Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Labitur ecce novus furor in praecordia, numen
Sentio, et ut Zephyrus veniens ad vela rudentes
Excitat, atque sinus inflans ad carbasa ludit,
Invitatque ratem, sic me divina silentem
5Vis movet, et mulcens animos in carmina sensum
Provocat, ac segnes animat dulci igne medullas.
Caeciliae partos, victo Plutone, triumphos,
Me fide, qua vates memorant heroica regum
Gesta, Deus narrare iubet, mandata capesso,
10Iamque viam ingredior, nec enim fas numina contra
Stare hominem, fluctus igitur sulcabimus istos.
Atque brevi magnum cursu tentabimus aequor.
Roma tot illustres animos enixa, quot ingens
Enumerare labor, nihil hac praestantius unquam
15Virgine ad hoc aevum, seu qui Mavortia bella
Gessere inspicias, seu quos facundia et artes
Ingenuae exornant, primis produxit ab annis.
Nota domus Vestae, nota est Lucretia ferro
Ulta scelus, proramque trahens per Tybridis amnem
20Foemina, et exiguo secuit qui grandia cultro
Marmora, et ambustae victrix constantia dextrae.
Et Reguli vulgata fides, patientia Quinti
Et Curti, et Fabiae pietas altissima gentis.
Ac quicquid foris atque domi Romana peregit
25Vis hominum domitrix, diis immortalibus aequa,
Omne opus hac virtute minus, terram illa subegit,
Ista deos, qui coeli arcem, qui inferna tenebant
Flumina, tartareosque lacus, ut fama ferebat.
Haec fata sublimi Gracchorum sanguine virgo
30Clara atavis, opibusque potens, pulcherrima forma
Nobilis, ac tenero, florens et amabilis aevo,
Concepit divinum ignem, coelestibus auris
Est afflata, Deum labentem in corda recepit.
Sic affecta Deos, Capitolinumque Tonantem
35Reppulit ex adytis animi, ritusque nefandos
Detestata, nihil nisi vatum oracula, et ipsum
Quem Iudaea Deum faciunt praesagia, Christum
Mente gerit, Christum ora sonant, CHristum intima volvunt
Pectora, et his sanctis cedunt mortalia curis
40Omnia, nil nisi coelestem voto expetit aulam.
Urbanus pater Urbis erat, quo tempore primum
Attollente caput iam relligione parumper,
Accumulari opibus variis ecclesia coepit.
Tunc conflari aurum in calices, tum sacra suppellex
45Quae fuerat lutea ante illos et fictilis annos,
Est data ab aurificum nostris incudibus aris.
Hic docilem sacros ritus ut visa puellam
Percepisse animo, verbis lustravit et unda.
Et bona foelicem dedit ad coelestia cursum.
50Stabat clausa domi, vitamque ignota sub umbra
Coelibe, congressus iuvenum pertaesa, trahebat.
Assiduus teneris manibus labro, ocia nunquam,
Sobria, et exili dape delectata, decorem
Et figmenta odio mundi muliebris habebat.
55Foemineis cum luce operis defuncta legebat
Ad multam vigilans, divina volumina, noctem.
Sicut ignotum Phryxi sub sidere fontem
Rosida in aprica vernant violaria ripa,
Sic pia in occulto floret Caecilia tecto
60Secretis contenta bonis, sub numine Christi.
Sed nulla est diuturna quies, secura sub astris
Prosperitas (terram et pelagus circumspice) nunquam est.
Dii veteres quibus est virtus inimica, latentem
Invenere, dolis probitatem extinguere adorti.
65Nam Venus et Veneris (si fabula vera) Cupido
Filius, ardescente aestu livoris et irae
Aggressi mollire animos, subvertere sanctam
Caeciliae fultam divis et numine mentem,
Confestim Iunonem adeunt, et in arce Monetae
70Qua, Torquate, tibi steterat domus ante, repertam
Sic affata Venus nato astipulante loquenti
Nutibus, et pondus verbis vultu adiiciente.
"O germana Iovis, quae pronuba diceris, ecce
Quo sors nostra loco, totum qui reximus orbem
75Et Romam maiorem olim tot orbe, fugamur
Undique et armati Christo hoc pueri quoque nostros
Subsannare audent ritus, et in ora Deorum
Expuere, in te etiam divum regina Tonanti
Connubio iuncta fanda atque infanda loquentes
80Idque impune. Quid hoc fati? Fugere columbae
Chaoniae. Dodona silet, non hiscit Apollo
Delphicus, in Lybicis Hammon male tutus arenis.
Nam loca sylvicolae quidam deserta peragrant
Illa, viri Maria elati, Christo superbi,
85Qui nos antiquis extrudunt aedibus. Ergo
Fugit hyperboreum versus mare ad arva Dianae
Tauricae, et ignotus montana perambulat antra.
De nostris prope iam rebus tam turpiter actum
Heu pudet. Adversum Christi hoc ignobile vulgus
90Nil audere, quid est aliud quam cedere regum
Diis aliis, et inire fugam et semel omnia labi?
Cur tam segni animo sumus, o matertera? Cur non
Si vi forte minus niti licet, arte, dolisque
Aggredimur? Nuper iuvenem Christi omnia doctum
95Somnia, nocturnas sacrum dum solvit ad aras
Ante oculos mulierem adigens, tanto igne repente
Corripui, ut neque maiori flamma ardeat Aethna.
Corripui, teneoque haerentem faucibus hamum
Nec nisi compressa cessabit flamma puella.
100Mox ubi reddiderit gravidam, scelus ante parentum
Ora ferens armabo odiis flagrantibus, omnes
In furias atque arma traham, sceleri scelus addam.
Nil plus Christigenae reliquis mortalibus (ipsa
Experior quanquam lotos se flumine iactent
105Nescio quo (scit natus) habent, aeque ignibus ardent
Foemineis, aeque argento capiuntur et auro.
Cur genus hoc, si fas non est evertere, saltem
Non vexamus, eum quem iniuste usurpat honorem
Commaculando? Habeant hostes, si ferre recusant
110Non dominos, sonet assiduo sub verbere tergum.
Serviles plectendi animi servilibus armis.
Qui procul a Christi gregibus mala vota sequuntur
Hi dum vita comes, quo tutius omnia vadant
Per scelera, audaces sine suspitione pericli
115Dissimulato odio sunt in sua damna iuvandi,
Donec sorduerint penitus, post fata trahendi
Per chaos obscurum nostri Plutonis ad umbras.
Qui nequeunt flecti, Christoque tenacius haerent
Cogendi stimulis, ut colla rebellia tandem
120Vel iuga nostra ferant, vel non impune recedant.
Quod si forte roges quid in has modo, diva, querelas
Me impulerit, causam irarum, iustumque dolorem
Accipe. Caeciliam veteres quae in stemmate Gracchos
(Scis genus elatum Gracchos agrariaque arma)
125Censet, ab astrorum cursu deprendimus ortam
Sub fato quo nata soror Pollucis, et ora
Significant, habet os Helenae, si pectora cernas
Et iugulum te, Lede, Helenam vidisse putabis.
Sic cilium, sic illa comas, sic membra ferebat.
130Et quae nuda patent, et quae velata feruntur.
Ut facies ita mens Helenam sapit, insita cordi
Virgineo mea sunt, quod in aethere sydera lucent.
Hac poteram resides, et segnia pectora, et ipsum
Flectere Saturnum, patrem quoque testibus orbum.
135O mihi perpetuo iacturam ardore dolendam
Surripuit Christus mihi, tam bona praeda repente
Cassibus effractis evanuit, una relicta est
Spes mihi si possim patri suadere hymenaeum,
Forte pedem referet, si gaudia nostra parumper
140Hauserit, insinuando illi me protinus ipsam
Et puer iste meus, quo non praestantius ullum
Numen, ad evertendum animos, et in omne trahendum
Corda humana nefas, mecum insidiabitur illi.
Astra reviviscent, quae sunt sopita lavacri
145Relligione novi, praecordia Pleias intra
Influet ille crebras, tetricique oblivia Christi.
Tu thalamis praefecta, tuum, matertera, munus
Id fuerit, miserere animi in moerore iacentis."
Sic Venus: at Iuno paucis ita fata, deorum
150Quam Venus intulerat. "Longa illa ambage relicta
Semper ego a teneris, etsi contraria quondam
Aeneae sum visa tuo, Venus alma, Dione
Et Iove nata, tamen (testis mihi Iuppiter et Mars)
Te colui semper, tua lumina semper amavi,
155Lumina peta, genas roseas, et eburnea colla
Marmoreasque manus, et pectora lusibus apta,
Cunctaque sub moli latitantia cyclade membra.
Et quid opus multis? Per te sum pronuba, per te
Sum thalamis praefecta, meus labor irritus omnis
160Ni Venus affuerit, mea quid connubia prosint
Si tua defuerit, qua procreat omnia, virtus?
Utere me, tua sum, quocunque vocaveris, ibo."
His subito dictis latum Saturnia clavum
Induit, et canos effingit et ora Tyberi.
165Huic Caius germanus erat, Caecilia Caio
Unica nata, igitur Caium prope rostra repertum
Post capitolini sublimia templa Tonantis
Aggressa est Iuno tali sermone. "Tuarum
O germane, decet curam me assumere rerum
170Et te (sic pietas monet, et natura) mearum.
Est tibi nata, viro iam iam matura, nepotum
Quae ferat egregiam sobolem, lascivia nostrae
Tanta iuventutis, Romaeque licentia in horas
Turpior evadens, patres monet, esse verendum
175Ne indecoret linguosa domos infamia claras.
Hoc iamdudum alta mecum dum mente revolvo
Saepius, occurrit iuvenis mihi semper imago,
Et mihi saepe etiam in somnis, ut credere veri
Sit simile a divis hoc emanare, recursat.
180Hic est ut paucis tibi me, germane, resolvam
Hic est Corneliae prisco de sanguine gentis
Vallerianus, opum dives, Romana iuventus
Tota minor, seu rem spectes, seu stemmata patrum,
Seu mores, sive ingenium, quam corpore mendam
185Vestigare potes? Quis sic animosus in armis?
Indole quis tanta veteri respondet avorum
Maiestati? Animo si rem amplexabere, Magno
Hic gener est, iuvenum caute explorare memento.
Non opus hic longa verborum ambage, paratum
190Et iuvenem invenies et utrumque in vota parentem.
Non loquor in ventos, non est modo copia fandi
Omnia, quae nostras egit bonos author ad aures.
Tolle moras, dum se praebet fortuna secundam,
Res patranda dies cum venit idonea, qualem
195Hanc tibi polliceor, suscepta negocia currunt
Sponte sua, velut acta ratis foelicibus auris."
Talibus inflexit patrem Saturnia dictis.
Nuncius interea, nec enim sine numine possunt
Res hominum (sic sunt fragiles) subsistere, ab astris
200Labitur, et nympham thalamo interiore latentem
Talibus affatur dictis, aperitque futura.
"Quod cupis o dilecta deo Romana virago
Accipiens de sedibus aetheris unam
Insignem, claram, aeterno splendore micantem,
205Iam dudum omnipotens rerum tibi destinat author.
At cave, nam Lemures qui cum Plutone superbo
In stygiis habitant umbris, tibi retia tendunt,
Retia nos illis, sic arte repellimus artem.
Si te forte pater mandarit nubere, nube.
210Ne dubita, tua virginitas, ut poscis et optas,
In tuto est, dormi nostra secura sub umbra.
Sed grandes ad magna animos certamina tolle.
Neve Tyrannorum vultus horresce, minasve.
Nam quo clara magis venias, pugnare necesse est,
215Et duplicem palmam accipiens, duplicemque coronam.
Tecum erimus, quodcunque oculis mortalibus infert
Horrorem nostro obsequio puerile et inane
Experire, animum compone, et pectora firma.
Vir tuus et frater (coelo res cognita dudum)
220Ad superos tecum venient, et in aethera praedam
Magnificam ducens magno excipere triumpho,
Maiori quam Roma unquam decreverit ulli,
Qui patriam victo spoliis ditaverit hoste."
Sic ait, et tenuem rediens se traxit in auram.
225Continuo afflari sensit praecordia magno
Numine, et a terris penitus discedere totum
Pectus in aeternum lucem Omnipotentis Olimpi,
Excitatque in magnos ausus evadere corda,
Atque recentatos sensus exurgere longe
230Foemineum supra sexum, atque assumere vires
Supra hominem, supra omne quod est mortale, caducum,
Mobile, divinum visa est evadere numen.
Interea iunctis coeunt in foedera dextris
Utraque gens, magnoque ineunt convivia luxu,
235Ductaque priscorum decora et praeconia laudum.
Hos vero ad gentis titulos utriusque trahuntur
Gesta antiqua patrum, Libyae memorantur honores.
Hannibal e Latio fugiens spes irrita regni
Sidonii, et victae toties Carthaginis arces.
240Bella Pyrenaeos ultra flagrantia montes,
Qua Tagus et Bethis, qua flumina voluit Iberus
Adiiciunt, bellum adiiciunt crudele Sagunti,
Moeniaque obsessae iam desperantia Romae,
Scipiadum servata manu, sulcata Latinis
245Punica navigiis freta, tot victricia signa,
Tot facies in utraque domo, tot picta trophaeis
Atria, tot ductos Iovis ad capitolia currus.
Addunt et geminos famae memorabilis angues,
Mollibus in plumis intra conclave repertos,
250Exemplum fidei, et monimentum insigne iugalis.
At virgo iam facta Nurus, licet omnia credat
Tuta, videns tamen ingenium proclive mariti
In Venerem, et totis hominem flagrare medullis
Sollicitatur, opem divorum implorat, et omnes
255Exorans superos iterat suspiria, et altos
Dat gemitus intra foribus penetralia clausis
Semper, et his precibus noctemque diemque fatigat.
"Da castum, da sancte pater, retinere pudorem,
Da servare fidem, da vincere tartara, et omnem
260Vim Plutonis, ades tanto in discrimine Christi
Sancta parens, ne immunda Venus, ne forte Cupido
Ille ferens (ut fama) faces, et tela, Cupido
Dira lues iuvenum, potis inflammare medullas,
Praevaleat, neu me incestus sine polluat ardor.
265Da mihi da similem fieri tibi, porrige dextram
Diva, nec ancillam sine foedam incurrere labem.
Per grave supplicium nati, per vulnera quinque
Perque obitus, et per septem tua gaudia testor,
Diva veni et sancto afflatu mihi pectora ob umbra."
270Addebat precibus ieiunia, flumine mensam,
Mensam onerans pomis, olere atque legumine inuncto
Nodosis Cilicium setis et olentibus hircis
Ad nutum succinta, togas extrinsecus auro,
Argento, gemmisque graves invita ferebat,
275Sic patre sic patruo, sic illam urgente marito.
Iamque dies aderat genialis, et aria multo
Strata thymo, vernant postes redolentibus herbis,
Hic Amaranthe rubes, hic Myrtus, et innuba Laurus
Halat, et aulaeis splendet domus alta superbis.
280Dumque Lyrae, Lydosque modos, Phrygiosque sonarent,
Dum streperent cytharae, dum mollibus organa cannis
Concinerent, facibus late lucentibus inter
Noctis opacae umbras. Virgo psallebat ad aures
Coelituum, Christi annales ad pectora clausos
285Veste tegens, Christumque arcano in corde volutans.
Nox ruit, et medio pisces attollere cursu
Incipit , insanum iuvenem Venus atque Cupido
In furias agitant, in virginis ora sinumque
In gremium figunt hominis mentemque animumque
290Luminaque impatiens morae, similisque furenti
Eridano, cum fert lapsos ex alpibus imbres,
Aut equiti quoties pugna impendente tubarum
Incitat, et resonans fluit in praecordia, clangor.
Aestuat, insanit, tremit omnia membra, Cupido
295Corda premit, memorat praesentia gaudia Iuno,
Devorat illam oculis, et aperto absorbet hiatu.
Instat hians praedae, sicut cum viderit agnam
Per nemora errantem solam lupa, quadriduanam
Passa famem, cum porrecto iam proxime ore,
300Iamque avidos tenerae dentes accomodat escae.
Ducitur in thalami secreta silentia virgo
Mentis inops, Iunoque comes, Venus atque Cupido
Adiiciunt stimulis stimulos, atque ignibus ignes.
At superi tanta moti improbitate feruntur
305Praepetibus pennis nigrum per inane, domumque
Ingressi lemures abigunt, illi agmine facto
Trans Tyberim cursum vertunt, rectoque volatu
Per collem Evandri veniunt ad templa Tonantis.
Tarpeiaque in rupe sedent, et aperta superne
310Qua pectore potest lucentia Terminus astra.
Tecta ineunt, noctemque illic latuere per illam
Defecti, attoniti, spe cassa et funditus hausta.
Atque Deum et superos animo execrantur acerbo.
Iam minus urgetur iuventus, minus anxia virgo
315Cogitat illius qua ingentem mitiget aestum
Et mox ingressum thalamos affatur amantem.
"O iuventus, cui me volverunt numina iungi,
Non quo diripias animo irreverente pudorem
More ferae, sed ut ambo fidem coeamus in unam,
320Nunc tandem, nunc tandem opus est te arcana doceri
Grandia, rem sacram, rem miram attentius audi.
Est mihi de divis custos coelestibus unus,
De divis qui magni astant ante ora Tonantis
Semper, et illius decreta abscondita norunt.
325Huic mea virginitas dudum sacrata, furorem
Pone, nec obscoeno fueris temerarius ausu.
Si quid stulte in me fuerit molita libido.
Non impune feres, atroci saeviet ira.
Neve latere putes, scis quanta scientia divum,
330Neve fugam speres, scis quanta potentia divum,
Parce tibi, neu florentem contemne iuventam,
Quod si me affectu fueris complexus honesto,
Te paribus mecum studiis et amore sequetur.
Seque tuos feret ante oculos in luce videndum
335Limpida, et impendet tibi se, ac donabere ab illo."
Sic ait, ille metu horrifico tremefactus amorem
Temperat insanum, cohibetque ardentia vota,
Cura recens, velut ardentem cum sydera Cancri
Flammigerant, abigit Boreas si flaverit, aestum,
340Sic prostrata Venus. Noctem sermonibus illam
Consumpsere piis. Docui mysteria namque
Multa virum, suadens crines perfundere sacris
Fontibus, et sacro scelus expugnare lavacro.
Ille autem dictis adhibere potentibus aurem
345Incipit, et sensim ex animo resecare Deorum
Impietatem, ac stultitiam, et submittere Christi
Colla iugo, ac docili pietatem admittere sensu.
Vidit ut affectum iam relligone virago.
Vade - ait - ad madidae cryptas atque antra Capenae
350Confestim, dum turba minor per compita, dum lux
Nondum clara dies dum vix apparet ab ortu.
Invenies inopum cumulos ad sacra per umbram
Confluere, illorum indicio fas discere sacrum
Limen, et Urbanum, mea si mandata ferentem
355Dixeris, illius te vestigare latebram.
Ille mihi cunctatus adit, specubusque latentem
Repperit obscuris hominem, cui candida mento
Barba fluit, qui fronte Deum praetendere visus."
Procidit in genua, et senis os quasi numen adorat,
360Mox mandata refert, curamque expectorat omnem.
Ille autem genere, atque opibus, fama, indole clarum
Ut didicit iuvenum sanctos accedere ad amnes,
Suspexit coelum, atque manus ad sydera tendens.
"Accipe sancte pater - dixit - Caecilia frugem,
365Hanc tibi praeclarae legit de semine gentis,
Instar apis, quae mella favis hyblaea recondit."
Tum iubet occasum versus ter tartara et umbras
Abneget infernas, toties conversus ad ortum
Ore vocet Christum, verso mox tempora gutto
370Impluit, appellansque Deum ter voce triformem
Signat, et extenta ducit lustralia dextra.
Iam redit, ut posita fulgens erugine ferrum,
Mundus, ut ex altis stillans fornacibus aurum
Labile, candenti scoriam quod in igne reliquit.
375Assimilis sudo post humida nubila coelo,
Vestibuli patuere fores, patuere reverso
Atria sponte sua: subit alta palatia gressu
Sollicito, sponsae cupidus narrare quid actum.
Ut stetit in thalamo, vix fari incoeperat, alis
380Angelus explicitis, discussa apparuit aura,
Ore refulgenti, qualem Latonida Lunam
Cernimus, opposito cum fulget Apolline tota.
Qualis et ipse novus roseo cum surgit ab ortu
Phoebus, in extremo visum qui terminat orbe.
385Diffusae per colla comae (fila aurea dicas)
Applaudunt humeris, auro toga lucida plantas
Influit, hoc habitu venit Paranymphus et ore
Dona ferens, sunt dona rosae fulgore rubentes
Purpureo similes lanae, quam muricis imber
390Bis lavat, et tali duplicem de flore coronam
Explicat. Una viri crines ligat, altera crines
Virgineos, xenio gaudens tali afficit ambos.
Continuo diffusos odor penetravit in omnes,
Ut solet exorto lumen iam sole, penates.
395"Has - dixit - servate rosas, insignia sancti
Casta thori, servate fidem, servate pudorem."
Sic ait, et clauso confestim evanuit ore.
Iam frigebat hyems inimica virentibus herbis,
Brumaque florentes nova contristaverat hortos,
400Frigidus extremas autumnus in horrea fruges
Miserat, excussis ingloria frondibus arbor
Moerebat, Boreae, et gelidis exposta pruinis.
In radicem ierant flores, et passa labores
Hibernabat humus iam astricto languida tergo.
405Frater erat sponso Tyburtius, indole patrum
Magnanimos inter qui regnavere Quirites
Praeditus, incipiens teneris pubescere malis.
Ipse domum rediens ut amoeno affatus odore est.
"O germane quid hoc? Pestana rosaria credam
410Me subiisse. Unde haec, clamat, fragrantia primi
Veris, atrox dum saevit hyems? Quae fingere odores
Evaluere istos alienis mensibus artes?"
Ille autem non artis opus Germane, Deorum
Munus id, et clausum fratri in conclave vocato
415Ostendere rosas rubicundo ardore recentes.
Suspiciunt medium iuvenem, qui rem ordine totam
Ut didicit, mora nulla, senem convenit ad antra
Appia, et accepta subito Christum induit unda.
Oceani iam prona dies cum sole sub undam
420Ibat, et aethereos iam nox accenderat ignes,
Cum puer evicta divum impietate, sepulto
Iam Iove lustratus sese sua tecta recepit.
Ac subito ingressus thalamos cum virgine fratrem
Amplexatur, agens grates pro munere tanto.
425Dum varia secum fandi vice multa recensent,
Dum studiis simul exultant flagrantibus, ecce
Ille idem Paranymphus adest, et ab aere prodit,
Altera Tyburti portans orientis ab hortis
Qua decreta domus nobis ab origine, dona.
430Atque rosis puero crines halantibus ornat,
Paucaque praesago memorans sic incipit ore.
"O Christo dilectae animae, quas destinat ipse
Aethereis campis, memores estote caducos
Hos artus non posse dies subsistere longos.
435Turpe animos fortes seram expectare senectam,
Nec nisi confectos morbis audere tenebras
Has exire inter plumas et stragula picta.
Dulce mori, et vestros membra haec hebetantia sensus
Ponere, terrenasque domos in Olympica tecta
440Transmutare, sui compos dum mensque animusque
Secum habitat, dum floret adhuc animosa iuventus.
O coelo devotae animae, si gaudia divum
Nota forent, huius caperent fastidia vitae
Vos ita, ne posse lux non odiosa videri.
445Nullum nomen adhuc humana industria facit
Par divorum opibus, requies aeterna, triumphus,
Gloria, lux, epulae, divum praesentia, nectar,
Ambrosia, et quaecumque hominum vigilantia fecit
Nomina, signandis opibus coelestis Olympi:
450Rem minus attingunt, quam Tybridis unda profundum
Oceanum, vastis terram qui fluctibus ambit,
Quam domus haec, coelum immensum quod sydera torquet.
Illic est aliud vitae genus, altera rerum
Nomina terrenis non convenientia rebus.
455Ferte igitur fortunam animis praestantibus omnem,
Et cito venturos casus superate ferendo.
Mox comites divorum eritis, simul omnia quae sunt
Quae fuerint, quae sint olim ventura tuentes.
Vado iter ad summum vobis aperire Tonantem
460- dixit - et in tenuem species evanuit auram."
At Venus interea fraudem meditata malignam,
Martem adit, et casu redeuntem a caede cruenta
Regis Alexandri, mater cui Mamea nomen
Fecerat, invenit, qua nunc Ferraria propter
465Eridanum longis extendi moenia muris.
Et sic fata. "Dies tandem mihi fausta reluxit
Cum te nacta meo possum medicamen amori
Reddere, scis nostrae quanta impatientia flammae,
O Mavors dilecte, Padi recubemus ad undam,
470Et sine paulisper fando fastidia ponam."
Consedere: iocis postquam indulsere, dolorem
Coepit, et admissum Venus praecordia vulnus
Enarrare, ciet lachrymas, suspirat, et altos
Dat gemitus, ad opem tali movet arte ferendam.
475"Ille quid his opus est lachrymis? Lachrymasque loquendo
Abstergebat, habes Martem, Mavortia - dixit -
Corda Venus tua sunt, tu legem impone Gradivo."
Illa sua ut vidit captum querimonia amantem.
"Vade - ait - et casses postquam Caecilia nostros
480Rupit, et elusit tam turpiter omne Deorum
Concilium, poenas saltem luat, Almachiumque
Sentiat iratum, tu bilem accende, furorem
Adiice, et involve ardenti praecordia flamma."
Ille ad blanditias iterum lususque revertens
485Iussa subit, Romamque extensis advolat alis,
Et cum Matre canes stygiae, et crudelis Enyo.
Iam maris Adriaci videt aequora, iam videt Umbros
Ac Tyberim, Tuscos intervolat atque Sabinos
Flaminiamque tenens tandem super ardua matris
490Tecta deum stetit, et totam circumspicit urbem.
"Pone Venus sequitur quaerens te Athlantide Maia
Nate, operamque tuam, circum Tyrrhenica regna
Invehitur volitans, atque aera navigat altum."
Dumque Fluentinam vultum convertit ad urbem
495Per fora Mercurium rubra videt ire tyara
Atque globo insignem, quo se declarat Hethrusca
Nobilitas, quo a plebe patres Florentia cernit,
Et tractare animo lucrosa negocia vafro.
Annuit ille, togas, rubrumque exutus amictum
500Advolat, et Veneri comes additus arva Latinae
Gentis adit, superant Senas, terramque Faliscam
Aereoque sedent Hadrianae in vertice molis.
Tum Venus. "I germane precor, cape consulis ora
Almachiumque doce (sacris praefectus et urbi
505Hic erat) a nostro Gracchos Iove, Corneliamque
Defecisse domum, Solymi ad magalia Christi."
Fungitur officio solers, causamque deorum
More suo eloquitur, nitens facundia et astu.
Addit mille dolos, mille illum fraudibus armat,
510Et sibi compertum dicit, quo tempore sacris
Indulgere solent, quam perniciosa loquantur
Verba deos contra, gentemque abolere nefandam
Esse opus, et grave Romanis instare periclum,
Imperio quoque, ni morbo medicamina tanto
515Opportuna ferat, si numina inulta relinquat.
Non aliam monet ob causam tot funera regum
Impia castrensi toties exorta tumultu.
Nam quia qui dono divum potiuntur honore
Caesareo, genus id Roma patiuntur in urbe
520Degere, tam diro veniunt in funera fato.
His super accensus Christi genus omne, repente
Devovet Almachius, iam verberat ostia miles
Iam subversa domus, iam Vellerianus ab altis
Cum Tyburte ruit tectis, mediamque per urbem
525Tendit ad Almachii Roma admirante tribunal.
Stat praefectus atrox solio sublimis eburno
Marte tumens multo, et vultu crudescit acerbo
Torva tuens, spiransque oculis flammantibus iram
Tartaream, totum ore truci confessus avernum.
530"Ut didici iuvenes Gracchorum ex gente, quid ultra
Vestigare opus est inquit? Gens noxia Gracchi
Civibus et patriae semper. Versate, quirites,
Romanos precor annales, percurrite prisca
Tempora, Gracchorum genus invenietis acerbo
535Saepius involvisse odio populumque patresque.
Perturbare deos nunc incipit, altius ista
Impietas se efferre nequit, iam sydera transit,
Numina detrudit, scelera ista feremus
Impunita? Iovem non ulciscemur? Et iram
540Coelituum totam saevire sinemus in urbem?"
Continuo vulgi sic vociferans ad aures
Mandat inaudita fratres mala numina causa
Et colere, et fumo Martem placare Sabaeo.
Illi animo contra infracto Martemque Iovemque
545Dedecorant, et templa Deum execrantur, et aras.
Almachiumque nihil veriti, vocemque animumque
Dante Deo, gemini fratres tali ore locuti.
"Hinc quanti nobis tua sint mandata, tyranne,
Hinc cognosce miser, quod te tua numina coram
550Temnimus, irasci potes, et saevire, sed aurum
Non metuit flammas, nixu conabere inani.
Victor erit Christus, moribundum hoc accipe corpus
Corve vorax, invade istud mortale cadaver,
Tabe tuam pasce ingluviem, pasce impia corda.
555Igne, furore, odio, rabie, cruciare veneno
Ipse tuo, stygiosque pati nunc incipe manes.
Mars assecla tipi (video) Martemque videbant,
Astat, et ora tuas dira illa inclinat ad aures.
Mulcet corda manu, torvum formatus in anguem
560Intrat in os, tracta subiit iam pectora cauda.
Diis famulare, quibus mox iam cruciaberis, at nos
Mente Deum sequimur, mente ultra sydera in altum
Elysium ferimur, coelo iam invitat ab alto
Nos pater, atque animo iubet esse in funere forti.
565Iurgia quae in nostros iactas ventosa parentes
Pendimus asse minus, si seditiosa propago
Unquam nostra fuit, damnum pietatis avitae
Talibus officiis pietate rependimus ista."
Rumpitur Almachius, ceu cum iam machina flammis
570Concita cum strepitu ingenti fumante favilla
Intonat, expulsosque aperit guttura saxo.
"Ite citi clamat, loro date, tollite, quas vos
Tanta tenet mora lictores? Detrudite ad umbras
Tartareas ora in nostros latrantis divos."
575Extemplo glomerata cohors fulgentibus armis
Sepit eos vinctique manus in fata trahuntur,
Splendida dixisses ire ad convivia fratres,
Sic alacres ibant. Vitae neu transeat ulla
Pars sine fruge, docent turbas, et ad agmina clamant
580Daemonas esse deos, lemurumque habitacula templa
Execranda, Iovem lethaea flumina missum
Vincla ignemque pati, Christo soli esse litandum.
Qui pro iustitia, pro relligione necantur
Vociferant sanctorum ire in consortia divum
585Continuo, neque passuros in morte dolorem.
Mox ensem iugulo excipiunt, et in aethera migrant
Felices plusquam possint mortalia fari
Ora, animae, parilesque ferunt ex orbe triumphos.
Maximus assistens imis ea verba medullis
590Hausit, et admisso sancta in praecordia Christo.
"Quid moror exclamat? Lympham date, credimus ultro
Omnia quae Christi fratres de Numine fati."
Lictores eadem ingeminant, lictoribus idem
Numinis ardor inest, properans it rumor ad aures
595Almachii, et vario sonat omnis murmure Roma.
Sunt qui Romanos mulctari sanguine cives
Non debere ferant, sunt qui scelus esse piandum
Supplicio graviore velint, et Numina laesa
Placari non posse aliter nisi caede nocentum.
600Dumque sacro infundunt nudatos flumine crines
Ecce ferox equitum turma stipatus et armis
Se praefectus agit similis feritate marino
Monstro illi, quod fama refert, ex aequore contra
Andromedam patulas fauces et guttura hiulca
605Extendens, annasse gravi stridore per undas.
Tum furiis ardens et sanguinolentus amaro
Imperat ore caput praebere securibus omnes.
Exanimata igitur lucem iacuere per illam
Corpora humi, caede ingentem faciente lacunam.
610Christigenae noctu rapuere cadavera facto
Agmine, et effossis flendo imposuere sepulcris.
Nox ruit, Almachius domito, quasi victor Araxe
Iactabundus adit mensas, et onustus Iaccho
Praeteritas recolit caedes, ac magna minando
615Provocat astantes in funera Christigenarum.
Tum Iove Mercurius satus atque Athlantide Maia
Versus in effigiem Vernae. "nil proficis - inquit -
Hactenus, o custos observantissime Divum.
Causa mali superest, sectae caput execrandae
620Restat adhuc, quae blanditiis et amoribus omnes
Illectat miseros Caecilia. Tolle Charybdim hanc,
Tolle magam. Tolle hanc nostro de littore Circen."
Sic Divum interpres, stimulat praecordia Mavors
Almachio furit in venis ardente Lyaeo.
625"Vade - ait - o lictor, properans assume cohortem
Continuo, dum nox operi favet, utere ferro.
Frange fores, thalamo extrusum siste ante tribunal
Scortum infame, Deos non praetereamus inultos."
Ille volat. Mavors subit atra satellitis ora
630Irritans aliorum animos, fractisque subintrant
Aedibus, orantemque adigunt in vincla puellam
Magnanimam, non corde metum non ore ferentem.
Praescia venturi casus, conceperat alta
Mente Deum, iam certa mori, fastidia vitae
635Iam pertaesa, nihil pendens mortalia membra,
Sed toto aspirans animo ad consortia Divum.
It sermone Deos taxans, et ahenea signa,
Multa super Christo, super eius origine multa
Commemorans, ut Taenarias descendit ad umbras,
640Et rediit victor, superos ut adiverit axes.
Itur in excelsas aedes, ubi splendida noctem
Intempestatem abigunt tremulis funalia flammis.
Ibat ad occasum virgo, surgebat ab ortu
Piscis, et in summo coelorum cardine fratres.
645Semifer Aemonius quondam nutritor Achillis
Antipodum terras alio aspiciebat ab orbe.
Ut stetit ad solium, fixit vestigia vertens
Hac illas acies, et non dignata Tyrannum
Cernere, mox coelum versus frontem extulit albam.
650Offensus fastu, quoniam praetendere visa est
Imperialem oculis fastum, sed captus amore
Amalchius secum pugnat, bino uritur igne.
Odit, amat, tractus studia in contraria, Christum
Odit, amat formam, quae flectere numina possit.
655Hac inclinat, et hac, puppique simillimus inter
Luctantes agitatae undas, quam verberat illinc
Auster, et hinc Boreas , potuit succumbere formae,
Oblitus iam pene Deos haerebat, et ibat
Pronus in assensum, sed protinus impete facto
660Nutantes animos Iuno impulit, et Venus, et Mars.
Ergo odio rursum quod amor sopiverat orto
"Cur clamat tam mentis inops, ut Numina contra,
Numina, quae nostri coluere ab origine patres
Ire ausis? Cur tam temeraria, et impia, et excors,
665Ut Iove contempto, Iove quem quoque barbara regna
Orbe colunt toto, torquet qui fulmina dextra,
Observes hominem turbis ludibria factum,
Infamem, cruce damnatum, divis odiosum,
Iudaea de gente satum, quae ignominiosa
670Omnibus in terris, et vitae dedita inerti?"
Illa fremens animis tum demum lumina torvo
Vertit in Almachium vultu, et sic ore loquuta.
"O generis pestem humani, et commune venenum,
Instrumentum Erebi, te numina falsa ministro
675Impugnare Deum frustra aggrediuntur, in istas
Te furias traxere Venus, Cyllenius, et Mars.
Non superi ut credis ed plebis avernidos umbrae
Sordidae, et infames, hortatricesque malorum.
O sine fine miser, quia non intelligis artes
680Atque dolos lemurum, ceu bos Gangetica ferro
Naribus affixo traheris, te utuntur ad omne
Quod volvere nefas, tibi nunc tibi pectora Mavors
Rodit et irritat, linguam movet, ora gubernat
Mercurius, non ille satum quem Athlantide Maia
685Commemorant, verum hoc dictus cognomine daemon.
Nam lemures ut dii fierent, sumpsere virorum
Nomina praestantum, quibus a mortalibus olim
Praebita cum magno fuerat reverentia cultu.
Error hic invaluit sensim, fususque per orbem
690Te quoque Roma tenet, sed te non longa tenebit
Saecula venturus paulo post tempore Caesar,
Qui tibi succurrat, qui Syrtibus eruat istis.
Sic solitos illudi homines miseratus Olympi
Conditor, huc prolem genitam de lumine prolem
695Omnipotente hominem, humano sine semine factum
Misit, ab hoc tam turpi homines errore levandos,
Quo Numa delusus, quo gens Memphitica et omnis
Graecia, tam longis divorum ambagibus acta est.
Cur igitur iudex insane deumque hominemque
700Sic laceras Christum, decorat qui saecula tanto
Nostra bono, et terras coelesti illuminat aura?
O caeci ingratique homines, ea dona ferentem
Et bona tam placidis nos ad divina vocantem
Vocibus, ac si nos donis offenderet istis
705Pellimus. O gentes, et mente, et lumine captas.
Quid vos vestra Venus docuit? Semeleia proles
Bacchus, et obscuris dea quam celebratis in umbris,
Et Deus hortorum Romani infamia regni,
Quid docuit, nisi quod pudet et scorta ipsa fateri?
710Hi dii sunt, o Roma, tui, scelerata fovete
Numina, ergo et coelo Christum documenta ferentem
Sancta recusate, et stygio sordescere coeno.
Quod cruce mulctarum latras, id sponte fatemur,
Nec rite hoc alter fieri potuisse, docemus.
715Quod si deposito dici patiare veneno
Tu quoque rite aliter fieri potuisse negabis.
Sed datus in praedam furiis ultricibus aurem
Claudis, et haec mentes capiunt mysteria paucas.
Flectuntur, flecti quos vult Deus, ille suorum
720Cognitor, ille suos trahit ad sua dona clientes."
Talibus orantem dicitis vix ferre retracto
Saepe animi fraeno, saepe irae ardore represso
Vix potuit. "Tua nos praeceps facundia - dixit -
Almachius (quam te scis qui docuere magistri)
725Ludere tentavit, verum cum rhetore noo est
Res tibi, cum vinclis tibi res, cum milite et armis.
Nec modo divorum causa est oranda, litandum
More patrum, postquam Marti libaveris, ista
Munera quae iactas, summo tibi missa ab Olympo
730Enarrabis, age ambages depone, Gradivo
Thura fer. Ite citi, Mavortia signa et acerram
Huc afferte, deos una venerabimur omnes.
Illa deos omnes simul execratur, et addit.
Noram animos, iramque tuam , noram impia quae te
735Fata ferunt, ideo tali te voce lacesso.
Sanctae animae quae mane istas te authore tenebras
Evasere, meos obitus ut in astra feramur
Una omnes laetae expectant, et in his quoque turbis
Circumstantum aliquot venturae ad sydera mecum.
740Pelle moras igitur, neu nostra haec gaudia differ."
Ille satellitibus magno clamore citatis.
"Ite ait, ite magam trahite, et ferventibus undis
Iniicite, excoquite, et nuda ossa offerte Gradivo.
Quae dare thura negat dabit ossa, fatebere victam
745Te tandem Christumque tuum, cum bulliet olla."
Iussa ineunt famuli, flammisque fugantibus umbras
Naumachiae in campos, quo plebs rumoribus istis
Acta, catervatim ex tota confluxerat urbe,
Conveniunt, sunt qui eliciant incendia, sunt qui
750Labrum ingens in fulcra levent, sunt qui vada grandi
Armillo importent, fervens iam exultat ahenum,
Iam salit in fluctus liquor, atque irascitur igni.
Mittitur in lymphas virgo, dumque aestuat ardor
Dum salit unda potens elephantem absumere turbas
755Nil patiens, nil triste ferens affatur ab undis.
"Discite, et exemplo Christum cognoscite nostro,
His recreor, non uror aquis, velocius ite.
Dicite praefecto labrum bullire, nec undas
Ferventes audere in me convertere vires."
760Inveniat tormentum aliud, sua numina victa
Cedere victori, nec posse resistere Christo.
Interea spumante lacu iugulo tenus unda
Fluctuat, in faciemque salit, neque saevit in artus,
Per bullas impune manus extendit, in auram
765Elevat, et mergit ludens, praetendit amoeno
Laetitiam vultu, quasi delectata lavacro
Per brumale gelu tepido, gelido amne per aestum.
Talia circumstans dum plebs auditque videtque
Attonitis suspensa animis atque oribus aegris.
770Extemplo sexcentae animae clamoribus altis
Auditae damnare deos, Christumque fateri.
Et prodire ausae, seseque ostendere aperto
Ore, omnes iussu Almachii subire secures.
"Infelix tanto maduisti sanguine Roma
775Raro alias. Quali dira haec spectacula fronte
Et tam crudeles potuisti cernere poenas?
Tu quae aeterna patrum sedes, orbisque futura
Mater eras, et sancta Dei domus omnipotentis,
Quae magni audieras olim verba enthea Petri,
780Atque per os Pauli Christum divina sonantem
Eloquia, et terras coelorum arcana docentem.
Sed nondum toto tibi sol illuxerat orbe,
Nec noctis longaevae omnem discusserat umbram."
Quippe Deus pedetentim operum incrementa suorum,
785Ut natura solet, lentis moderatur habenis,
Nullaque praecipiti ruit in molimina cursu.
Debuit Almachius tam foedi criminis author
Caedi frustra, trahi ad Tyberim, mergique sub amne.
Sed Nemesis stygios illum servabat ad ignes.
790Asperius tanto cruciandum, innoxia quanto
Plura venenosa membra afflictaverat ira.
Egit in hac flammis semper crescentibus unda
Integram cum nocte diem, nil laesa lavacro,
Cui Phlegethontaeae cedant ardore lacunae.
795At quoniam infracta pergit mala numina voce
Insectari, animans turbas ad olympica regna,
Almachius tribuens magicis miracula verbis,
Ne vinci a Christo divi videantur, in ipso
Virgineum caedi caput imperat ense lavacro.
800Mox omnes coiere animae, terrisque relictis
Ad superos orbes celebrem duxere triumphum.
Corpora Christigenae notis translata sepulcris
In fodere. Pater veniens Urbanus ad antra
Appia, secreta iussit statione locari,
805Virgineum lachrymans cum thure et carmine corpus.
"O clarae sanctae animae quae morte cruenta
Fortiter aeternos coelorum emistis honores,
Corporea molis memores vitaeque laborum.
Si scelere offensum nostro se ostenderit unquam,
810Divorumque hominumque patrem placate precando,
Seduloque adversos orando avertite casus."

1 Baptistae Mantuani carmelitae theologi | septimae parthenices Divae Caeciliae, agon.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: