Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas
Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.
3 Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis
Credita? Lascivos demens sectabis amores,
5Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?
4 Non mihi tu custos, Corydon, tibi cura tuae sit
Coniugis occidua quae semper nocte maritum
Deserit et querulos ficto cum murmure porcos
Evocat ad tremulae simulata legumina cistae
10Callida quo tenero sese coniungat amanti.
5 Haec tibi credemus, an non mihi pascua mendax
Pinguia florentis iurabas secta gemellae,
Cum tamen hac ipsa veniat puer ictilis hora
Et reserat nullo positas in gramine falces?
6 15Credere quis cogat? Sed quid tibi tanta Patelli
Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus
Diligit? Ha verum, Corydon, tu ponere vites
Et properas vacuis nucibus secernere plenas,
Te tua secernit coniunx haud stulta Patello!
7 20Ureris, haud fallere, quod me super omnia gratum
Ducit et exoptat super omnia cara Patellus.
Saepius a magna discedens urbe canentem
Me petit et solis mecum spatiatur in arvis.
8 Hunc tuus irsuta villosior istrice vultus
25Elicit, ut magna discedens urbe canentem
Audiat; an forsan credis tua carmina, demens,
Aut illi aut nostris umquam placitura puellis?
9 Si placet, alternis certemus versibus ergo,
Certemus, sed non sine pignore: plena facultas
30Sit tibi seu malis pecudes seu ponere taurum.
10 Ponere tu taurum pecudesque in praemia poscis,
Qui rigidum nigra panem confundere faba
Et solitus tristi ventrem sanare lupino:
Nos soliti tenero promittere munera Mopso.
11 35Aura de hinc vili puerum donare corona,
Divitis aut fulvas pecudes mentire parentis;
Nos tenues, Poeman, sed decertare parati:
Hunc: taurum, has pecudes oculosque imponere palmae.
Sed quis vicina deiecit ab arbore frondes?
40Arbiter hic nostri veniet frondator honoris:
Quisquis erit sasso pigeat quaesisse iuvencam.
12 Alternis placidas aures de cantibus, Alcon,
Praemia nec malim quam te certare magistro.
13 Dicite, nos alta carmen capiemus ab ulmo;
45Sed primum viridi geminas vincite capistro
Arboris ad truncum pecudes sua munera cuique:
Debita victori pecudes victoque capistrum.
14 Diva prius levibus carmen modulata cicutis,
Huc ades et versus et carmina nostra tuere.
15 50Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe
Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam!
16 Sola meos olim, tenuit Cardelia sensus,
Donec erunt aestus et frigora sola tenebit.
17 Hos cupit ante alios, nostro Philomela decore
55Uritur, uretur fulgebunt sidera donec.
18 Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,
Conde iubar, pactum liceat mihi poscere munus.
19 Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!
Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.
20 60Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu
Quam fluviis Salices, salicis quam fronde capellae.
21 Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum
Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.
22 Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,
65Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.
23 Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?
Quis? Padus aut Thusco descendens vertice Renus?
24 Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor
Uritur et longis ceu torrida farra diebus.
25 70Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus,
Robora ceu viridis ardent incensa cupressi.
26 Haec tibi texuntur vario distincta colore
Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.
27 Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,
75Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.
28 Alcide, nam tu terras pacasse ruentis
Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.
29 Has tibi (quod primo nec re nec nomine differt
Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.
30 80Solvite latrantis resonantia colla molossi,
Subdola damnosae premimus vestigia vulpis.
31 Rara per obliquos tendantur retia colles
Ne videant variae suspecta repagula lynces.
32 Non hic praecipiti curamus flumina cursu,
85Fida laborantes defendunt robora ripas.
33 Quam timeo viridam Cauri ne frigora myrtum
Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.
34 Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,
Candidus infectam purgavit corniger undam.
35 90Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,
Murmura villosi procul hinc abiere leonis.
36 Huc undam et plenis deducite flumina ripis,
Arida ne sitiens proscindat Sirius arva.
37 Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis
95Ne pereant humili morientia semina campo.
38 Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos
Callidus anfractus pecudes aggressus et illas
Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam
Arripit et tremula simulato verbere cauda
100Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,
Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas
Et ferrata sonent latrantis colla molossi.
Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,
Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.
105Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.

1 Buccula

2 Poeman

3 Corydon

4 Poeman

5 Corydon

6 Poeman

7 Corydon

8 Poeman

9 Corydon

10 Poeman

11 Corydon

12 Poeman

13 Alcon

14 Corydon

15 Poeman

16 Corydon

17 Poeman

18 Corydon

19 Poeman

20 Corydon

21 Poeman

22 Corydon

23 Poeman

24 Corydon

25 Poeman

26 Corydon

27 Poeman

28 Corydon

29 Poeman

30 Corydon

31 Poeman

32 Corydon

33 Poeman

34 Corydon

35 Poeman

36 Corydon

37 Poeman

38 Bargus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: