Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


58. Hieronimo Vallae

Si Stygii frenator equi Saturnius heros
Pectinis audisset fila sonora tui,
Lex arctare minor Geticos potuisset amores
Nec caput uxori flectere poena foret.
5Ille novercales mallet quoque Virbius ignes
Quam iuga Taygeti nocte gravante sequi,
Virbius insano laceratus pectora ceto,
Pectora praecipiti pulverulenta fuga.
Non igitur mirum si, me plaudente, Cytheron
10Ingenii laudes gaudet habere tui.

59. Aegidio Falcetae episcopo

Aegis Ericthoniae rutilantia pectora divae
Circuit anguiferis impia facta comis,
At senior tardo qui sidera temperat orbe
Curvata coelum falce decorus obit.
5Falx tibi cognomen tribuit Saturnia magnum,
Sancte pater, Latii gloria prima chori;
Diva colubrifera deduxit ab aegide nomen,
Aegide Cephenis quae malesana fuit.
Ut tua Iuliacae sapientia consulat urbi
10Commoda Bethlemii nobiliora Dei
Et nostris pellat scelus exitiabile terris
Quas pater undanti vortice Turrus alit,
Vive situs igitur Phrygis et Titonia lustra,
Et tibi sit Pallas aegide, falce deus.

60. in arcem Marianam fori Iulii

Viderat Hadriacam Marii Saturnius arcem
Germano cingi milite, bella pati.
Ocius haec Getico profatur verba Gradivo:
"Nate, quid Alpinos ad sua fata rapis?
5Aptior est cyathis haec gens accumbere plenis
Quam timidum galeae supposuisse caput.
Bella gerant acies Italae: Germania vino
Sordeat epoto continuetque dapes".


61. in fontem Latianum

Rura tuebatur Latiano e vertice Nais
Quae gelidas Pario marmore fundit aquas.
Iuppiter hanc silvis, hanc Ponticus intulit urbi:
Urbs tibi debetur, Pontice, rura Iovi.

62. in eundem

Nais quae Latii prius tenebat
Iugi sordida rura sordidosque
Lacus, ad veteres fugit penates
Magni Caesaris et tenebricoso
5Urna fictilis effluit canali.
Ducit Ponticus hanc pius senator
Urbi deliciasque gaudiumque,
Ut, cum Sirius aestuosiore
Terras inficit aridas veneno,
10Nais elevet aridum vaporem.
Cedat Septimiae fluentis humor,
Cedat Martia Romuli voluptas,
Nec Tirynthius ipse Claudiusve,
Neu flavo Tiberinus umbilico
15Aquas virginis efferat, nec udos
Augustus latices pater. Fluat si
Nais Pontica, ceteras silebo.

63. ad Marinum Grimanum pontificem cardinalem

Qualis Echionios Semeles puer extulit ignes,
Ille puer trepido qui dedit arma Iovi,
Daphnis ubi Aeolii flammare Pyracmonis ora
Vidit et ingentem Porphyriona premi,
5Unde Callistoam toties fragor impulit Arcton
Et tremuit profugae torta corona deae,
Talis Utineas, felix pater, excipis aras,
Enthea Grimano qui sacra ponis avo,
Fert ubi se Turrus gemino spumantior alveo
10Inficit et pluviis iugera Cormus aquis.
Magne Pater superum, qui tela Typhoea torques,
Hunc face Cumaeos evoluisse dies
Et quoties votis sacras operatur ad aras,
Nequitiam populi delituisse velis.
15Mox ubi Tarpeiae remeaverit ardua rupis
Saxa, colat titulo nobiliore deos.


64. Gallus ales

Viderat armigeras Gallus subiisse volucres
Qua Rhodanus flavis cornua ducit aquis;
Protinus exclamat: "Non hic latet aureus ille
Natus ab Iliaco Laomedonte puer.
5Cura Palatino vobis dare furta Iovi, nos
Expedit augusta regna tenere manu".

65. in Schenobaten

Arva triumphato Libyes evicta Syphace
Caesaris ut Latiae supposuere manus,
Daedalus ignotas iterum temerarius alas
Movit et Ausonio subdidit astra Iovi.
5Haec igitur felix aura numerabitur aetas:
Monstra domat Caesar Schenobatesque volat.

66. votum pro Amasaeo

Hanc aram, Phrygios servet quae pervigil ignes,
Sordeat et fumo spica cilisca tuo,
Damnis Utinei prope saxa nitentia Turri
Ponit magna tuo, diva, puerperio.
5Tu face Cumaeos Amasaeus ut augeat annos
Et Pylios valeat praeteriisse dies,
Ocia neu tacitae traducat inertia vitae
Neve ingrata suos fama premat cineres;
Quod si fata tuis votum auribus acclinarint,
10Bethlemia pro rupe haec erit ara mihi.

67. ad Aemilium Candidum

Cedit Amyclides, cedit tibi corpore Nireus
Et qui dat magno pocula grata Iovi,
Formosam quamvis malit Iuno Herculis Heben
Ac timeat Phrygias continuare dapes.
5Te Nais mirata perit, te maximus optat
Amphitryoniades Liriopesque puer
Quique Amathusiacam saevo domat igne Cerastin
Vincula fert matri rete, Gradive, tibi.
Carmen ob hoc nostrae ne dedigneris avenae:
10Parva cicuta solet conciliare deos.

68. Cornelio Veronensi minori Flamini

Quale Bianorea modulatur arundine carmen
Ille deus Latii pectinis, ille deus
Seu Phrygia miscet Rutulorum incendia pinu
Sive Dionaei Caesaris astra canit;
5Quale Melesigenes captae gravis intonat Idae
Atque Ithaco atque toris, Penelopea, tuis,
Unde Agamemnonias dubius favor impulit urbes
Natalem vati constituisse pio,
Tale facis carmen, talem tibi Cynthius harpen
10Temperat Aonio perlitus amne caput
Et quae Taenarios subeuntem murmurat amnes
Orphea dux puri, Calliopea, chori.
Maiores igitur Verona redintegret aras
Atque Athesis tumido grandior amne fluat.
15Nam te fama locat docti prope busta Catulli,
Fama diu Latiis officiosa deis.


69. votum pro salute

Virbius hanc aram pastor Labeatidis orae,
Sancte Puer, coeli, donat habere tibi
Ut caput affectum et letalia vulnera cures:
Solus enim optatae iura salutis habes.
5Nunc aram tantum, mox Dorica templa dicabit
Ad geminas Turri praetereuntis aquas.

70. avis dolore mortua

Surripuit nidum latebroso e cortice pastor
Improbus et miseras ungue peremit aves.
Vidit ut examines natos, cadit anxia mater:
Huic dolor, his pastor mors inopina fuit.
5Conferat exitio Niobes hanc fama volucrem,
Utraque pro natis exanimata parens.

71. eunuchus sponte factus

Quod puer Idaeo laceraverit inguina saxo
Credite, priscorum fabula vera fuit.
Vidimus et nostris alter Berecyntius oris
Sponte sibi Veneris sustulit arma puer.
5Dicite cui maior debetur gloria, Musae:
Iste volens facinus, ille coactus agit.

72. epitaphium Clarae Hoverae

Hoc tumulo iacet et post impia fata quiescit
Clara nitens Hoverae fama pudicitiae.
Vir Getico cecidit bellator in agmine, dum se
Thracibus opponit miles arundinibus.
5Ferte rosas dominae, septemplicis arva Timavi,
Nam patriae colles ornat Iapidiae.

73. epitaphium Sertorii Colloretani

Raptus Hylas nymphis, rapido Sertorius amne,
Fata eadem fluctu mersus uterque tulit.
Sors fuit ambobus similis sed gloria dispar:
Servit Hylas nymphis, ille, Minerva, tibi.

74. epitaphium eiusdem

Sunt coryli fragiles, rapidis furor amnibus; hinc te
Flumine, Sertori, mors violenta rapit.
Sed non totus obis: sacro pars ficta Prometheo
Ceu fragiles coryli damna maligna tulit.
5At vivax ignis ferulae crudelia risit
Flumina: sic animo Parca repulsa tuo est.

75. paraphrasis VII psalmorum Iacobi | Constantini Iustinopolitani

Rex, vates pastorque fui; grege, carmine, virga
Pavi herbas, lusi numina, iura dedi.
Vates carmen, oves pastor, rex agmina duxi
Fortis: avena, fides et tuba iuncta mihi est.
5Quae lituo cecini rex, pastor arundine, vates
Pollice, nunc Italis perlege ficta modis.
Si pensare velis doctum ratione laborem,
Pastor, rex, vates, Istria clara tibi est.

76. ad Florianum Candonium

Creditur Odrysius materno carmine vates
Crudeles Erebi composuisse deos
Et formidatas Phinei domuisse volucres
Fataque Taenarii dissoluisse poli, .
5Dum cupit Eurydicen per opaca silentia noctis
Errantem piceis eripuisse vadis.
At postquam rursum est addicta gementibus umbris
Et miser in Getico vertice movit ebur,
Illum amnes, illum comites ad carmina silvae
10Pone sequebantur Sithoniaeque nives
Et quaecumque Maro Phariis armenta colonis
Ascripsit dextra liberiore senex.
Haec Orpheus; at tu meliori carmine divos,
Flore pater, nobis conciliare potes.
15Ille feras, armenta, greges animasque trahebat,
Tu plectro magnum nobiliore Iovem,
Qui tulit humanae toties dispendia vitae
Ut manes Stygiis eriperet tenebris.
Ede igitur quicquid facundo pectore Musae
20Dictarunt, quicquid Calliopea dedit:
Bistonias sic Turrus aquas et flumina vincet
Thracia, sic vivet Iulias ora diu.

77. ad eundem

Inventor citharae Latonius aurea summo
Pangit amatori carmina saepe Iovi,
Seu purum niveis luctatur in aera pennis
Improbus et Ledae gaudia miscet olor,
5Seu pulchram Asterien pernicibus implicat alis,
Canave Agenoreus marmora taurus obit.
Mirantur superi numeros et carminis artem;
Sola Iovis coniux aurea furta gemit.
At Venus et calamo trux scintillante Cupido
10Gestit Olympiacos supposuisse deos.
Non secus Idalio suspiria temperat arcu
Florus amatorum filaque docta movet,
Sive puellares testudine luget amores,
Sive docet fastus, Penelopea, tuos
15Aut viduo quaecumque toro Minoia virgo
Dixit, ubi Aegides tristia vela dedit,
Unde pater Bromius nymphae conubia duxit
Et micat in summo torta corona polo.
A! virgo infelix, te Gnosia regna tenebant,
20Nunc in deserto littore moesta gemis.
Durus abit Theseus, sed abit furialibus auris
Vectus et in tumulo busta parentis habet:
Hoc meruit violata fides, haec funera vindex
Non observato foedere duxit Amor.
25Crudelis Theseu, crudelia carbasa posthac
Ista frequens Baccho lux genialis erit.
At vos perpetuo damnabit carmine vates
Florus, Iulei gloria prima fori,
Pulcher Acidalium cui pectine Cynthius aurum
30Comit et albenti gratia laeta sinu,
Gratia quae puro delabitur advena coelo
Sontibus iratos conciliare deos.
Serta manu faciles divina intexite, nymphae
Quas gemino senior vortice Turrus alit
35Et caput emeritum vincite virentibus herbis:
Serta decent vates, serta requirit Amor.
Tu vero partos latebrosa per ocia fetus
Ede, nec in tenebris delituisse velis,
Neu time Cerberei morsus aconita veneni,
40Et dux et custos Sauronianus erit.

78.

Quod tibi cognomen torvae dant nomina vaccae,
Uxor ob hoc, Iuli, fasta iuvenca tua est.
Ne ve haec ficta putes, summo quod vertice nulla
Cornua fert: capiti parta corona tuo haec.

79. in Bosellum physicum

Scilicet ut nostris Podalirius esset in oris,
Bosellum gemini supposuere dei:
Silenus tergo assidens circum orgia duxit,
Abluit Amphryso Cynthius amne pater.
5Dicite, io, cives, tabem mortalibus aegris
Pellere uti poterit? Bos et asellus enim est.

80. ruina domus Sauronianae

Corruerant imis summae radicibus aedes,
Anxia Neptuno cum Zephyritis ait.
Eximet attritos Lethaeo e gurgite cives,
Scilicet augustae vasta ruina domus:
5Hanc olim facie attolli meliore videbis,
Illos aspiciet vivere nulla dies.


81. Hermaphroditi Utinensis epitaphium

Vir mulierque, imo neutrum ac utrumque sub ista
Mole iacet, duplex forma sed unus homo est.
Hoc vivente luem nostrae Sol intulit urbi,
Hoc moriente luem sustulit urbe Deus:
5Sic moriens vitam, vivens mortem intulit urbi
Androgynos, duplex forma sed unus homo.


82. Iovitae Rapicii epitaphium

Hic recubat vitae magni Iovis aemulus, inde
Quod vitam iuvit dogmate nomen habet;
At si vera licet pro religione fateri,
Hic Iove, Rhamnusi candide, maior erit.
5Iuvit uterque homines: hic numina reppulit, ille
Fovit, uter sanctae plus pietatis habet.

83. Blasii Iulei epitaphium

Sus cacat huic tumulo, mingit canis, occinit anser:
Pus, rorem, carmen qui tumulatur habet.
Voce anser, canis urina, sus stercore ducunt
Inferias vati, Calliopea, tuo;
5Sus dat thura, canis laticem, cantu ingemit anser:
Haec sat Iulei laus morientis erit.


84. Petri Percoti iureconsulti Utinensis | et Lucinae Herculanae epithalamion

Quam toties optare fuit dolor anxius, ecce
Nunc dominam, Percote, sinu complecteris aureo
Puraque nexilibus circumdans pectora nodis.
Illa reluctatur castoque assueta pudori
5Nequiquam matris nomen suspirat et ardens
Nititur elabi pugnacibus oscula palmis.
Tu vero blandis affatibus aurea nectis
Brachia luctarisque tori genialibus armis,
Nec foribus lugubre gemis, nec dura coronas
10Limina per noctem sertisque decentibus aedes,
Comis et arguto deducis carmina quaestu,
Carmina quae Turri sunt Naiades admiratae
Muscosa de rupe, vagis ubi corniger amnis
Fluctibus et gemina fugit accumulatus arena
15Elambens Utinae sublimes vortice turres.
Da citharam, Thymbraee, mihi iuvat orgia blandae
Noctis et optatos animis coeuntibus ignes
Ferre puellaris sudata exordia pugnae.
Sic Daphnem gremio excipias ubi cornua ducit
20Atraciis Peneus aquis, nec in arbore virgo
Deliteat, sed prima tuos suspiret amores
Infelix Clytie quamvis tua lumina servet,
Declivi temone fugis Maurusia sive
Littora et oppositum nascenti lampade Gangem
25Sive coloratos medio vehis orbe iugales.
Viderat exanguem nocturna gymnade vatem
Socratis exercere deos Venus aurea quondam
Iuliaci de rupe fori, quam caerulus ambit
Turrus et irrigua surgentem aspergine lambit,
30Nec Paphio servire tholo nec dulcia natis
Ferre ministeria et victurum intexere nomen,
Sed studiis graviora sequi totosque Minervae
Addixisse dies et amantibus ocia Musis.
Protinus his natum alloquitur: "Puer, optima nostrae
35Pars animae, qui saepe Iovis praecordia figis,
Fertur Agenoreis seu cornibus Hellesponto
Et timidam medio Europen trahit aequore, sive
Gignit Amyclaeos concordia pectora fratres,
I, puer et tota iuvenem prosterne pharetra
40Nomina cui Percote aperit; dux agmina quondam
Hyrtacides lustrabat ubi pastorque regebat
Iliacas Menalippus oves, cui pectora subter
Se Lycii cortina dei et Cyllenius ales
Insinuat, virga insignis citharaque decorus.
45Aspice uti Samiis nocturna silentia chartis
Exigat et lacero suspensus cortice libret
Caesarei praescripta fori sensusque recludat
Legibus ambiguos et iniqua pondera solvat,
Qualia Phoceis sapiens oracula Delphis,
50Cynthius aut Dodona viris consulta ferebat,
Vel Nasamoniacis exundans finibus Ammon,
Ammon cui Libyae Syrtes et inhospita surgunt
Marmarico delubra solo trepidusque viator
Committit dubiae subeunda pericula vitae.
55Hunc ego decrevi thalamis genitalibus olim
Iungere conubii (nec Hymen nec pronuba Iuno
Abnuit) et gremio formosae virginis aureo.
Illa pedem quocumque movet, quocumque vagatur
Assistunt Charites passim et vestigia servant,
60Si loquitur blando sermone Diespiter amens
Vincitur et tacitos sub pectore concipit ignes,
Nec posset differre nefas sed regia coniux
Creditur observare dolos et inania furta.
Si ridet Lucina, deam ridere putares;
65Ei servit natura parens nec degener isto
Vertice qui teneros utero generavit amores
Fertur et incessu matres supereminet omnes.
A! quoties timui ne te, puer improbe, visu
Torqueret virgo et pallentem cuspide multa
70Figeret. A! quoties timuit Psyche aurea coniux
Ne viduo male sana toro et deserta cubaret,
Qualis amans Ariadna fugax ubi navita solvit
Carbasa periurusque rates a littore Theseus,
Littore quod thyrso petiit frondente Bimater
75Et nympham crebris complexibus acclinavit.
Si quaeris genus et pro avos, ille inclitus, ille
Amphitryoniades primaevi sanguinis auctor
Dicitur Herculei genus hinc habuere minores
Et magnum cognomen; ab his quam surgere prolem,
80Nate, putas? Iuncto cum foedere gaudia lecti
Miscuerint dulcique in gymnade suspirarint,
Nascetur prima Traianus origine magni
Nomen avi referens quem blanda Polymnia casto
Lugentem gremio excipiet; mox nectare dulci
85Pegasei rorabit equi perque abdita Cirrhae
Saxa, per Aonias ducet natum ocia rupes
Carminaque plectrumque dabit puerilibus annis.
At cum se validae graviori e corpore vires
Ostendent, puerum instituet quo semine magnus
90Creverit orbis, uti coelum Saturnius heros
Fecerit et cano spumantes gurgite fluctus
Atque laboratae viridantia brachia terrae,
Brachia quae vario circumfluit aequore Nereus
Rerum opifex vario sinuosa volumine lambit;
95Utque luto sapiens effinxerit ora Prometheus,
At coetus hominum per rura coegerit, unde
Tristia Caucaseae subiit retinacula poenae
Et multo rabidam saturavit corde volucrem.
A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu!
100Te fluvii gemuere, piis te questubus altae
Convalles nemorumque iugis frondentibus Echo,
Assultans Echo nunc vox, prius enthea virgo.
A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu!
Adveniet lustris melior fugientibus aetas,
105Quom tua vel sontes poterunt miserescere divi
Supplicia et pulchris mitescerit numina donis
Curvatoque ferens aderit Tirynthius arcu
Adlaturus opem, nec viscera conteret ales.
Inde per Euganeos Aponi vernantia colles
110Pascua ducet ubi calidis se fluctibus infert
Humor et effecti contagia corporis arcet,
Tros ubi Dardanias Latiali vertice turres
Imposuit quas laeta colit Marathonia virgo
Postquam Cecropiae fastum posuistis Athenae.
115Hic puer insomnes divina perocia noctes
Transiget et vigili soles assuescet olivo
Nectere, seu cupiet sacras aenigmata leges
Arguto clamore foro subsellia circum
Sive Machaonio sit quanta potentia succo;
120Explorare labor fuerit quo gramine Chiron
Saucia curabat Lapithis pugnacibus ora,
Quid pariat dictamnus opis, quid pharmaca prosint,
Quae morbos herbae excutiant animantibus aegris.
Ast ubi Caesarei remeaverit aequora Turri
125Et toga sublimes humeros augusta tenebit;
Orantem saepe aspicient longo agmine cives
Dulichias aequare naves ac fulmine totum
Cecropio miscere forum magnumque Periclen
Vincere, purpurei laudabunt verba Quirites.
130Mox udos Lunae radios minuentibus horis
Concipiet virgo natam, cui plurima vultu
Mater erit roseusque Pudor Charitesque puellae
Ornabunt laetos proceri corporis artus
Et pariens crebris singultibus Ilithyiam
135Clamabit nitensque deum auxiliaria poscet
Numina conceptis generosa puerpera votis
Atque vagos coeli tractus Isabella videbit.
Hanc egomet purae nascentem flumine lymphae
Abluero et formae inspirans vivacia dona
140Scintillare oculos dio Zephyritidis igne.
Faxo ut vel Phrygiae temerarius arbiter Idae
Mallet eam praeferre mihi taedasque cubilis
Abnueret, Ledaea, tui vel corniger udis
Fluctibus Europe demergeret oscula taurus;
145Quin et Abydeno iuveni per caerula Nerei
Sestiacus sorderet Amor, nec brachia remis
Aemula nec magnos ausus Galatea videret.
At dea subnectens felici pectus oliva
Sidoniam tenui chlamydem subtexere filo
150Instruet ac pictis vestem variare figuris,
Ceu Latias olim Carnis regionibus alas
Tres magni duxere viri camposque iacentes
Partiti Ausoniis passim tribuere colonis.
Quinquaginta pedes curvo subvertit aratro
155Iugera, centurio geminatis pascua glebis
Accepit, maiora equites habuere Latini
Rura fluentisoni prope saxa nitentia Turri
Exsesasque vado rupes Natisonis amoeno
Et qua se ponto breviori aspergine miscet
160Amnis Iapidiae fecundans arva Timavus
Et qua fert placido fluctus Liquentia cursu,
Nec non praecipites alpino e vertice pinus
Tiliaventeus senior trahit aequora circum
Tethyos et rapido spumantior albicat alveo
165Evulsasque ornos vehit assilientibus undis.
Hinc tractus Romana fori suscepit Iuli
Nomina, Romanae tutantur compita villae
Ac saevis armenta lupis, ceu moenia summo
Aequaverit coelo et veteres Aquileia penates
170Barbaraque alpinae summoverit agmina ripae;
Ut Catmelus opes Istrorum et Martia signa
Ebrius amisit fluvii septemplicis alveo,
Quem puppe insignes Minyae, Pagasaea iuventus,
Epoto subiere vado, nec Cyllarus audax
175Praeteriit rudibusque potens navalibus Argo;
Ut rabidis epulo turmis et verbere crudo
Nequiquam obstreperet fatoque impulsus iniquo
Abdiderit ferrum vitalia pectora subter,
Nec flavum Tiberim manibus post terga revinctis
180Cerneret iratumque Iovem captivus alieno
Fulmine Romulidum pube illudente videret;
Ut Crispinus agens Italas in proelia turmas
Caesaris elusit Getici temeraria signa
Pompeasque manus et non medicabile vulnus
185Intulit ac reges iterata caede peremit.
Forsan et avaro crines sub tegmine ducet
Nympha quibus teretes obsessa per oppida nervos
Effecere piae matres vacuique dedere
Arcubus et nudo spectarunt vertice pugnas,
190Unde tholum Veneri calvae posuere Quirites.
Mox latos Utini colles urbemque decentem
Pinget acu levi: medio sub sole videres
Caesareas sudare manus et grandia summo
Condere fundamenta iugo mollemque minacem
195Ducere, nec vitrei fluitantia cornua Turri
Deseret aut patrios fines habitusve locorum.
Inde Berengarium trepidos exscindere Gallos
Efficiet titulosque manu raptare cruenta
Caesaris et Latio diademate cingere crines.
200At gelidos Agapetus agens in bello Triones
Eripiet crinale iubar trucibusque locabit
Gentibus et laurum glacialibus inseret arvis.
Praeterea veluti Carnae ditionis habenas
Poponi Caesar dederit, ceu Techius arcem
205Liquerit et trepidas Venetis legionibus oras,
Techius infelix, cui nec gravis infula, nec vis
Aut cunei valuere leves rutilantibus armis.
Adde quod aerii subeuntem saxa Cadubri
Aspera Liviaden prosternentemque Suebos
210Cernere erit domitoque faces Cormone ferentem
Adiunget socias heros Mavortius iras
Savornianus et Asopi rupem arduus ense
Proteget, ignivomis nequiquam exercitus armis
Pendentes vacuos quassabit in aere turres.
215Inde per extremos saltus et Norica rura
Frangipanis atrox fugiet Venetumque timebit
Agmen et aligeri victricia signa leonis,
Signa Borysthenias olim domitura secures.
Quin etiam miseros ad dura piacula cives
220Traxit uti Maurocenus, cui Iulia regna,
Tradiderat quondam pulcherrima Neptunine
Hadriaci regina maris trepidisque reflexit
Brachia suspensasque manus ad sidera lictor
Agglomerans funemque manu laxare paratus
225Extulit et rursus tenebrosa in Tartara misit,
Aegeo deprehensa ratis ceu mergitur imis
Fluctibus et rursum malo astro micantia lambit
Aeolus Hippotades, siquando humentibus Austris
Saevit et adversis Aquilonibus asperat aequor
230Improbus et coelum densat Phoebumque reducit,
Nunc solem nebulae impediunt, nunc aura serenat
Siderei convexa poli, modo Iuppiter igni
Fulminat et rutilo discindit ab aethere nimbus:
Stant puppis nautae circum retinacula, votis
235Solliciti placare deos et candida Ledae
Pignora Tyndaridumque iubar remisque fatiscunt.
Hinc velut annonam populo gaudente paravit
Consuluitque frequens urbi, ne vindice ferro,
Ingrueret civile nefas ignesque cieret
240Praecipiti Gradivus equo et furialibus ausis,
Ut senior lites ac iurgia saeva diremit
Riccius et duros facundo pectore nodos
Explicuit legum sociasque Licinius horas
Iunxit et acteis pensavit noctibus iras
245Praecipites iuvenum scelerataque crimina vitae.
Talia describit radiis et pollice virgo,
Praeteritos referens actus: mirabitur aetas
Postera victuris hominum variata figuris
Corpora deductasque manus et brachia molli
250Stamine, Mygdoniis quae vel stupuisset Arachne
Vallibus aut posita respirans Gorgone Pallas".
Dixerat; ille nihil matris praecepta moratus
Incubuit vati iaculumque volatile fixit
Pectus in adversum: gemit sub arundine certa
255Percotus flammamque oculis radiantibus hausit.
Ex illo caeci vexilla Cupidinis ultro
Sectari assuevit taedasque optare iugales,
Ex illo demens in virgine suspiravit.
Te vero imprimis thalamo, Lucina, petivit
260Et sociam vitae ascivit comitemque laborum,
Foedere conubii sacro; te legibus arctis
Excepit lecti et socialia vincula duxit.
Vivite felices tremulaeque per ocia luctae
Exercete dies Pylii senis et vaga lustra
265Tithoni; Aethiopum neque vos trieteride Minos
Exuat Euboicosve situs Clotho abneget, at cum
Nigranti veniet moerens Libitina feretro
Ille senex Priamus cano sit vertice rugis,
Haec obducta genas Hecuba videatur aniles.

85. super adventu reverendi Marini Grimani | patriarchae Aquileiensis

Dive Latona sate, cui sonoris
Est datum nervis celebrare laudes
Coelitum plectroque gravi superbos
Ferre triumphos,
5Huc ab excelso venias Olympo,
Sive nunc gratas Heliconis umbras
Incolis Cirrhaeve magis bicorni
Vertice gaudes,
Sive Permessi vitreas ad undas
10Ludis aut sacros meditaris hymnos,
Sive Pimpleo recubans in antro
Carmina fingis.
Prodeas plectro crepitante, Phoebe,
Quo Iovi laudes meritas tulisti
15Perdidit postquam violenta saevi
Tela Gigantis:
Concines maiora quidem sonanti
Barbito quam si domuisset oras
Caesar Arctoas et aprica Tempe
20Milite victor,
Egerit quamquam toties feroces
Martia Parthos violenter urbe
Teque vi multa Latio fugarit,
Hannibal, orbe.
25Hadriae clara veniens ab urbe
Tendit Hunneas Patriarcha sedes,
Sacra facturus sibi constituta
Nuper in aede,
Prole Grimana satus et potenti
30Principum turba Venetum creatus
Nec minus sacrae decoratus alma
Palladis arte.
Hoc pater maius potuisset umquam
Iuppiter terris dare munus, etsi
35Aurei mundo bona reddidisset
Tempora saecli?
Surge iam, felix Aquileia, surge
Aureos nodo religata crines:
Iam venit sponsus tibi nuptiali
40Veste decorus,
Quem volant circum Pietas Fidesque
Et Pudor, Pax et, Charitasque laeta,
Ipsa sincero nec abest verenda
Pectore Virtus.
45Lenta quid cessas? Cupidos mariti
Suscipe amplexus venientis et te
Nobilis sponsi patiare casto
Corpore tangi.
Redditur priscus tibi Honor Decusque
50Pristinum quod iam furibundus hostis
Abstulit dum te premeret tremenda
Cuspide Martis,
Ausus horrendo penetrare motu
Itali claros populi recessus
55Atque ferventis superare septem
Claustra Timavi
Barbaras ducens acies et hoste
Caedibus pingui comitatus acer,
Italum credens manibus cruentis
60Vertere regnum.
Impudens sed quid moror hic? Decoro
Ecce procedit populus triumpho
Quem diu nobis celebrata sacris
Fata dedere.
65En triumphales veniunt cohortes
Undique et plausu feriunt Olympum;
Civitas omnis resonat frementi voce triumphos.
Lux, ave, multo celebranda thure
Quae decus tantum patriae tulisti;
70Fausta lux, salve, nimis et nitenti
Digna lapillo:
Tu libens semper venias serena
Veste candentes humeros amicta,
Tu sacros ista videas quotannis
75Luce triumphos.


86. ad Ioannem Girardum

Olim carminibus tuis solebas
Antiquae celebrare gesta Romae
Necnon Aonium sonare plectrum
Phoebeas capiti gerens coronas.
5Nunc vero quid agis? Forum frequentas
Et causas miseri clientis audis.

87. epitaphium

Hoc sub marmoreo cubat sepulchro
Subrepta immerito puella fato,
Prima quae cecidit dolens iuventa
Multis non sine lacrimis parentum
5Et magno populi dolore: sed quid
Nunc fles, Utinia gens? Licet, tace iam.

88. de Coelio aegrotante distichon

Coelius aegrotat, quidni? Dic, Musa: "Labore
Affectus nimio pallidus ille iacet".


89. ad eundem

Coeli, dic mihi, quaeso, dic roganti
Quid tantum eximio tumes colosso:
Plenusve es vitiis cibisve? Non his
Te plenum nimis arbitror sed illis.

90. ad presbyterum Marcum

Qualis Strymonio Gradivus orbe
Comit quadrupedes latusque ferro
Ardenti ligat horridum, nec uno
Contentus gladio capit trementes
5Obnitens humeris utrisque parmas
Enatas simul aspicit cohortes
Seu iuxta Rhodanum vel aestuantis
Rheni littora Lydiumve Tybrim;
Talis presbyter undecumque Marcus
10Dum nostras pavidus minas veretur,
Fertur sollicitis obire pectus
Armis et gladio latus tueri.
Infelix, quid aves cruore nostros
Artus spargere, quid vel innocentes
15Damnas? Ni rapidum premis furorem,
Sacratus tibi corruet capillus.

91. epitaphium in obitu Adameae puellae

Virgo hoc sub tumulo iacet puella
Quam nullus tetigit maritus umquam
Lascivus neque compulit furor: proh,
Tam dirum potuit scelus, prophana
5Mors, committere? Lugeat iuventus,
Matronae simul et puellularum
Ploret turba frequens genasque multis
Perfundat lacrimis novosque, cives,
Ploratus date dexteraque moestos
10Vultus plangite saepius furenti.
Heu heu, quid meruit mali puella?
Quid, Mors impia, fecit illa? Non haec
Laesit numina coelitesve sacros
Nec sprevit superas deas, nec ulla
15Hac praestantior et magis pudica
Inventa est. Scelus o nefasque magnum!
Tam duro cecidit puella fato
Nostri maxima saeculi voluptas
Quae quondam fuerat? Nimis, sorores,
20Saevae estis, bona tanta quae abstulistis
Hunneo populoque patribusque.
At tu, siderei Pater tonantis,
Huius iam miserere tot laborum
Atque hanc perpetua frui quiete
25Permittas superis choris dicatam.


92. epithalamion Maurisii et Paulae Porciae

Sacra tuis, Hymenaee, focis et thura parantur:
Iam nitidus descende polo optatumque puellis
Tolle iubar cantuque viris dextraque coruscas
Sume faces taedasque manu cape, dive, iugales.
5Ille maritali iunxit sua colla capistro
Atque tuas subiit leges et foedera, nuper
Inter Iuliadas iuvenis placidissimus omnes,
Indidit excelsum cui gens Maurisia nomen.
Annuit auratoque deus per inania curru
10Vectus adest, Syrio madefactus tempora nardo
Flaventesque genas Phrygio velatus amictu:
Cernite compositas ut eat venerandus ad aras
Sacra petens lepidisque modis conubia cantet
Et bona fulgenti sponsis ferat omnia dextra!
15Prodeat infuso veneranda per ora rubore
Nupta, novo placitura viro, comitata puellis
Virgineaque cohorte, deus dum sacra tuetur,
Prodeat et comptis veniat spectanda capillis.
Hanc quoque sidonio bis tincta in murice palla
20Ornet et Eoo quaesita sub aequore gemma.
Iam venit ingenti matrum comitata caterva,
In terram defixa genas tardaque patentem
Metitur veneranda viam et vestigia passu.
Non aliter quam cum nymphis comitata Diana
25Per latos spatiatur agros ubi fessus anhelos
Flexit equos Titan vel flumine tinxit Hibero,
Vel cum Delon adit celsique cacumina Cynthi,
Spumantes ubi fixi apros praedamque sequuta
Clivosa nam fessa via est, sic nupta rubenti
30Incedit vultu formosis septa puellis,
Nupta deae similis, volucrum quam mater amorum
Et Charites aluere simul nymphaeque sub antris
Lactavere suis. Non huic humana nitescit
Forma, sed aetherio decor est emissus ab orbe.
35Cernite fulgentes divinae frontis ocellos,
Cernite sidereo certantia lumina Phoebo
Et colla externo numquam fucata colore,
Quin etiam dignas Baccho vel Apolline palmas
Oraque lascivo toties laudanda marito.
40Scilicet haec nostra coniux est virgo sodalis
Paula verecundo faciem suffusa rubore
Porcia, quae nuper subiit conubia laeta
Fronte, nec est placidum virgo aspernata maritum
Mortali de gente, licet potuisset Olympi
45Coelestes intrare toros thalamosque deorum.
Iuppiter Iliacis hanc si vidisset in arvis
Non pennas sumpsisset avis quae saeva ministrat
Fulmina nec puerum celsa rapuisset in Ida.
Hac etiam visa Danaen sprevisset et eius
50Correptus magno numquam flagrasset amore.
Non quoque Ledaeam rapuisset Dardanus hospes
Si foret haec Spartae conspecta in littore virgo;
Non Venus Idalio portasset vertice honores
Nec contempta Iovis coniux Pallasque fuisset.
55Hanc se complecti mediis Narcisus in agris
Optasset circumque suo dare brachia collo,
Formosas quamvis puer + me hic + contemneret omnes,
Infelix proprio + de hinc + concitus igne suumque
Ante diem Parcis et funere raptus acerbo.
60Te quoque Phrixeae fortis penetrator harenae
Sextia liquisset virgo si membra puellae
Candida vidisset tantae, nec se amplius altis
Commisisset aquis pelagi nec curva lacertis
Aequora movisset dulcesque + terasset + amores.
65Hanc quoque magna suo si tempore Roma tulisset
Saucio non proprio cecidisset virgo pudica
Ense nec infandum iuvenis Romanus Amoris
Commisisset opus Veneremque hausisset acerbam.
Sed iam sponsus adest, cunctis felicior ista
70Coniuge, quem placidus comitatur Phoebus et Euhan,
Euhan serta ferens et plectrum Phoebus eburnum.
Pulcher Hymen, iam sparge rosas, iam lilia funde
Purpurea; at propius, matres, vos ducite nuptam.
Quid ploras lacrimisque tuos perfundis ocellos?
75Sunt socii subeunda tori pia foedera, virgo,
Quae Pater instituit, rerum moderator et auctor
Postquam perpetuis firmavit legibus orbem
Effinxitque hominem facili tellure creatum,
Ne genus humanum cumque ipso machina mundi
80Deficeret, sed perpetuum duraret in aevum,
Fecundo crescens fetu vacuaeque repleret
Telluris sedem et venturum conderet aevum.
Ergo manum da, nupta, viro optatumque marito
Tolle caput, nec dura velis et saeva videri
85Immitisque viro. Non tibi pellicis annos
Praefert aut alii poterit servire puellae,
Sed tua complexus nocteque dieque favebit
Membra toro semperque tibi dabit oscula laetus.
Annuit et dextram iunxit iam nupta marito
90Sacraque firmavit facili conubia voce;
Cui sponsus digitos oneravit divite gemma
Laetus et amplexu circundedit ora benigno.
Dicite felices, pueri, simul undique cantus
Et tantum celebrate diem fessasque choreas
95Alternate hilares atque aptos quaerite lusus
Coniugiis, donec stellantem liquerit axem
Hesperus et totum tenebris nox clauserit orbem.
At vos qui socii subiistis foedera lecti,
Ducite in amplexus longos feliciter annos
100Atque diu pulchram simul exercete iuventam,
Donec vos socio component fata sepulchro.

93. ee vana diluvii prognosticatione elegia V

Qui vaga siderei cognoscunt climata coeli
Et Phoebi et motus, menstrua Luna, tuos,
Maxima diluvii ventura pericla canebant
Qualia Thessalico Pyrrha sub orbe tulit,
5Tu quoque, Deucalion, miratus ad aethera fluctus
Ire, oculos nigra nocte premente tuos,
Neptunumque imis saevire tridente sub undis
Flaminaque in fragiles ire coacta rates.
Scilicet haec, pudor o et captae dementia mentis,
10Humanum et nostri dedecus omne poli,
Noscere qui sacri voluere arcana Tonantis
Naturamque sua vincere nequitia.
Pessima gens, quae te docuit sapientia coeli
Motus nosce vagi, maxima iura Iovis,
15Quid ferat Arctoo felicius Ursa sub orbe,
Quidve ferant longis sidera lapsa comis?
Non tamen horrendae fugies discrimina Mortis;
Te petet insana Mors violenta manu.
Non te stella Iovis, Martis non astra tuentur
20Ignea, non Veneris falciferique Senis.
Vos igitur posthac, humani, arcana Tonantis
Linquite siderei sitque ea cura procul.


94. ad Phoebum pro Manino aegrotante elegia VI

Quae fortuna tuum potuit violare poetam,
Phoebe, cui dederas plectra lyramque manu?
Perfidus ille fuit certe spretorque deorum
Tam sacrum vatem laedere qui potuit.
5Ille Dionaei rabiem cantabat Amoris,
Saepius et Veneris lusit adulteria,
Ut fuerit quondam forti commixta Gradivo
Et deprehensa sui coniugis ingenio.
Hic quoque Dictaeo iunxit Minoida tauro
10Et cecinit magni dulcia furta Iovis.
Te quoque Cirrhaea cecinit sub rupe iacentem
Musarum doctis carmina ferre choris.
At nunc infesto percussus vulnere membra
Heu iacet et moesto pallidus ore gemit.
15Quare cum tibi sit medicina inventa salutis
Auxilium vati fer, rogo, Phoebe, tuo.
Tu vero, tanti percussor stulte poetae,
Ante diem saevo saucius ense cadas
Ut meritas tanto solvas pro crimine poenas:
20Haec est delicto congrua poena tuo.


95. Iosephi Sporeni praesagium in quo omnia futura | per Uraniam astrologiae inventricem declarantur

Hoste fuit quoniam nuper rex captus Ibero
Gallus et Ausonio fusus ab orbe procul,
Dic, dea quae fatum venturaque tempora noscis:
Cessabunt Latiis proelia militibus?
5Vel tuba praecinctos iterum ciet aerea reges
Et cadet adversis viribus Italia?
Heu timeo, sed, diva, mone, cui pulcher Apollo
Eventura dedit noscere sideribus.
Nuper enim terris venturam fata ruinam
10Et cecinere novis numina prodigiis.
Vidimus e magno labentia sidera coelo
Perque polum crines ducere sanguineos;
Vidimus et flammas tenues volitare per auras
Et Phoebum obscuris currere luminibus;
15Luna etiam tenebris faciem Latonia fertur
Plaustraque et ardentes occuluisse genas;
Ipsa quoque, heu, tellus monuit tremefacta ruinam.
Sed, dea, da nobis quid sibi signa velint:
Tunc ego Daphnaeae ponam tibi munera frondis
20Sacraque Cirrhaeo vertice constituam:
"Nondum saeva ferox posuit Mars tela, nec arma
Distulit extremos Iuppiter in populos:
Rursus bella ciet violentaque proelia Mavors,
Rursus erit vobis turbida seditio.
25Non tot in Emathiis ceciderunt corpora campis,
Caesar ubi regnum surripuit patriae
Postquam Pompeius Pharias effugit ad oras,
Sperat opem profugus dum, Ptolomaee, tuam;
Non tot Cadmeae senserunt proelia Thebae
30Fraternae tinctae sanguine militiae;
Non tot Troia habuit strages, quum maximus Aiax
Servavit patriis puppibus Argolicos,
Quot Latiis surgent populis, quot sera nepotum
Sentiet invito pectore posteritas.
35Felices quos atra nigro sub marmore clausit
Mors et supremis condidit exequiis!
Maxima nam Latiis surgunt incendia terris:
Heu, quantas strages Ausonis ora manet!
Iamque colubrifera munita est aegide Pallas
40Atque cavo armatos aere ciet populos:
Ecce potens duris Germania surgit in armis
Et ruit extrema miles ab Hesperia,
Ecce fremens tollit cristas rex quadrupedantum
Quem tremit Eoo barbarus hostis equo,
45Ecce ferox gelido descendit Gallia tractu
Hibernisque ruunt Alpibus Helvetii.
Quo ruitis, miseri? Discordia ponite castra,
Cernite quod vobis imminet exitium:
Hostis adest fidei sanctae qui nititur acri
50Milite captivos ducere Christicolas.
Ducet et hoc rerum permittet Conditor ipse:
Haec fuerint vestris praemia criminibus.
Surgite vos quibus est humana potentia curae,
Pro quibus Omnipotens impia fata tulit,
55Et tantum vestris propellite viribus hostem
Qui velut ursa ferox ore fremente ruit!
Quid iuvat in vestram convertere tela ruinam?
Quid iuvat in vestras ponere castra domos?
Cernite composito ut degant animalia sexu
60Conserventque suum tempus in omne genus.
Non lupus in socias didicit saevire catervas,
Non leo Gaetulis bella movet gregibus;
Vidimus an tauri ferientem cornua taurum?
Vidimus optantes proelia quadrupedes?
65Haec licet humana numquam ratione fruantur
Bruta, tamen vobis plus pietatis habent.
Scilicet ista suae faciunt convicia turbae
Civilique simul bella gerunt acie.
At vos, pulchra quibus ratio manet illa vivendi,
70In vestrum semper quaeritis ire genus;
Quod si odiis posthac vos exercetis amaris
Diripiet vestras barbarus hostis opes
Subque iugum duri flectetis colla tyranni:
Sic volet aeterni Conditor imperii.
75Me monuisse sat est quae sidera certa minantur:
Illa tamen rapidi diluat unda maris".

96. de obitu Didonis

Tacta Cupidineo Dido pulcherrima telo
Cogitur Elysiae regna videre plagae;
Efferus Aeneas, Phoenisso littore classem
Dum solvit, mortis maxima causa fuit.


97. nutu deorum summum pontificem | Clementem septimum metuque bellorum imminentium | veniam delictorum omnium concessisse elegia VIII

Creditis invito, mortales, numine divum
Pontificem haec nobis dona dedisse pium?
Creditis hunc frustra nostrae studuisse saluti
Criminibusque orbis iam posuisse modum?
5Hei mihi, venturae haec sunt praescia signa ruinae,
Haec magna Ausoniae bella futura notant,
Qualia sub Troia Danai gessere superba,
Unde cruentatus concidit Aeacides
Saucia letali percussus membra sagitta,
10Qui Paridis dura cuspide fixus obit;
Et ferro ablatus cecidit Neptunius Hector
Tractus Achilleis post fera fata rotis,
Unde senex Priamus patrias truncatus ad aras
Et merito eximius concidit ense Paris
15Totque duces Danaum, tot inania corpora Teucrum,
Unde tot invicti succubuere viri;
Qualia Cadmeae sunt passae proelia Thebae
Dum cadit absorptis Amphiaraus equis
Et fera Capaneus transfixus fulmine membra
20Tartareae visit livida regna plagae;
Qualia Romano defessus Marte superbus
Hannibal et mollis qualia passus Arabs.
At maiora quidem venturi bella furoris
Aspicio: heu, miseri, credite quae refero!
25Certa quidem venient horrendo proelia motu;
Non erit ingenii vana querela mei.
Aspicite ut nostros firment portenta timores
Plurima quae variis visa fuere locis.
Aspicite ut coeli titubantia sidera nutent
30Et signent Latiis exitium populis.
Iuppiter, Ausonii (proh) tanta potentia regis
Corruet? Illa etiam Roma superba cadet
Vincta triumphali quae portat tempora lauro
Maximaque invicti Caesaris arma gerit,
35Quae solita est tantos bellorum agitare triumphos
Et premere imperio regna subacta suo?
Ipsa cadet mundi caput ardua Roma, trophaea
Quae tulit Eoo maxima ab orbe Iovi?
Arma igitur capite invicti Romana Quirites
40Ne cadat Ausonii principis imperium:
Fama etenim Latias volitat nunc magna per urbes,
Effera Othomanum bella parare ducem.
Omnia quae metuens superum Christique sacerdos
Cuncta salutiferis crimina lavit aquis,
45Ne genus humanum et mortalis turba sine ulla
Iret ad infernae stagna paludis ope.
Si qua tamen venient post tantae adversa ruinae,
Ibimus ad superas turba beata plagas
Et tecum (in terris fuerit modo sanctior aetas),
50Christe, pios Patris stabimus ante pedes.
Vos igitur posthac, mortales, vivite casto
Corpore si vobis tanta placet requies,
Si vos extremae terret Mors horrida vitae:
Haec dat enim extinctis iura suprema viris.

98. epitaphium equi cuiusdam praeterito incendio combusti

Qui fueram quondam Tyrio velamine fultus,
Qui fueram horrenda fronte timendus equus
Hac tellure cubo, flammis deprensus in ipsis
Quas tulit hesterno Phoebus ab axe die.
5Heu, perii! Vos o felices vivite nati
Annuaque, heu, pro me solvite vota deis.


99. de tempore vindemiarum

Plena mero est praesens vindemia, Bacchus in alta
Arbore pendet. Age, dic mihi, Phoebe, modos:
Apta etenim sunt haec scribendo tempora versu,
Laetatur Musa his candida temporibus.

100. aliud de tempore vindemiarum

Tangit Apollo modo formosae virginis ora
Et iam Septembris tempora mensis erunt,
Tempora discipulis multum expectata, volucris
Pendebit ramis capta sub arboreis.

101. de venia concessa a summo pontifice

Sacra Palatini qui protegit hostia templi
Christigenis magnam constituit veniam
Et nos a Stygia Clemens exemit ab unda
Umbrosumque Erebi clausit inanis iter.
5Ergo devotis laetemur mentibus omnes
Ponamusque sacris thura Sabaea focis
Debitaque aetherio reddamus vota Tonanti,
Qui voluit templi hunc pontificem esse sui.

102. de aedificiis per Andream Foschulum | in urbe Utinea constructis

Mirantur prisci Phoebeae pergama Troiae
Eoumque canit maxima Memphis opus.
Roma Iovis spectat Capitolia maxima; sed iam
Candentis valeant tecta superba dei
5Et vacet assiduis celeberrima Roma triumphis
Eooque sacer constitus orbe lapis:
Fortia Hunneis iam cedant Pergama muris
Quos pater Andreas Foschulus excoluit.


103. Turbidus Veronensis ad Domitium | de situ fori Iulii

Aurea iam quintae supereminet orbita Lunae
Et Phaethonteo vertice Libra tumet
Quod me flava tenent sinuosi cornua Turri
Arvaque magnanimo Caesare digna coli,
5Sit quamvis Latio propior Tiberinus honori
Et Capitolinas Albula tergat oves,
Albula qui Libyen formidatumque Syphacen
Non timuit forti composuisse manu
Et coniuratis spumantem fluctibus Albin
10Impulit Ausonio munera ferre Iovi,
Digna deo sedes et cui Saturnia malit
Plaustra Mycenaeo quam posuisse iugo.
Laevus Amyclaeo tractus rigat arva Timavo,
Aspera Tyndaridis officiosa deis,
15Dextra Opitergino Liquentia vortice lambit
Rura nec immiti pascua rore premit,
Summovet Alpinos rupes ac Teutonis alas,
Ima procelloso marmore pontus habet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: