteris habes, seu ducere vitam
Doctrinae iuvat in studiis, seu rebus agendis
Exercere velis famamque extendere factis.
30Hinc avus, hinc praesto sit avunculus et tibi calcar
Currenti adiiciant: ille ut suspendat in altum
Egregie mentem nosti, siquando per ignes
Accensam aethereos coelesti lumine replet;
Hic vero ut latis humeris ingentia rerum
35Pondera sustineat, quotiens est iussus obire
Munera, quae nulli melius mandaverit unquam
Pontificis Summi maiestas, nec quibus alter
Assuetus plura diverso gesserit orbe.
Hi tibi ductores igitur sub lumine tanto
40Praecipuum callem ostentent, quo pergere tutus
Arboris ad summum atque, acri radice relicta,
Virtutis valeas dulcis contingere fructus!


3. ad Nicolaum Franchum: | ut post multos labores quieti tandem se dedat, hortatio

Est operae pretium, cum primum e littore funem
Solverit et sese dederit moderator in altum,
Ut minimo quocunque etiam in discrimine curae
Omnia sint illi, salvum si seque suosque
5Esse velit valida cum tempestate feretur.
Sic cui contigerint rerum moderamina, nullo
Nanque minore quidem in fluctu iactabitur, omnem
Vim teneat simul et rationem, Franche, necesse est,
Qua consurgentis valeat superare procellas.
10Hinc solitos reges nosti conquirere toto
Ex numero egregios virtute et moribus aptos,
Qui sibi consiliis praesto prudentibus adsint.
Quid maris in tanto grandi sub pondere pressam
Naviculam Summi Patris exercere putandum? Et
15Quam vario curarum illum sub fasce teneri
Cum tu, quem cymbae tua te prudentia fecit
Huius ut interdum posses tractare rudentes,
Et vastum extento pelagus decurrere linteo,
Tot nunc substineas et tanta negocia, quorum
20Maius onus super inducis quam ferre tuis est
Par humeris, qui multa diu tam magna tulerunt?
Nec subit interea quam vanum e marmore littus
Spectare, ut tuto valeas te condere portu,
Ni semel incipias illhuc torquere carinam.
25Quod si forte roges ubinam locus ille quietis:
"Montibus his" possim tibi respondere tuismet
Innixus verbis, et re quoque, nanque salubri
Temperie coeli praestant, ut qui pote nunc te
Tam cito reddiderint sanum recteque valentem.
30Suppetit hic etiam cunctarum copia rerum.
Est et amoenus ager secessibus undique septus,
Mens ubi turbarum cumulum deponere possit.
Non tamen hic, quanvis tot rerum est praeditus usu,
Excutiet solitas aegro de pectore curas
35Est animus nisi compositus, qui se quoque dignum
Ipse loco faciat, qui clavum dirigat, et qui
Haec subeat sospes plenis semel hostia velis.


4. Triphoni Chabrielo patricio veneto, | quicum ea ridet, quae vulgus admiratur

Hic tuus huc aditus fuerat mihi carior auro,
Care Triphon, abitus vero est insuavis, et ipsa
Non aloe nec felle minus inamabilis, ut qui
A nobis tacitus discesseris atque repente;
5Nec triduum totum, ut soliti, conviximus una,
Forte domi utrique pluviis nivibusque retenti.
Sed quoniam sic ipse tulit casus, tibi nunc quae
Coepimus expediam sermone hoc, non sine risu,
Qui sapit interdum rebus cum spargitur apte.
10Si quae magna vocant, et quae clamoribus explent
Grandibus, inspectes, paulo differre videbis
A minimis, et ab iis quae iam puerilibus annis
Egerunt curis levioribus atque iocosis,
Omnia cum facerent commoti sensibus aeque
15Ut dominis, et nunc etiam impellentibus iisdem
Haec maiora gerant, sed solis non tamen iisdem,
Quippe quibus male mens accessit prava sororum
Agmen agens trepidum secum fraudum ambitionumque
Inter avaritiae sordes et taedia luxus.
20Ac ne te multum morer aut te longius ire
Permittam, scis ipse quidem, quod ubique patescit,
Interdum quam vana fides mortalibus obstet
Optata ne pace diu fortasse fruantur.
"Nun ictum est coeuntque simul, nunc gaudia toto
25Magna foro!" Ride. "Nunc vicimus, omnia" ride
"Prospera erunt". Sed enim non longum tempus et ipsi,
Nunc socii, mox adversis stant partibus: eia,
In fraudes iterumque iterumque in falsa recurrent
Foedera momentis brevibus, ridere nec optes?
30Ludentis pueros modo si differre solutis
Lusibus, unanimes modo consentire viderem,
Quae leviora darent mihi tum spectacula? Vel quis
Maior abundaret labiis de pectore risus?
Iidem etiam miranda putant et maxima rerum
35Praelia tumque duces primores esse virorum.
Ast ego sic reputans opera esse immania bella
Improbo, ni proceres melioris gratia pacis
Moverit armaritque bonos defensio iusti.
Pacis amant nam sacra boni, quibus ipsa benigne
40Natura ingenuit mite sub pectore sensum.
Hos aut ipsa parens rebus praefecit agendis
Iustos, prudentis et fortes atque modestos,
Quorum plena bonis vita est, et plena laborum;
Aut statuit similes coelestibus, et sapientes
45Edocuit rerum causas et praebuit illis
Aurea felicem duxisse per ocia vitam.


5. Alovisio Aleoto canonico Tarvisino, | quem ut rus se conferat hortatur

Ver redit, et mare nos adiens transmittit hirundo;
Tu tamen urbis adhuc, Aleote, negocia curas
Nec venit in mentem Pansacci gratia collis,
Ut se vere novo passim pulcherrima profert,
5Quo te multiplici gestit conscendere cultu.
Urbe tibi atque tuis et amicis plurima tractas,
Posthabeas tua amicorum velut omnia rebus,
Grande quidem munus, quod te vulgo excipit unum,
Et te, dum terris agitas, coelestibus addit.
10Rure alis et refoves valido cum corpore mentem,
Apta quies facilisque labos cum temperet illis.
Cuncta hic laeta die, sunt grata hic omnia nocte,
Cum defessa levi requierint membra labore.
Parva cavo, dum saevit hyems, formica sub arcto
15Consumit, quam tota aestate paraverat, escam.
Mox eadem e latebris, terras cum Sirius urit,
Exilit et densum sub divo mobilis agmen
Explicat atque suum properat sibi quaeque laborem
Sedula persistensque operi. Sic forte sub iisdem
20Temporibus nobis ruri vel in urbe morandum;
Sunt hominum divisa etenim sua tempora vitae,
Si non haec eadem pravus praeverteret usus.


6. ad risum iterum Castrum, | quicum altero sermone humanas curas riserat, invitat

Castre, iterum tecum, nam tu nec temnere nostros
Iam pridem et tales consuesti quaerere risus,
Tecum aveo rursus non nil ridere, quod ultro
Sese offert dignum nostro propriumque cachinno;
5Hic igitur, siquando tibi mens ipsa iocosis
Apta fuit rebus, siquando admittier intra
Ridiculos voluisti, alios dum tangere risu
Posses, hic facilem da te mihi sic, ut te ipse
Dum rides, turba venias derisus ab omni.
10Quae bona sunt, quae non, vulgus nescire fatetur,
Interdum quotiens illi non ulla libido,
Quod raro est, menti tenebras offuderit altas;
Interdum vero semet miratur in illis
Noscendis nec se melius discrimina habere
15Horum aliquem credit, quorum praecepta sub alta
Pulpita densum humeris et hianti percipit ore.
Quale videbamus nuper, dum sancta frequentant
Munera quis altum struerent pietatis acervum,
Mane frequens mixtumque viris tenerisque puellis
20Et senibus puerisque, quibus fuit anxia cura
Ante locum capere mediis quem sorte sub umbris
Optassent, vel iam prima sub nocte parassent,
Ut prope stipati arrectique propinquius aurem
Hinc percepta domum senis almi dicta referrent!
25Hunc ergo et similes populus cum audiverit apte,
Facturum ne putas aliquid quod iusserit horum
Unus, sit quanvis vere sapientior illo
Qui quondam e terris sublimis ad aethera raptus
Proximius superos et coelum vidit apertum?
30Haud quaquam id credas, nam cum discessit, ibidem
Praecepta et leges iussas moresque relinquit
Protinus, et retro sua per vestigia fertur.
Aut etenim vanos iterum perquirit honores,
Aut ipsum aggreditur rursus male sana voluptas,
35Aut si sordidior paulo est, quod saepius illi
Contingit, durae per mille pericula mortis
Currit ad immodicos quaestus parvumque lucellum.
Singula ne memorem, tot ducitur improbus inde,
Perdita quot miseris turbantur pectora curis.
40Nimirum prorsus aliud sentitque probatque
Esse bonum, quam quod totiens audiverit et quod
Extollunt meritis in coelum laudibus omnes
Dogmata qui veris sanctissima vocibus ornant.
Ducit enim imprimis venerandum quod sua cuique
45Suadet inops animo molli dictatque cupido.
Nec magis exoptat aliud quam quo caret et quo
Indiget, id finem solum putat esse bonorum.
Hinc aliquos videas (quis non haec riserit?) ire
Praecipites tanquam catulis mordacibus actos;
50Inde alios contra, tardae testudinis aegro
More modoque, gradu metitos omnia certo
Pergere et emensos numero comprendere gressus.
Hos inter, medios quosdam, quos sic modo lentos
Nunc sic praeproperos momento temporis uno
55Invenias, sic se diversos prorsus agentes,
Pene ut dissimiles, nec eosdem dixeris esse.
Nec sese in pluris species praebere videndum
Id reputes animal, solitum quod quenque referre
Quem subter dederit dorso attigeritve colorem,
60Quam varie cupiunt illi quae non cupienda.
Quid? Quos exagitat tristis metus et sibi semper
Conscia mens quanto spargi pallore videntur!
Ut non illa quidem tantum livere putarim
Quae simulacra modis referunt pallentia miris
65Nocte intempesta fieri mortalibus aegris
Obvia, quos lemures et larvas dicere et horcos
Humano placuit vano miseroque timori.
Non ne tibi effusi penitus de pectore risus
Proveniunt cum saepe leves obrepere causas
70Mox animo cernas quorundam, qui sibi regum
De nihilo vel opes, regna et sublimia fingunt,
Atque ideo elati supra quam dicere promptum
Incedunt fatuaeque solent gestire per omnes
Laetitiae numeros, ut inani concita flatu
75Concepto interius fertur pila quae iuvenili
Impulsu plateas et compita saltibus implet?
Quo me, quo rapitis tristes, quos usque dolori
Haerentes semper vilis querimonia turpat?
Quantos saepe mihi risus movisse putatis
80Post fractas voces turpisque ex ore querelas,
Hos etiam vestros nigra caligine vultus
Inspersos? Minima de re fortassis, ea vel
Maxima quae vobis veniat licet, attamen illi
In promptu non est succurrere, vel sibi nullam
85Admittit, qua possit, opem, defecta levari.
Quid, non audistis sapientem dicere nunquam
Tale in se cadere? Scio vos haec saepius et nil
Ex illis vobis fieri. Quare mihi risus
Duplicat hic merito. Tu dulcis promptius ergo,
90Castre, mihi arride! Multumque insana putato
Haec opera et quicquid vulgus sapit effuge sanus,
Neu nimium quicquam cupias metuasve, nec ipsa
Gaudia secteris nimis et super omnia tristis
Amoveas curas, quae, quanvis caetera possint
95In sapiente ullo nequeunt consistere pacto.
Nec tu materiam ridendi praebueris te,
Qui solitus reliquos salibus conspargere honestis.
His ego te affari et tecum quoque ludere amice
Nunc volui, et multis aliis ridere parabam
100Sed novus et vere risus praevertit, ut ipse
Vix me contineam quin summa in gaudia ducar
Laetitiamque feram prae me fortasse severis
Et gravibus nimiam. Sed quis laetarier ullum
Tam veris solidisque bonis permittere nolit?
105Ne vero lateant te quae mihi prospera nuper
Contigerint valeamque meis componere rebus
Participem, rursus pauca haec te in verba morabor.
Novisti quem sors mihi amicum praestitit, uno
Hoc forsan felix, cum sit contraria saepe
110In reliquis et nos variis iactarit iniquis.
Hunc igitur modo, dum magnis de rebus ad urbem
Itque reditque etiam in Venetos, formidine multa
Plena valitudo invasit, qua pluribus ille
Nocte die graviter vexatus, vincere tandem
115Vim saevam morbi valuit, diis gratia, nuncque
Ut solet aggreditur iam grandia munera summis
Viribus et Summo varium atque fidele ministrat
Pontifici officium, quod non tractaverit alter
E re christicolis melius. Nam, praeter honestam
120Et multam quae illi manet experientia rerum
Ingeniumque potens, nihil huic sine numine divum
Arbitreris agi, tantum virtutibus aequam
Ipse adhibet mentem, tantum ludibria vulgi,
Relligione patrum servata puriter, odit.
125Quin et ad hunc ipsum risum quandoque vocari
Iure queat, tales nobis qui condere lusus
Praestitit atque alios graviores, quos puto, ut ille
Adveniet, dabit unde alios superaddere possim.
Hunc ut mi incolumem servent et tu quoque mecum
130Orato superos, neque enim concedere quicquam
Nunc illos cupio nobis et reddere maius.
Nec minus interea mecum tamen aspera saevae,
Quam dicunt regnare, feras conamina divae;
Et quotiens sese contra dabit, obvius illi
135Fortunam supera virtute et fortibus ausis.


7. ad Iohannem Antonium Scholam: | cum eidem varia amorum genera declaraverit, | ad id, quod praestantissimum est, adhortatio

"Quo feror? Unde abii? Quae malesana cupido
Immutat miserum? Cur non eadem mihi cordi
Quae nimis atque diu tantum modo grata fuerunt?
Cur quod displicuit dudum, nunc omnibus oro
5Suppliciis superos ut idem concedere nobis
Dignentur, votisque omnes veneratus ad aras
Procumbo et solum hoc duro cum corde volutans
Imprecor ut votis cedant contraria vota?
Ah fatuum sperare diu mortalibus ullum
10Incolume! Ah quid misero mihi tale timerem,
Cui promissa fides et tot servata per annos
Tam cito fortunae fuerit resoluta veneno
Concideritque brevis momento protinus horae?"
Haec ego praeteriens, Antoni, verba querentem
15Audivi iuvenem, memori quae mente notavi,
Et mecum illius sortem miseratus iniquam
Accessi et propius, quod erat mihi forte sodalis,
Percunctor tanti quae nam sit causa doloris.
Ille autem neque ad haec mihi respondere neque ullas
20Tum consolantis voces demittere ad aures,
Immodicam sed vim lachrymarum effundere, meque
Inspicere, amplectique amens, donec prece victus
Tandem, vix posito fletu, sic hiscere coepit:
"Heu, duram alterius sortem ne quaere doceri,
25Ullo quae nunquam valeat mollescere pacto
Et nihil infidum credas magis esse neque atrox,
Quam muliebris amans animus, si forte parumper
Intentumque prius solidumque remittat amorem".
Haec tantum; et rursus lachrymis complexus obortis
30Discedens ultro miserantem me ille reliquit.
Quo nunc attonitus facto, vix credere possum
Ullam adeo ingratae mentis, quae fallere tantum
Nedum permittat, sed dedignetur amantem.
Ecquis tam patiens, nanque omnia scimus, amavit
35Tamve diu tantos potuit perferre labores?
Quis coluit dominam numeris potioribus et quis,
Pressius ut dicam, plura illo dixit in usum,
Aut fecit cuiquam? Sed enim sic cuncta vicissim
Orbe rotant et praecipue vertuntur amores.
40Quare quo tenera est aetas magis haec tua, tanto
Est mihi par super his te per nonnulla morari,
Quae tibi nunc prosint et forte salubrius olim
Adsint, cum veniet eadem maturior annis.
Principio mollem quandam mortalibus aegris
45Natura indulsit curam, quod amare vocatur,
Adiecitque acri permixtos dulcibus ignes
Illecebris, varium ne non foret illud idemque
Inter se adversis pugnaret partibus iisdem.
Inde fit ut qui amant secum ipsi saepe volentes
50Dissideant, et mox diversa prioribus optent.
Nec pene invenias quenquam multumque diuque
Dilexisse, licet fuerit dilectus et ipse,
Qui non incassum, tandem frustratus amarit.
Ipsa quoque in pluris partes diducta cupido
55Permulto sese varioque auctore tuetur.
Nanque adeo quosdam turpis iuvat una libido,
Ut nihil hac reputent homini magis esse petendum,
De quis turpe loqui tam est nobis, quam facere illis
Obscoenum, quos et consulto praetereamus,
60Ne quibus incipiat maculis sordescere sermo.
Sunt et quos genialis habet fertque impetus idem
Imprimis, sed eos ratio comitatur et ultra
Quam fas est non ire sinit, licet ii quoque saepe
Declinent iter expositum et per devia tandem
65Praecipites latum in barathrum quandoque ferantur.
Quorum ideo varios numero comprendere mores
Haud facile, his aliud quoniam persuadet amando
Nunc animus, nunc mens aliud, quae victa subinde
Succumbit laxasque illi permittit habenas.
70Pars vero, quae nunc tamen est rarissima, solam
Miratur speciem, siquam natura crearit
Eximiam ac nostro visendam ostenderit orbi.
Quos spectatores formarum dicere nemo
Abnuat egregios, et eosdem nolit amantes
75Laudibus aeternum dignos praestantibus esse.
Hinc aliquis miro ingenio seu condere versus
Praestans, seu vitam concinnus moribus omnem
Ducere, seu modulo virtutis qualibet uti
Aptus, in haec quotiens descedit ludicra, nedum
80Horum ullam amittit, verum meliora quothoris
Illa, favore novo adiutus, potioraque reddit.
Nec minus hinc valido praecinctus robore pectus
Ipse etiam interdum vires sibi sumit amator.
Quae quoniam in multis te iam legisse putamus,
85Nunc ne priscorum per trita exempla moratus
Detineam, quae plura patent quaerentibus, audi
Quae tuus hic nuper reverendus avunculus usque
Orbis ad extremum terrarum, rettulit illhic
Vidisse, egregiam dum operam navaret honeste
90Pontifici Xisto, quam nunc et pluribus annis,
Alterius Summi Patris ut pia iussa facessat,
In Venetis bene cultus agit et gratus utrinque.
Hic ergo, ut quandoque solet cum seria ponit,
Comiter hoc nobis narrare occoepit amantis
95Mirandum facinus, cui, dum se iactat amicae
Omnia facturum quae iusserit, illa repente
Iusserat ut caeso ternum caput hoste referret.
Hunc itaque ex illo confisum aiebat amoris
Viribus ivisse et medio certamine quenque
100Praevalidum fortemque lacessere protinus ausum
Tris leto iuvenes valido mox ense dedisse
Ternaque, spectaculum horrendum, madida ora recenti
Sanguine adhuc turpique simul squallore pudicos
Ante pedes uno religata in fasce tulisse.
105Haec ille. Atqui nil aliud movisse videtur
Fortiter ut faceret adeo studiosus amator,
Quam dominae species et quae persederat illi
Semper et ante oculos obversabatur imago.
Quod si unquam talis te forte affectus habebit,
110Nam petit ingenio praestantem et moribus, hic tu
Virtutem imprimis omni venerabere cultu,
Divinae specimen dehinc contemplabere formae,
Siqua erit e superis ad nos delapsa venustis,
Quae tibi perpetuo succensum lumine pectus
115Excitet et vitiis alienum vendicet una.


8. Ioanni Aragonio hispaniarum principi | nomine Nicolai Franchi pontificis Tarvisini

Princeps Hesperiae, genus alto a sanguine regum,
Quod placuere tibi parvi praeludia vatis
Prima tui, hoc summas agimus pro munere grates;
Nam neque grata magis nobis nec dignior ulla
5Res unquam fuerit, quam quae tibi grata vicissim
Esse potest eademque legi tibi digna videtur.
Hinc iterum accendit tua me percepta voluptas
Vinclaque, quae laetum quondam iunxere beatis
Officiis, cogunt sanctos ut fontibus haustus
10Aoniis ausim longo tentare recessu.
Et iam divini laticis commota favore
Pandere, quae dudum secum mens augurat, ardet.
Multa tuae prae se nititur ferre benignam
Fortunae speciem, seu quis praegrandia regni
15Commoda, quae nullis cedunt felicibus oris,
Secum animo volvat, seu te fore regibus unum
Haeredem tantis, quo spes et cura parentum
Versa omnis staret, seu iam perpendat amorem
Immensum populorum et amicae debita gentis
20Praemia, quae passim grata tibi mente feruntur.
Quae licet egregio et constanti cuncta tenore
Proveniant et te mortali demere coetu
Sola queant nulloque egeant aliunde potenti
Auxilio, tamen his non inferiore putandum est
25Esse loco sacra quod praeditus indole celsos
Iam prope regali referas virtute parentes,
Quis neque vi belli quisquam nec munere pacis
Antetulit gressus unquam sanctaque verendum
Relligione magis Numen colit atque salubri
30Coelicolas omnis veneratur lege beatos.
Unde valent facili mortales noscere sensu
Illis imperium deberi grandius, ex quo
Non homines quisque melius nec Numina servat.
Ergo age et accessus huius quoque, maxime princeps,
35Macte tua virtute, simul virtute tuorum
Te dignum praesta haeredem, nam maxima culti
Pars tibi debetur quondam quae pareat orbis.


9. imminentium temporum querela

Qui motus animorum aut quae haec conamina? Quorsum
Undeve praecipitat tantus furor omnia late
Horrendum in facinus misceri et ducere secum
Exiguo in spacio permixtum ignobile vulgus
5Principibus rerum quibus est permissa potestas?
Ipse ego, qui risu condire et spargere cuncta
Iam soleo, nunc a lachrymis vix tempero, nanque
Maiore haud unquam vexata turbine verti
Res hominum sensit quae proxima prodiit aetas.
10Non ne vides ut nos subito circunvenit atra
Tempestas, ferit ex alto nam comminus atrox
Ira deum dirusque furit manifestius ignis
Et fatalis ovans cervicibus imminet ensis?
Heu male quam miseris fuerit mortalibus actum,
15Iam quibus innumerae mortes et bella parantur,
Non habitura modum prius ac miseranda animantium
Ingenti de clade manus vix parva supersit!
Heus quos, infelix genus, inclinamus ad annos!
Sed quid inexpletae voces lamentaque tanta
20Profuerint, si fata iubent et sydera monstrant
Exitium infandum et nulli exuperabile monstrum,
Sive inferna virum coetus Bellona fatiget,
Horrenda Eumenidum soror et Discordia vexet,
Vel pater ipse acuat bellorum in praelia Mavors?
25Ut varia et solitae prorsus sententia dispar
Insedit nobis, quos servata per annos
Alma quies dulci dudum sub pace fovebat!
In manibus ferrum, nemo non praelia iam nunc
Exercet meditans secum, nec respicit atram
30Post cladem, quae dira fames, quae dura pestis,
Et quae praecipiti sequitur violentia passu.
Non ita praeteritis vitam produximus annis,
Haec aberant et tanta diu clementia coeli
Praefuerat rebus, terris ut cuncta vigerent:
35Quin artes crevere bonae, nec defuit ulli
Quo quantum vellet posset perdiscere tantum.
Hic placidis morum tot cultus urbibus extant
Et tanta agricolis agris cultura colendis;
Hinc illa accessit librum numerosa facultas
40Et miranda viris rerum solertia venit.
Post haec quin etiam quaedam rediere minora,
Sed grata et multis hominum oblectantia mentes,
Ut quae marmoribus vivos imitantia vultus
Aere vel, aut liquido simulant quae cuncta colore,
45Quaeve sonis mire mulcent et cantibus aures,
Et quae perpetuis renovant ornatibus urbes,
Artificumque manus variae quae molliter addunt
Aut ebori argentove decus, quin multus in auro
Iam labor, ut sese multo pretiosius extet,
50Et nova nativis superaddita gratia gemmis.
Scilicet illa potens aetas iam prisca redire
Coeperat, astrorum volvendis cursibus acta;
Nunc eadem retro citius sublapsa refertur
Quam nova tantarum rerum primordia poscant.
55Implacidum sydus nobis hoc vulnus inurit:
Sed si causa manet coelo, non illa subire
Vim fati subigit quenquam, nec diva voluntas
Servili nisi sponte iugo dat libera colla.
Nos igitur quaecunque parent, quaecunque minentur
60Sydera, prudentes non evitare nequimus.
Sunt ea, ni fallor, quae impendent, dira nec ulli
Non gravia et variis non inconnexa periclis,
Sed vitanda tamen, possunt ea quippe minora
Reddi, si contra divinitus addita nobis
65Mens erit et fato rerum prudentia maior.


10. ad Andream Trivisanum pontificem Feltriensem: | commendatio edendorum sermonum

Alterius quisquis natos sibi stirpis adoptat
Hos amat utque suos prudens alit, et tamen intra
Innatum propriae sobolis praeservat amorem.
At qui foecunda prolem de coniuge sumit,
5Omnibus hanc miro praefert conamine rebus
Atque adeo interdum potiorem se putat ipso,
Negligat ut variae vitare pericula sortis.
Sic ego sermones tanquam mihi pignora mente
Eductos alitosque pari virtute paravi,
10Pro quibus ut iam quid valeat fortuna necesse est
Experiar subeamque parens cum foetibus una
Iudicia exemplo mihi formidata vetusto.
Nanque ut difficili gliscit sub matre puella
Spectari iuvenum turmis incauta pavensque,
15Sic nostri, haud iusta cauti formidine forsan,
Evolvi docto cupiunt lectore libelli.
Atqui alui hos intra sedati limina tecti
Et compsi monuique palam ne forte venirent
Incompti aut maculis contacti prorsus ab ullis.
20Propterea aestatem iam nonam visere pergunt,
Ex quo non facili parvoque labore paratos
Admoneo assistens prope sedulus, et gravi hortor
Ne sibi tam placeant, quin recti iudicis ante
Explorent aures, quales qui Pallados arte,
25Ut tu, vaniloquis purgatas sordibus explent.
Edendos tamen esse putant, cum tempore iusto
Perpessi fuerint moram limaeque laborem.
Quare age, iam bene diis pulchreque iuvantibus oram
Solvimus et parvae tendentes lintea cymbae
30Ingredimur vastum zephyris spirantibus aequor.
Quod siqua in scopulos vel si vada caeca phaselus
Parvulus inciderit, nam passim multa vaganti
Offenduntur, opem tu protinus optime ferto,
Ingenuique bonique et docti fungere more.
35Tecum aderunt etiam multi mihi forsitan, ut qui
Naturae eximiae doctrinam adiungere curant,
Iam docti atque boni venerandum nomen adepti.
Unde rati quotiens nostrae spiraverit aura,
Illa graves totiens felix vitaverit aestus.
40Haec tibi, frondosa cessans sub rupe, canebam
Montelli nympharum avido gaudentis amore,
Postquam Naiadum decus huc Bellona recessit
Subriguitque, Silim fugiens e fontibus amnem
Occultis, quibus hic longis ambagibus errat
45Subter humum atque iterum sub lucem limpidus exit.
Nanque ferunt illam, simul ac est versa deorum
Nutibus in collem pro virginitate virentem,
Innumerum circa numerum venisse dearum.
Floribus huc redimita caput sertisque Napaea,
50Glandifera Dryas huc incingens tempora quercu,
Et summo residens in vertice montis Oreas,
Nais item propter labentem proxima lympham,
Una omnes vertere gradum, quibus addita venit
Fontibus atque antris gaudens et montibus Echo.
55Sed nulla potiore agitant in parte faventes,
Quam qua frugiferis Marcelli in collibus errant
Observantque loci dominum, qui plurima cultu
Contulerit speciosa suo nec prodita tantum
Sponte pia telluris iners adamaverit, et quo
60Iam Nymphis digno Nymphae sunt praeside dignae.


11. Alberto Vonico, Tarvisino equiti | et iureconsulto:

Ut noris quae forte mihi, Vonice, videnda
Contigerint, positis rebus paulisper agendis,
Audi quae poterunt forsan tibi vana videri,
Si reputes, sed vera tamen nec somnia credas,
5Ut sapiens qui multa vides, velamine moto
Quod circumpositum sic caligantibus obstat
Saepe oculis ut vix paulum discernere possint
Discrimen rerum obscurum. Sed pergite, Musae,
Vestrum opus hoc, paucis hominum nunc visa canamus.
10Transieram medium sub iter iam mille feroci
Ipse animo horrendis perpessus monstra periclis,
Cum me difficilis ceperunt taedia vitae.
Et iam terga locis vertebam fessus iniquis,
Numina ni tanti movissent sancta labores.
15Nam quis tot vastas potuisset repere rupes
Vi sine coelesti, silvasque et lustra ferarum
Fluminaque abscissas inter currentia valles
Transisset vita incolumi tutusque malorum?
Sed fesso auxilium Deum attulit, et mihi certus
20Continuo illuxit puro sub lumine callis,
Cum prius offerent sese quocunque tenebrae.
Principio avulsum magno de corpore saxum
Et contra arrectum praerupta mole subibam,
Qua tenuis tantum venienti rima patescit,
25Et qua nec radios proferet nec lumina Phoebus.
Errabam in caecis tenebris et nocte profunda,
Donec, saepe gravi passu loca tetra remensus,
Illhic, unde brevis mihi se lux obtulit, haesi.
Hic vero primum subsedi fessus et ante
30Prospectans circumque oculos per singula volvens
Extimui retroque pedem tum forte tulissem,
Sed me ne facerem tenuit qui rupe cadebat
Exiguis humor guttis acremque levare
Ipse sitim admonuit siccis quae faucibus olim
35Haeserat, et nusquam suasit desistere coeptis.
Sic ego, iam modica requie parvisque refectus
Haustibus, inceptum, qua callis pervius extat,
Ire iter instituens, iterum sub luce maligna,
Convallem obscuram nebulis pluviisque madentem
40Ingredior, quaecunque pati graviora paratus.
Atque hic, lenta solo putri vestigia figens,
Undenos quater ipse dies cum noctibus egi.
Iamque viae ad summum tandem venisse videbar,
Cum mihi se penitus oculis lux abstulit omnis.
45Quid facerem? Vel qua tantis proferrer in umbris?
Aut quo me solita retro sine luce referrem?
Nec tibi quae interea transmissa fluenta lacusque
Evasi, refero, aut mediis quam saepe sub undis
Me me habui colloque tenus latera ipsa subegi.
50Quae non vota deis, seu quas non mittere voces
Substinui? Quaeve ipse animo non iusta peregi?
Tum mihi visa preces inter discindier ingens
Cum tonitru nubes parumque per aethera ferri
Accelerans, et lux terris placidissima reddi.
55Ac vallem interea iam praetergressus opacam
Exieram altos in campos lateque patentes.
Atque hic diversis maculis inspersa per omne
Corpus ovis, varioque micans tum forte colore
Quaerebat tenuem lanae candentis amictum
60Sedula propter aquam vitreis ubi rivulus amnem
Praeterit immensum lymphis et florea circum
Arva sonans scatebris leni cum murmure fertur.
Hanc ego, perfectis votis, ut proxima vidi
Gramina carpentem nitidique ad fluminis undam
65Siccantem vellus, fluvio quod merserat ante,
Continuo obstupui miro succensus amore
Sectari pecus egregium, quo tendere gressus
Inde videretur vel qua se verteret usquam.
Haec ita perpendens stabili dum mente voluto
70Et recta iam tendo gradus avidusque propinquo,
Illa, solo teneris alta cervice relictis
Floribus, ibat ovans contra meque ipsa patebat.
Ac veluti novisset herum mihi protinus ultro
Blandiri et gremio sese dare et aurea saepe
75Cornua, saepe ungues ostendere versicolorque
Motare interdum varium latus et mihi prorsus
Sola uni tantis opibus gestire colenti.
Ast ego quam poteram magno veneratus honore
Accipio hanc blandeque fovens deduco sub antrum,
80Excisum quod forte cava de rupe patebat
Obductum viridi musco spissisque corymbis.
Deinde, thoro lectis foliis et fronde recenti
Substrato, liquidos fontes et laeta ministro
Pabula, et huic paribus studiis certare laboro.
85Hic illa, exuviis positis, nova vellera primum
Induit et vicibus tot eas mutata resumit,
Quot trahit adverso solis splendore colores
Iris, ubi terris coelo incurvata recumbit;
Aut quot saepe levi motu variata videmus
90Colla referre avium, quas Iuno, iungere curru
Ante alias omnes volucres dignata, superbis
Centum Argi voluit praetexere lumina pennis.
Bissenos menses ita se variantibus illis
Praeterii, cum iam niveo candore viderem
95Omnia conspergi et laeto mihi pectus inibat
Pertentare pavor simul et pertundere cura.
Contemplabar enim quo dives vertere vellus
Coeperat et mihi non parvum rabida ora timorem
Intulerant animo, quae vix arcere cubili
100Nostra vigil poterat custodia, sive luporum
Ingluvies erat aut rabies pellenda leonum,
Et quos invidia exagitat vesana timebam.
Sed metus ille tamen vanus neque vis mihi obesse
Amplius ulla virum poterat, non ulla ferarum.
105Vescebatur ovis passim florentibus herbis
Apricos vaga per campos, ubi nulla perennes
Urit hiems glacie segetes aut solibus aestas,
Temperies illis tanta est et gratia coeli.
At grato quondam victu mihi mitia poma
110Prebebat ramis foeta incurvantibus arbos
Semper, et irrigui complebant pocula fontes.
Alter et interea circum se volverat annus
Instabatque dies promissi muneris, ut iam
Sperarem reditum longo post tempore laetus
115In patriam et tanto finem prope adesse labori,
Ignarus quod erant mihi sex obeunte calore
Servandi atque etiam totidem sub frigore menses.
Nam quae marmoreo subcrescens alba colore
Iam candens ebur et nitidos superabat olores,
120Nescio quem in croceum sensim conversa ruborem
Tendebat tyrio paulatim murice pingi.
Ut vidi, tum maius opus, tunc aurea terga,
Speravi atque operi tanto praeferre laborem
Haud ullum passus pariterque impendere tempus
125Omne illi instituens, iterum melioribus ipse
Auspiciis tantas accingor vincere moles.
Donec, concessi perfecto temporis orbe,
Candida purpureum referebant cuncta colorem,
Et de purpureo subitus color aureus ibat.
130Nec mora, continuo pecus ore et naribus aurum
Aurea suspirans cadit, et, grave pondus, inani
Corpore vellus adest pedibusque et cornibus aureis.
Hic ego tum graviter casu perculsus acerbo
Laetitiaque avidusque loco discedere, primum
135Vota deis gratesque simul persolvo benignis;
Mox humeris onus imponens ad proxima tendo
Littora et in patriam rediens sic, alter Iason,
Aurea felici devexi vellera Colcho.


12. ad Lucium Maximum Patavinum, | esse provocatione adversum detractores: | actionum, conscientiam; scriptorum, ad posteritatem

Maxime, qui fidei plenus sic semper amicis
Idem ades ut praesens videare absentibus esse,
Eia age, ne nobis noceat mala lingua cavesne
Dum longe a docta et dulci nunc absumus urbe?
5Ipsa mihi, memini, puero iam baccare frontem
Cingebat mater, nec verba precantia divos
Linquebat, ne quis verbis oculove noceret.
Hunc ego cum longo tenuissem tempore morem,
Orabam quoque coelestes, rumoribus ut me
10Vesani vulgi expositum defendere possem.
Verum ubi nec prodesse mihi pia cura parentis
Visa, nec illa etiam, superos quae saepe precabar,
Collegi meme et rationem temporis acti
Subduxi a primo veluti perducerer orbis
15Principio ad summum, sub quo nunc degimus, aevum;
Illhic aetatis vitium cuiusque dolentis
De sese offendi, nihil et sine crimine sub se
Ponentis neque laudantis nisi quod foret annis
Praeteritis ortum. Divinos saepe poetas
20Ludibrio hinc populis factos, dum ducere vitam
Contigit, inveni nec non et sancta professos
Dogmata, qui sophiae gaudent cognomine, passim
Ante obitum spretos. Dirus sic omnia livor
Impetit et morsu dentis male conficit atri.
25Quae cum saepe animo volvissem, cuncta protervae
Esse haec fortunae, nec obi id metuenda videri,
Sed risu spargenda et contemnenda putavi.
Id tu etiam, si forte aliquis mea carmina, vel si,
Quod vellem minus, optaret mihi carpere mores,
30Tecum agita et simili tibimet succurre medela
Atque mihi, neque enim potis est compescere quisque
Invidiae stimulos, cum sentit maxima vivis
Attribui, quaeve ipse nequit praestare reposta
Alterius sub mente videt maioraque semper
35Haec fieri, ut sensim ulterius procedere tempus
Inspicit et medio in spatio dolet ipse relinqui.
Siquando obiectet quisquam mihi turpia factu,
Continuo mentem appello, quae conscia veri
Ipsa tibi, partes delecti iudicis aequas
40Arroget atque palam subito quod senserit, edat.
Factorum certus mens est sibi conscia iudex.
At siquis quos forte iocos et seria versu
Connecto exagitet, ad sanctam posteritatem
Provoco, quae nulla invidia nulloque malignae
45Mentis inardescet vitio, verum, omnia recto
Iudicio expendens, nunquam fecisse minoris
Ista volent quam sint. At fors maiora putabit
Haec eadem, ut se in longum proferet, aetas.

1 sermonum liber secundus | ad Nicolaum Franchum pontificem Tarvisinum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: