Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro
Amnicolas inter salices, et frondea nutant
Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;
Quam bene vicino respondent murmure ripae:
5Molliaque argutos invitant sibila cantus.
3 Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum
Adderet, huic parili certaret carmine contra
Tityrus, immotas solitus deducere quercus.
4 Quod cupis id cupimus, prohibent sed fata, Menalcas:
10Alter enim circum pecudes et pinguia circum
Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque
Perditur, et tenues claudunt sua carmina lanae;
Alter Hamadryadas et florida rura Lycaei
Deseruit, celsasque vagus delatus ad arces
15Ardentis acies et regum praelia tentat.
5 Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos
Armaque vocales cupiunt horrenda poetae,
Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,
Deficiunt, humili celebremus carmine silvas.
6 20Incipe, sic viridi consurgant aequa Vesevo
Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni
Plenaque foecundis concrescant ubera foetis.
7 Incipiam, melior cantu meliora rependes.
Postquam nulla meum pietas miserata dolorem
25Subvenit, extremo frondentes carmine silvas
Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.
Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi
Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,
Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam,
30Quam repetam vestro signatum in cortice nomen,
Dumque vagor solus, quae condita pectoris edam
Vulnera: ceu quondam fallaci perfida vultu
Promisit misero, starent quod sidera, quod sol
Ureret obliquis immotam cursibus Arcton,
35Cum possem immoto tandem de pectore labi.
Scitis et ut totis flagrantem scaeva medullis
Rideat et, laeto, spectans incendia vultu,
Improba iuratosque deos et numina temnat.
Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu
40Turgida et extremo singultus pectore ducti;
Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusve,
Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda
Et virides circum ripae, non roscida ramis
Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra.
45Displicet haec querulos fundens mea tibia cantus:
Et vitam pariter carmenque exosus et artem
Posse mori cupiam, ni spes procul aurea nobis
Mutatosque deos melioraque pectora monstret.
8 Non ita populeo madidus sub vertice mergus
50Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo,
Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu
Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,
Quantum ego divino laetatus carmine, quo te
Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,
55Mire puer: non haec reddemus verba vicissim,
Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.
9 Incipe, sic numquam foetas variatus asilus
Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis
Ingruat, aut fato pereant urgente capellae.
10 60Felices ripae, fortunatissima puri
Unda lacus, vestro candentia membra liquore
Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:
Huc posuit gressus, memini, iam nuda decoros
Et niveis pedibus gaudentia germina movit.
65Nil reor in terris formosius ulla tulisse
Saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.
Aureus e niveo fulgebat vertice crinis
Perque humeros, ludens, per cygnea colla volabat;
Alba genas tenui leviter suffusa rubore,
70Flectebat dulci radiantia lumina risu:
Lumina quis purus astrorum cederet ardor.
Pectora quid dicam duris formosa papillis?
Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?
Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?
75Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se
Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus
Formosi (stabunt etenim dum vita manebit)
Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis
Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes
80Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae
Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.
Sic mihi felices servent pia numina cursus.
Hei mihi! Quam timeo dudum ne fixa sub isdem
Legibus aut vultu maneat fortuna sereno!
11 85Digna satis tali quaenam pro carmine dona
Sperem posse dari? Tantum non roscida prata
Mane placent pecori nec tantum salsa capellis
Gramina, non virides silvae, non pascua nobis.
Haec tamen egregio quamvis indigna labori
90Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti
Pocula, maioris calamis cessura poetae,
Fagina, sed torno docti laborata Comastis.
Herculis in medio fulgent insignia nostri,
Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.
12 95Quis queat egregiis docto cum carmine donis
Condignos versus et munera digna referre?
Non si docta deus formet mihi carmina, non si
Multa Tarentinos pascat mihi buccula campos.
Hanc tamen, ut nostri subeat quandoque, catellam
100Accipe: dent superi quicquid super inde mereris.

1 Silva

2 Lycanor

3 Menalcas

4 Lycanor

5 Menalcas

6 Lycanor

7 Menalcas

8 Lycanor

9 Menalcas

10 Lycanor

11 Menalcas

12 Lycanor

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: