Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
3 Cur modo, cum tardos superes ruditate subulcos,
Et tua non ullum resonet tibi fistula carmen,
Te tanti facias, ut noles cedere cuiquam?
An quia dilectus morem tibi gessit Amyntas?
4 5Non ego me multi facio: sed, Tityrus ipse
Quod docet ut valeam silvas mulcere canendo,
Posse mihi videor multis praestare; nec usquam,
Tu velut obiectas, morem mihi gessit Amyntas.
5 Et me silvestres idem celebrare Camenas
10Tityrus edocuit, solus cantare peritus,
Montibus in Fesulis. quin haec mihi fistula duros,
Qua me donavit, longum solatur amores;
Haec quoque non humiles solum cantare myricas,
Sed magnas etiam iam pridem dicere pinus
15Me docet, huc pastum duco dum forte iuvencos,
Ut sim iudicibus cunctis nunc alter ab illo.
6 Sentiat hic alius quicquid velit, ipse canendis
Versibus huc venias numquam me iudice doctus,
Neve tuum tenero spectatur carmen Amyntae.
7 20At si nostra tibi minime laudanda videntur
Iudiciumque tuum rudis est puer inde secutus,
Non graviter patior, cum me doctissimus ipse
Tityrus et dulces laudent mea carmina Musae,
Cum mihi non placidam tantum placare puellam
25Sed rigidas possim cantu vel flectere quercus.
8 Si tam dulce canis, capias ut carmine Musas
Et durae quercus iam nunc tua verba sequantur,
Experiare velim sis hoc quam doctus in antro,
Hirtae dum cytisi pascentur fronde capellae.
30Efficiam posthac sileas ut victus in aevum!
9 Non equidem infitior: tecum certare paratus
Sive placet lato penitus cecinisse sub antro,
Seu placet aeriis in montibus, haec mea nusquam
Pertimeat varias disperdere fistula voces;
35Sed tecum posito nusquam nisi pignore certem.
10 En, ego vel geminos depulsos matribus haedos,
Quique gregem possint soli instaurare cadentem,
Depono; quibus est aliquid quod forte rependas?
11 Hic tu seu vaccam libeat, seu sumere taurum,
40Sive ambos potius, non me res ulla moratur
Quominus ad pugnam veniam; sed pignore quantum
Te supero tantum nostro superabere cantu!
Sed te certando ne victum forte negares,
Intersit Crisis nobis cantantibus opto.
12 45Accipere hunc dubitem, quo non est iustior alter
Inter pastores? sed tu, dum sorte canemus
Alterna, Crisis, quoquam discedere noli:
Nam neque pignoribus tantum contendimus istis,
Pro pulchro quantum nobis certatur honore.
13 50Quod petis, o puer, a me, Pimenee, libenter
Exsequerer: tantae sed te committere pugnae
Non aequum est. quis enim possit se aequare canenti
Nicomacho, plures tulerit qui victor honores
Quique diu meditans tantum cantaverit olim,
55Illius referant ut mutae carmina silvae?
Siquando tenerum, calamo iam docte, labellum
Triveris, et multos poteris meditatus in annos
Quod valet hic dulci carmen cantare sub umbra,
Protinus in tantas venies me iudice pugnas.
60Hic monitis paret: saturos agit ille iuvencos.

1 Nicomachus

2 ecloga II in Laurentium Medicen

3 Nicomachus

4 Pimeneus

5 Nicomachus

6 Pimeneus

7 Nicomachus

8 Pimeneus

9 Nicomachus

10 Pimeneus

11 Nicomachus

12 Pimeneus

13 Crisis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: