1
Laetior ut cervus, protracto naribus angui,
Exuit annoso cornua cum senio;
Aurea callaicis ut nuper dempta caminis
Lamna repercusso dulcius igne tremit;
5Pulchrior eois ut Phosphorus emicat undis,
Phosphorus idaliae fax adamata deae;
Sic mea, frigidulo nuper languore soluta,
Purpureo Lalage fulgurat ore magis.
Aspice sidereis ut blandum arridet ocellis,
10Utque sub his geminam lampada quassat amor;
Aureoli ut ludunt per lactea colla capilli,
Quantus in explicita fronte superbit honos.
Quam non mortalem se fert! Quae haec ora manusque!
O superi, anne Iovis dignior ulla toro?
15Nunc lachrymae, nunc ipsa iuvant suspiria: sed tu
Quam mage formosa es, tam mage mitis ades.
Omnibus ante aliis, nunc te quoque pulchrior ipsa es,
Deque avida volucer febre triumphat Amor.
Sed tu ne posthac per tanta pericula formam
20Quaesieris, metam contigit illa suam:
Pulchrior esse nequis; vel si potes, aequius est te
Iam, Lalage, nostris parcere luminibus.
Vix te, vix talem ferimus; quod si auxeris illam,
Fiam ego, qui nunc sum nil nisi flamma, cinis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in Lalagen
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.