Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Sic igitur Phebi diffundens orbita lumen
Quaque die, motu proprio provecta sub orbe
Sideris obliqui, quoad acta reviderit anguem
Cursibus expleri, geminum perfecerat ardens
5Continuum gyrum, solitoque recurrere motu
Ceperat, et quartam terni lustraverat anni
Parte sui Phebum gestans, que subdita cancro est.
Nec tamen assensus omnis convenerat aptus
Pontifici tantoque duci. Tunc mira voluntas
10Inspirante Deo facta est patiente vel illo.
Currere processus hominum sic dicere quidnam
Congruit, o iuvenes, aggressi pandere metro
Hec nova carminibus divum rogitamus amorem.
2 Solverat obscuras pellentes ethere noctes
15Sol radios, egressus equis, roseisque quadrigis
Invectus, cum turba patrum de more sedentum
Convenit; dextrumque latus, namque ordine primi
Pontifices tenuere sacri, levitaque levum,
At latus obiectum subducte hoc tempore sedi
20Presbiteri, rubris quos lustrat cardo galeris;
Queis deerat languore gravis fluidusque podagra
Unus, et alter apex iuvenis, stans ordine levo
Neapoleo, quem dira sui compassio fratris
Urgebat; quia lora puer laxaverat artum
25Exanimis superante malo. Heu! mors nescia legem
Tollere. Nec gazis parcis, nec parcis honori,
Nobilitas ignota tibi, discrimina sexus
Negligis, an vigilem reddit te cura potentum?
Falce tua iuvenes resecas et comprimis annos.
30Es senibus vicina quies, odiosa iuvente,
Improvisa venis stultis, nec fallere quisquam
Te poterit sapiens, quamvis lustraverit omnem
Doctrinam; pensare necem medicina malorum est.
Namque patres casum mortis dum concita fata
35Alterno sermone ferunt. "Cur protinus", inquit
Unus mente gemens procerum, "caligine tetra
Differimus lacrimas meste detergere matris?
Curque sacerdotem summum preponere mundo
Negligimus? Cur tanta, patres, discordia nobis?"
40Hec cum dicta forent, letique novissima sermo
Longior exprimeret, presumpta relinquere verba
Incipiunt. Sed corde vigil, succesus amore
Et domitus terrore Dei, dimissa Latinus
Assumpsit, referens ferventi lampade visa:
45"Res mihi comperta est, fratres, quod patris honore
Attollo, memoranda metu quam dicere fas est.
Spiritus omnipotens, devotis clausa revelans
Et pandens ventura suis, hoc tempore visu
Ostendit, dixitque viro, qui consonat actu
50Et volitis cum lege Dei, quidni properemus
Sumere pontificem, mundo qui presit et urbi,
Ira Dei graviter deseviet iraque fervens
Iustitia mandante furet. Nec tempora longa,
Nam neque vindicte monitus protenditur ultra
55Bis geminum mensem, curo festa celebria cives
Agglomerant superi plausu, sanctisque colenda
Redditur una dies. Fratres, hec dicta cavendum
Admoneant, reddantque Deo per secula caros."
Tunc quasi subridens alius, num visio fratris
60Ista Petri reserat, quem de Murrone vocatum
Fama docet? Caute presul, cui Ostia servit
Quesitis responsa dedit, sunt ipsa tacenda.
Sed patulas petimus clausasque loquaris ad aures.
Nempe pater summus prerupta cacumina montis
65Speluncasque habitare solens, devotus eidem
Scripserat, insinuans quod cum sublimia celi
Contemplando Deum noctu ante altaria flexus
Cerneret, irradians ardenti lumine mentes
Spiritus ethereus fuit in precordia fusus,
70Ipsi precipiens, ne grandis culmine cardo
Territet, ac, veluti sint fratres, iussa loquatur
Cardinibus; pernix reserans, quod ni properarent
Sumere pontificem, mundo qui presit et urbi,
Ira Dei graviter deseviet, iraque fervens
75Iustitia mandante furet, nec tempora longa.
3 Talibus exciti collatio plurima sacri
Fit patris in cetu, viteque beata retexunt;
Hic memorat mores, hic vitam, miraque gesta
Extollunt alii, num quid sit dignus honore
80Papatus, secum tractant, diversa loquuntur.
Vidit ut infusas sacra dulcedine mentes
Ille pater, qui visa viri sermone ferebat;
Prosiliit primusque dedit sua vota, professus
Urbis ut eximie digne sit presul et orbis
85Murro; quem sequitur votum rogitante gradatim
Bis numerus ternus; duplex levita senatus
Distulit assensum parum prestare, quousque
Consulat absentem pressum langore podagre.
Mittitur interea pro Neapoleone, fuitque
90Presens, et placide laudavit vota priorum.
Ventum erat ad primum magna pietate refertum
Levitam, quem longa quidem prudentia tardum
Fecerat; hic cernens iam crescere consita Christi
Infremuit, lacrimasque gemens de corde profudit
95Sincero, genibusque ruit curvantibus, ethra
Suspiciens, ac mente pia nec dispare voto
Assensit patribus. Dumque arduus ille Mattheus
Hec peragit, socii tumida ad suspiria moti
Perfudere genas lacrimis, et pectora guttis
100Et secum leti numerum complesse fatentur,
Qui deerat; sed scita tacent et corde sigillant.
Tunc missi rediere duces absentis amici,
Et sua prodentes conformia vota creato
Non suspensa tamen, sensum sed habentia purum.
105His ita succincte cusis molimina tarda
Qui nescit stimulante Deo, nam preditus urbi
Omnibus ignotus facie, sed cognitus alto
Eternoque patri fuerat, nec tempora prisca
Contulerant preferre virum deserta colentem.
110Nec digesta quidem suberat, sed cruda voluntas
Ipsis, nec relevans depressas ardua mentes
Spes aderat vulgata diu, nam bella parabant,
Ut pressi domitique viri sub iura redirent
Ecclesie, terras Veteris prenominis Urbis
115Vastantes. Ah! dira lues, insurgere cives
In dominam, dum mesta gemit solatia sponsi!
Hunc iterum legere Petrum, prodente senatu
Unanimem sensum vocemque per ora Latini,
Et patris et geniti sancti quoque flaminis unam
120Interpellantis deitatem cuncti potentem;
Auxilio dum tuta crucis signacula dextra
Assumit. Sic iste Petrus cognomine Murro
Eligitur. Proceres pariter dehinc laude resultant,
Hincque simul psallunt, dum primus in ordine levo
125Panderet in populum, quem clausa silentia norant.
Iam resonant divis cleri sua classica templis,
Undique concurrunt cetus ac undique turbe.
Fit strepitus, queruntque simul, quis noverit illum.
Non secus exultant homines, cursuque moventur
130Depressosque animos torpore ad murmura figunt
Attoniti, quan tecta domus sublimia muris
Arte vagi soliti venantes tempnere gaudent,
Cum pedibus celerem ac ramosa fronte superbum
Gramina tondentem campis vel forte iacentem
135In silvis cervum latratu surgere cogunt
Olfantes catuli, cum forsan lumina Phebus
Conderet in noctem, languensque gravantia membra
Vespere venator deferret in hospita tecta.
Nam subito prede visu mestissima vultus
140Leta redit facies, rubro calcaria guttant
Sanguine veloces necnon in bella molosi
Lassantur proni, distendunt ilia cursu
Pectora coniuncti terris, et colla profusi
In profugam predam, sequitur quos non pare gressu
145Hispida turba canum latrans, et fossa requirens
Sicca nare pedum vestigia, nec minus omnes
Per loca distantes, donant clamoribus aures,
Et duce latratu properant attingere predam.
4 O bona temperies, celo delapsa profundo,
150Squallida corda rigans, siccasque ligamine partes
Associans, quam tarda vellis, quam concita nostram
Deflectis nocitura viam! Nam linquere dulcem
Incipiunt pacem proceres, monstrantque dolere
Hunc legisse virum, namque ipsi mittere de se
155Qui referant decreta patrum suffulta sigillis,
Post varios tractus verbis et vota retusa,
Dimittunt errore gravi, discordia claret,
Quam durum celare fuit per tempora retro.
Nam mediam per signa viam sol egerat ardens
160Bis repetens cursum, quartamque volubilis anni
Alterius partem, cum mesta vacatio sedis
Afflictura moram traheret, turbantibus ipsis
Ecclesie pacem, mandant ea propter, ut acta
Quinque ferant propere, quorum tres ordine vecti
165Pontificum sumpsere gradum, duo munia scribe
Papalis; deerant tamen his scarleta galeri,
Cumque super strictas fauces montanaque claustra
Transissent, Populique domus, ubi pinguior amnis
Ingreditur gelidas vallis Sulmonis in undas,
170Qua poterant vidisse locum, quo tendere cursu
Optabant, flexere viam, dextrumque secuti
Sunt latus, ingressi Sulmonis menia primum.
5 Mons erat excelsus, directis rupibus asper,
Qui situs in medium radios defendit ab urbe,
175Ne feriant surgente die per plana iacentem
Sulmonem, cui nomen erat de tempore multo
Ursa, et per longum vallis diffusus agebat
Limitis officium, versoque volumine zonam
Clauserat ardentem, qui ne qua parte reclusum
180Panderet ingressum vallis, sibi iunxerat apte
Raiani montes, velantes cardine casum
Solis, et obiectas rupes aquilonibus altas.
Huius summa situs Murronum nomine clamant
Pone laborantes depresso vomere terram.
185Hinc sibi cognomen dederant, nam primitus illic
Manserat, angusta cupiens pertingere vita
Celica regna pater, sed cum iam crescere fama
Cepisset, niveis Maielle montibus heros
Duraque per canos esset transvectio colles;
190Compatiens populis, quos pura vocatio traxit,
Hunc habitare locum rediit. Sed cellula ripa
Saxea, qua facies medio non culta rigebat,
Erigitur, depressa tamen, plus carceris usum
Quam placidi prestare solens spectacula visus.
195At nova radici montis subfixa relucent
Templa sacerdoti, cuius sub dogmate vita
Illic arta viget fratrum memoranda per orbem.
Huc igitur venere duces, quos ipse senatus
Miserat, et rapidum mandant conscendere collem
200Abbatem, qui templa regit, cum vespere Phebus
Umbrarum signat vacuas ad mane figuras.
Paretur dictis, petitur qua tempore possint
Iussa referre viri, defertur copia missis,
Ut libet. Ast illi tetras cum instare tenebras
205Perciperent noctis, posuere in menia sompnum
Sulmonis, nam grande fuit conscendere montem,
Ast ubi clara dies illis advecta refulsit,
Speluncam petiere patris, qua fusa per artus
Unda fuit gravitate vie; procedere bini
210Vix poterant; consurgit opus, dum proxima celle
Adveniunt servando gruum per summa volatum.
Iungere se hiis comitem, non missus ab ordine tanto
Venerat, et cautus properabat, ut omnia tentet,
Ipse Petrus levita sacer cardoque Columpne
215Stirpe satus, gratumque sibi, haud sic laude refertum,
Post data legatis consensu nuntia fratrum.
Maturare viam quemquam nisi primitus illi
Iussa ferant; en testis adest, dum curritur altis.
6 Ventum erat ad spatium divo sub tegmine, clausum
220Ostiolo muroque brevi, qua tendere longe
Tendere prospectus poterat; postque ordine recto
Parva domus fundata iacet; vicinaque celle.
Nam paries medius, limes communis utramque
Partitur, geminas reddens scindendo casellas.
225Illic et lustrum ferri quod retia claudunt
Imminet; unde pater residens admittere gentes
Alloquiis fuerat solitus, cum vincula lingue
Solvebat; siquidem nulli contingere fratrum
Fas erat ambitam muris, nec pervia gressu
230Arta specus, Christi servans sub carcere servum.
Protinus ingressi proceres, adstante Columpna,
Grandevum videre senem per secta fenestre
Attonitum tantave super novitate morantem,
Hirsutum barba, mestum pallore figura
235Atque genis maciem ieiunaque membra ferentem,
Sed tumidum lacrimis oculi velamina nigri
Palpebras, rigidumque toga, vultuque verendum.
Nam domus et facies, habitus gestusque beatum
Demonstrant. Nudare caput genibusque profusi
240In facies cecidere suas, quibus hic vice versa
Procubuit terra. Tunc Lugdunensis adorsus
His super incepit verbis, concepta recludens:
"Summa Dei pietas, populi miserata dolorem
Cum multum distare via diversa sequentes
245Cerneret, instabilis sub quorum cardine mundus
Vertitur, ac validis navim quassarier undis
Ecclesie, lugentis herum, te, summe sacerdos,
Elegit populi rectorem sanguine nati
O quanto pretio! salvati; teque vocatum
250Esse Deo monstrat desueta potentia fratrum
Tendere concordem cursum, que commoda vitans
Zelare instituit communia; tisque relato
Nomine, tunc primum iunxit distantia corda;
Spe sine, te sumunt subito, nec scriberis ulla
255Membrana clausus, quoadusque patentia fiant
Vota patrum; nec posse suum iam grande senatus
Contulit in paucos, sed concors spiritus illis
Panditur affatu, quem nos ex ordine scriptum
Portamus, fultum cera, fultumque sigillis,
260A patribus missi, quos uvea grana cruentat
Cardinis in signum, celebris iussuque senatus
Offerimus tantosque patres cetumque volentem
Submissique genu te poscimus. Annue ceptis,
Annue devoto plebis languentis amori,
265Et releves que pressa iacent, submitte superba,
Ne valeas errare freto, tu navita doctus
Vela dabis pensata manu, clavumque tenebis
In rectum, frenabis equos aurigaque currus."
Orantis steterat sermo, paucisque relatis
270A sociis motuque Petri sic incipit heros.
7 "Anxior o proceres, tantis novitatibus impar
Auditu, tantumve movent, quod nescius ipse
Efficior dubiis, quid sit consultius inde
Assumi. Sed mente Deum submissius altum
275Accedam rogitare; patrem vos insuper illum
Poscite devotum precibus, quo visere fratres
Vos redeam." Capta inde manu decreta locello
Intulit, et celsum poscens sibi numen adesse,
Oravit prostratus humi, quod carpere divum
280Christi posset iter, gratumque fidelibus orbis.
Post morulam senior missis sermonibus infit:
"Fert Augustini nobis sententia sacri,
Sufficiens paucis auditum tangere verbis
Prudentis, qua pauca feram virtutibus amplis
285Ornatis magnisque statu verbisque disertis.
Papatus accepto gradum, vocique senatus
Qua legimur, proceres, supremi ad culminis arcem,
Annuo consensum prestans; ac primitus illam
Robore confirmo stabili, submittere promptus
290Colla iugo, regnante Deo; nam conscia mens hic
Iudicium trepidat regnantis in omnia secla
Et pavet ecclesie casum anfractibus artis
Implicite, si pace sui discrimine tanto
Desereret sedem Romani presulis almam."
295Illico submissi chiffonibus oscula figunt
Villosis, dedit ora pater, dedit oscula blanda,
Ut solitum est; laudes resonant concordia vocum
Ad pia deflexit suspiria, visere cuncti
Optabant audita patris. Festinus euntum
300Aeris attractum cursus spissabat ameni.
Hos inter medius cursu conscendere montem
Gliscebam vates, membris vultuque resudans,
Et cupiens gelidum crebris attractibus oris
Aera diffundi placido per guttura cordi.
305His neque solus eram, sed magne copia gentis
Astabat, sperando patrem iam cernere visu
Celatum pridem multis venientibus illic,
Pontifices, clerus, fratres, comites, proceresque
Nobilibus clari titulis, virtute corusci,
310Hic magni parvique simul, quorum inclitus herus
Tu Carolus regni Siculi successor aviti
Unus eras, iuvenis parva crescente per albas
Pube genas, clarus faciem, flavusque retortam
Cesariem, regemque vocant te sanguine matris
315Ungarie, licet illa iugo nunc pareat ora
Andree, quem iura volunt preponere regno.
Non nostrum est metro disquirere sceptra potentum,
Scd pocius, dum vita placet, dum spirat odore
Fama patris vulgata bonum, nec miscuit actus
320Ille suos tenebris, vicinus culmine celo.
Texere pontificis decrevimus ardua vite.
8 Est locus Aprutii, cui profert accola nomen
Molisium, patria huic quondam, vel parte Laboris
Terre; et quamquam humilis generis, pietate referti
325Dicuntur rectique Deum timuisse parentes
Huius, et hospitio prompti recludere nudos.
His puris data magna Iacob veluti patriarche
Est soboles duodena virum, de munere divo.
Cumque pie gererent animo, precibusque rogarent
330Sepe Dei verum natorum crescere quemquam
Cultorem, dehinc morte patris senisque relictis
Pignoribus, completa senum sunt vota parentum.
Nam puer hic sacris quinquennis palmula libris
Traditur undenus, matrem ut per omnia letam
335Efficiat, que mente gemit, dum viscera partu
Iam sentit defecta, sinu nec suspicit ullum
Religione sacrum, presertim funere nati
Alterius. Sed fraude nocens direque superbus
Invidiosa manu parvum subducere demon
340Tentat, ut abscedat ceptis, tentatque ministros
Ille suos pueri fratres; matrique suadent
Otia ne cupiat puero, quia sufficit alter
Et satis est ede, desit quibus ampla supellex.
Nec minus propterea hunc opibus succedere dives
345Heredemque sibi spondens blanditus amatum.
Hec super et matrem demon velatius illam
Tentat, ut avertat studiis, quia doctus in arte,
Arte futurorum, matri substare periclum
Cernat et ingratum Christo, letoque dolentem
350Facturam profecto suam, potiusque minorem
Instruat. At mulier memorans nascentis alumni
Prodigium, nam vestis eum velarat euntem
Religiosa tegens, nato haud prebere favorem
Destitit; ac volvens persepe in pectore visum
355Commatris, dare dona suo, dare dona magistro,
Imbuat ut puerum; siquidem sic illa monentem
Audierat, dum somnus erat patremque tenebris
Post lucem: "Quam scire meat, dic ergo iugali
Sponse, quod placitum est nobis procedere parvum
360Sic eat, et cleri crescat sub dogmate noster
Filius; en nobis, matri multisque valebit
Proficiens, incepta tamen non deserat, inquit,
Si nostri memorem teneat, si firmat amorem."
Ast infans, supero perfusus rore, decorem
365Induit, ut parvo nosset producere psalmos,
Qui sibi solamen, requies, tutelaque cursus
Ad meritum vitamque forent, dum labitur evum.
Cumque puer deum binumque perageret annum,
Hunc mulier niveas pascentem pascua tonsas
370Aspicit imberbem, dubiamque preambula terrent,
Dum sopor est, dum somnus abest, dum mente revolvit
Visa, sed introrsum meditans discussius infit:
"Colletare, puer, niveum sortitus ovile
Pasturusque gregem purgatis mentibus album."
375Nam pastor bonus ille Petro commisit oviclas,
Si tamen interius vincitur nexibus olli.
Ergo futurorum, cui sic preludia certant
Illecebras seclique vagas conquirere pompas
Vitat, perque dies crescit virtutibus, ipso
380Se melior servire Deo magis atque laborat,
Presertimque eremo; retrahit pia consita pubis,
Formidasse domi noctis phantasmata solum,
Et nescire, specu posse et concordia quemquam
Sumere cum sociis, eius vecordia nullo
385Tollitur, en deerat fratrum experientia doctum
Inde more tractus, quo denus circiter annus
Bis fluat in gyrum; tandem concepta sodali
Detegit ac suadet: "Vite quid dulcia nobis
Perdimus et mundo consistimus atque fugacem
390Subsequimur? Fluidis labetur fluctibus herens,
Unde age, perfectam vitam servire supremo
Regnandique modum patriam si linquimus omnem,
Tendemus Romamque via succinctius almam,
Ut dentur consulta sacris primordia votis."
395Consensit, vaduntque simul, sed tendere fessum
Una dies vacuum socium remeare coegit.
Iste tamen processit iter, sed turbine tentus
Substitit, ac eremo, fama prodente, cacumen
Comperiens habitare virum sub Sanguine castro,
400Hunc adiit, nec cuncta refert, dimotus Olympo.
Forte malus simulare bonum, cellamque relinquit,
Qua Petrus hic iuvenis pavidus sub nocte moratur,
Usque quoad fessos languens sopor accipit artus,
Divinisque timens visis hilarescit, et inde
405Securus tutusque fuit. Nutuque superno
Pone locum rigidum subiit per tempora collem,
Perfodiensque solum magni sub pondere saxi
Sic modice subtraxit humum, quod corpore parvus
Vix rectus longusve iacens consistere posset.
410Et tribus ille annis, tunica vestitus acerba,
Que caput ambibat, strato super horrida nudo,
Hic fuit, hic iacuit. Serpentibus atque lacertis
Hic locus est, rospi comites recubantibus adsunt.
Illic sepe malis tentatus, sepe refectus
415Mellifluis magnisque datis, unumque retexam:
Nam grandis campana soni sub tempore noctis
Illic clara quidem semotis rupibus, horis
Auditur, vigilem faciat vigilare quietum
Hec Deus; ast alius sibi missus nuntius inquit:
420"Cur, Petre, saxosis habitans in collibus hospes
Cantantem refugite nobis per tempora gallum,
Quem frater tibi carus habet?" Matronaque presens
Addidit: "En pulchrum referam tibi, suscipe gratum
Quod placidum, vir sancte, putem!" Consensit eidem
425Vir simplex Christumque timens, sed protinus ille
Subticuit vocemque negat cantumque recusat
Gallus; et audiri refugit campana metalli
Vel potius celeste datum, dum terrea virtus
Suscipitur scissura moras, et cristeus ales.
430Tunc opus artificis divinaque munera noscens
Simplicitas, gallumque dedit, certoque sonante
Haud discrevit, humi recubans, in noctibus horas
Ut prius. Inniti solique incumbere Christo
Maxima laus hominis: fruitur tamen inclitus ille
435Proficiensque Deo, multis suadentibus, urbe
Presbiteri suscepit onus. Romaque reversus
Murroni non culta sacer mansurus adivit.
Cuius in adventu maculoso ventre per antrum
Progreditur serpens, diffisus habere cubile.
440Magnus tuque specu, spatioque morabere lustri,
Hincque tibi nomen, decus hinc papale resurgit
Si redeas. Tunc culta sinit discedere silva,
Et canos habitare situs desertaque montis
Maielle, quibus atra placet consistere cripta,
445Quam foribus patulam succisa fruteta recludunt.
Sed fraudis commenta probans, incendia noctu
Inicit, ac oculis flammabat pabula torvis,
Ut fugeret linquatque locum, cui protinus obstat;
Dum mandat, celerent, properent, cedantque sequestrent
450Res modicas, faciunt iussi, nam cella cremari,
Murmura sed timidi ruptant, discrimine tristes,
Nam reputant cecidisse globos de vertice flamme
Fratres. Hicque sciens coniecta pericula sevo
Hoste manet, dictisque refert non inde revelli,
455Ignea si rabies membratim torreat artus.
Quoque fide lato ceu fumus flammula cessit,
Sicque simul mansere, quibus succrescere cure est
Hicque duo: deinceps paulatim fervida patrem,
Sive moras verbi traheret, vel proxima tellus
460Hunc caperet, sive interdum dimota teneret,
Est complexa cohors Benedicti dogmata spondens,
Cuius et hic habitusque fuit moresque professus.
His neque contentus iuvenis, nam strictius ipse
Vincebat mores, vitam pertingere gliscens
465Egypti patrum, soli sibi carpere cellam
Mos erat et clausam muris, ut nullus haberet
Ingressum; solique Deo servire paratus
Continuo parvo celebrabat carcere missam,
Astabatque foris manibus per lustra ministrans
470Frater; et affectans fluidam restringere linguam
Temporibus certis penitus discedere verbis
Iusserat alloquii; stratum cui lignea lectum
Prebebat series, scala tabulis sibi nexis,
Seu tellus non culta iacens, sed pulvere versa.
475Cuique catenarum ferri dant pondera zonam
Succinctis lumbis, ne carnis pullulet ardor;
Et lapis aut durum firmumque resistere lignum,
Cervicalve rudens nodosis crinibus asper
Retibus innexus forma paleisque repletus.
480Hec eadem nudis prebebant tegmina membris
Hispida, que ut gravius stimularent morsibus artus,
Ferrea lorice moles contexta premebat.
Desuper hoc variis peragebat mensibus anni
Ille die nulla capiebat carnibus esum;
485Sed feriis ieiunus erat cunctisque diebus,
Sola dies domini dabat huic bis sumere pastum.
At Veneris Martisque die ieiunia pane
Solvebat, calidamque sitim labentibus undis.
Huncque modum servare iubet, qui dogmate patris
490Arcentur. Vir semper aquam, vir limpida puri
Gurgitis hauribat, vitans applaudere Baccho.
Sexque quaterdenas addens, qua fortius omnem
Ingluviem superare queat, carnemque refrenet
Compellatque ipsam menti per singula subdi;
495Illarum tribus panem lymphamque sine ullo
Condimento alio gustans, plerumque refutans
Cocta manu. Phebe motu qua cingeret orbem
Non cicer atque fabas lymphis liquidantibus udas,
Non teneras crudas rapas, aliudque legumen,
500Castaneas seu poma sibi dulcentia succo;
Sat tribus illarum solitus coniungere missum
Insipidumque cibum, fructusque modestius auctos.
Quin vigiles peragendo dies noctesque quietas,
Versibus orabat psalmi, manibusque genuque
505Sepe solo flexus, callosam pelle ferebat
Carnem. Nec dubium, quin claro proximus orbi
Contemplando Deum fieret, Christique saporem
Melliflui vicibus speculando lamberet ardens;
Ne qua mora obtusum, segnem, vel forte periclis
510Redderet expostum, manibus munuscula doctis
Ciliciumque eremi texebat, opuscula fratrum
Insuper. Et varios quamvis religaret habenis,
Attamen et parvo sese submittere norat
Abbati famosus herus, quem fama fugacem
515Insequitur populusque volens hunc cernere clausum. -
Post hec tempestum reputamus scribere metro
Vix credenda viris, que dudum tempore prisco
Novimus. En decies quadrato subdere corpus
Menti iussit amor, divino fonte relabens,
520Taliter ut spretis, que gustus organa mulcent
Omnibus, ipse cibum viridis plantagine caulis
Sumeret, haud coctis foliis, sed stipite crudis,
Proserit ut palmes crispatis undique nervis;
Inque sitim vivi torrentis gurgite lympham
525Hauriret. Num plura feram? Vir ille supernus
Cilicio est pro veste usus, soloque tegente
Corpus, et interdum lorice pondere fractum
Mira senis, sed mira viri sic septa voluntas,
Admiranda tamen virtutis gloria prestans,
530Que potuit pasce servare ad tempora vitam
Gratia languentes firmabat nexibus artus.
Quis titulos caste laudis, quis fortia grandis
Virtutis, quis septa gule tam lubrica, quisve
In lacrimis genuisque modum prescribere promptus?
535Quis tua longanimis perquirere singula temptet?
Sunt qui te variis referant micuisse sub ethre
Miraclis, quod fama loquax non occulit, urbes
Sepe novis tantis agitans. Hec sepius ipse
Audieram, dederamque fidem, nunc limite metri
540Sufficiat narrasse patrem fulgoribus illis
Intendisse animum, decies tribus amplius annis
Forte decem geminis, vero si consonat fama est.

1 de stupenda fratris Petri de Murrone eremite | ad papatum electione, et qualiter idem papatui | ad eremum rediens cesserit factus ante cardinalatum

2 qualiter covenerunt cardinales die electionis et de casuali motivo | qua ventum est ad Petrum de Murrone

3 de collatione habita inter cardinales de fratre Petro de Murrone | et electione ipsius ad papatum

4 de quinque nuntiis missis a collegio ad fratrem Petrum de Murrone

5 descriptio montis, ubi morabatur frater Petrus

6 descriptio celle fratris Petri et aspectus ipsius

7 responsio fratris Petri et assensus electionis

8 incipit vita fratris Petri seriosa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: