Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. ad Bernardum Ruthenensem

Obruor immensa rerum sub mole tuarum,
Et fragiles humeros onus importabile frangit.
Quaere pares animos alibi: mihi parvus ab astris
Spiritus, atque inopis piger impetus obtigit oris.
5Dii tecum uberius; nam mens tibi conscia coeli,
Vox adamantina est, calamus quoque ferreus omnes
Promptus ad insultus. Pleno tibi carmina cornu
Copia suppeditat, versus brevis hora trecentos
Et septem decies excudit: longa quid ergo
10Quod daret una dies? quot mensis et integer annus?
Multiplicare labor. Mihi paucula carmina Phoebi
Solstitiale iubar sub tarda crepuscula saepe
Traducunt. Sic tota dies consumitur; atqui
Posteritatis honos animum, et ventura nepotum
15Iudicia exagitant. Liberrima verba tremisco,
Ac vereor iaculis multorum occurrere inermis,
Non pretio, non blanditiis, nec amore, nec ulla
Arte satis tutus, nisi me spectata futuris
Scripta tegant, cum iam sparsus cinis iste sepulchro,
20Officio spoliata suo cum lingua tacebit,
Et calami spes omnis erit sic insita menti.
Segnitiesque metusque morae sunt causa, nec unquam
Scribere concipio, quin saecula cuncta paranti
Occurrant. Tibi forte oculos implesse legentis
25Est satis, atque alio famam tibi calle parasti.
O felix maiora animo studiisque secutus!
Ipse obscurus ero, proprio nisi carmine noscar.
Hinc timor, hinc studium; decies dum scripta relegi,
Haereo, contineoque domi, prohiberisque vagari,
30Arceo. Tum licet ingeminans ad limina pulset
Nuncius, ac properet: vacuum dimittere malim,
Dedecus ille meum quam si ferat. Hunc modo morem
Posthabui, certus veniae. Properata parumper
Ista mihi: tibi sed nimium dilata videntur:
35Scilicet hoc unum disconvenit inter amicos.
At paucis ne multa meis tua carmina forsan
Insultent, tua neve meum lux rideat annum,
Pace bona subsiste, precor. Meminisse decebit
Colloquium Euripidis quondam, atque Alcestidis unum;
40Sed sileo. Subitum vidi stupuique poema:
Protinus hic Musis, tacito cum murmure dixi,
Imperat, et totum fervens Helicona gubernat.
Metra dehinc: numerans, bis, ter, quaterque quievi,
Calle fatigatus medio; mox singula mecum
45Sedulus excutiens, sociisque ex more coactis
Ostentans, unum cunctis mirabile sensi,
Quot vario tot metra gradu, nec passibus isdem
Sic coeunt, tempusque petunt mea tecta sub unum.
Nititur haec ternis pedibus, pars illa quaternis,
50Illa decem subnixa volat, pars claudicat uno;
Et tamen incedunt pariter, veloxque morantem
Exspectat, volucremque gravis contingere certat
O utinam nostro quondam tam larga Maroni
Copia dicendi! nunquam, mihi crede, laborem
55Lentus inexpletum seros traxisset in annos.
Nunc laeter doleamne prius? Natura poetam
Protulerat; sed iura nocent civilia Musis,
Distrahiturque animus. Sed enim fragmenta benigni
Sufficit ingenii studiis conferre latinis.
60Arripe tu calamum, dextramque armare potentem,
Iliados famam et praeclaram Aeneida victor,
Nec longus vicisse labor, post terga relinques.
Hactenus haec. Quaesita tibi tua dives habeto;
Nescio quid perplexa velint sphingosaque; nulli
65Aedipode solvenda reor, tibi pervia soli.
Hinc seu millenos versus, seu millia mille
Fundat inexhausto veniens e pectore flumen,
Quamvis pulchra quidem, quamvis sint ampla relatu;
Ni placeant paritate pedum, serieque modesta,
70Dulcia ni fuerint animosque auctura, silebo,
Nec numerare velim: numerus tua cura decusque
Sit licet, et celeri placeas tibi nempe Camoena.


11. ad Zoilum

Si tua per longam, saltem semel, invide, vitam
Limina virgineis essent calcata choreis,
Cirrheas si quando dapes fontisque sonori
Pocula gustasses; poterant mea carmina limam
5Aequo animo tolerare tuam. Nunc, censor inepte,
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Claudicet omnis
Versus enim quamquam; te iudice, tutus abibo:
Aethera transcendam; nunquam tibi, caece, videbor.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Sydera nostros
10Spectarunt ortus toto distantia coelo.
Dat Saturnus opes amplas tibi, pectus avarum,
At tardum ingenium gelidumque, et molle cerebrum.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Census honestus
Contentus animus modicis et nulla cupido
15Est mihi, Musarum studium, mens semper in actu;
Has melior largitur opes Cyllenius ardens.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Publica fama est
Edictis te Virgilium comitesque pudendis
Exclusisse domo; metuunt ea nomina servi;
20Quosque, ais, urbe Plato pepulit, nos pellimus aula.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Pellere porro
Non opus: abfuerant semper limenque superbum
Horruerant. Frustra precibus, mihi crede, vocares
Tendentes alio, melioraque claustra sequentes.
25Quid tibi cum Musis? quid mecum? Parce poetis,
Exulibus iam parce tuis, sacrisque profanum
Pyeriis averte caput linguamque coerce,
Ignotis ne caeca viis calcaribus acta
Corruat invidiae. Sic fercula, pinguia ventri,
30Dulce merum mollisque thorus contingat inerti:
Sic tibi turgentes auro Rhamnusia fiscos
Aggeret, argenti montes superaddat, et aeris:
India sic thalamos crustis circumdet eburnis,
Et premat Oceanus spoliis te nobilis algae,
35Imbellesque manus illustret iaspide crebra;
Nulla tuos hederae constringant brachia truncos;
Non segetem myrtus, non delphica laurus obumbret.
At ficus oleasque tibi vinetaque tellus
Sufficiat, largoque fluat vindemia Baccho;
40Vinitor ipse nihil fessus, nil poscat arator.
Sic cumulent omnes tua gaudia; nullus egenti
Sit locus, atque fores inopi claudantur amico.
Solus hians felixque tibi, nullisque gravatus
Hospitibus, numeres gazas obsessus ab illis,
45Semper crescentis sitiens speculator acervi.
Pone modum verbis, crassae te redde quieti;
Vel nostros damnare ferox iam desine versus,
Vel dictum ratione proba. Si displicet autor,
Illa placebit enim. Sed quid rationis ad hostem
50De ratione loquor? Quin desine, censor inepte,
Et duo sub memori proverbia pectore versa:
Artem quisque suam doceat. Sus nulla Minervam.


12. ad Luchinum Vicecomitem

Argolicas si fama volans vulgata per urbes
Arboris Ausonie quondam, dum splenduit etas
Aurea Saturno terris regnante, fuisset,
Ut reor, Eurysteus nunquam tot ferre labores
5Cogeret Alcidem, sua ditia poma draconi
Ortulus Hesperidum male custoditus haberat.
Hoc potius mandaret opus, nec vinceret aurum
Nativi dulcoris opes. Felicius omni
Es, Latium, tellure quidem prefertilis ora
10Italie, quam fulva Ceres viridisque Minerva,
Purpureus quam Bachus amat: tu frondea capris,
Florea mellificis apibus pecorique vicissim
Pascua et irriguis late pulcherrima pratis;
Tu redolens ortis, variis scatebrosa metallis,
15Arboribusque virens, silvis umbrosa vetustis
Alitibusque ferisque frequens, venatibus apta
Aucupioque placens, lacubus piscosa profundis,
Fluminibus distincta vagis et portubus omne
Tuta latus duplicique sedens circumflua ponto,
20Mirificis insignis aquis et aprica recurvis
Vallibus assurgensque iugis estate nivosis,
Perque hiemes medias ad litora vere benigno
Temperieque fruens, celo tranquilla sereno
Semper odoriferis nebulas purgantibus auris,
25Urbibus ampla tuis atque arcibus alta tremendis,
Consilioque vigens populisque invicta superbis
Et terra pelagoque potens ac rite supremum
Imperium testata situ, ceu calcibus orbem
Concutias; stimulique loco pretendis Hydruntem
30Brundusiumque biceps arctois obicis undis.
At matutini qua prospicis ostia Phebi
Flexa Crotona tegit Graiumque a stirpe Tarentum
Planta pedis; Regium zephyros a pollice frangit,
Neapolis sure medium, femur occupat altum
35Ianua et exstantes thirreno in flumine Pise.
Urbs Venetum diversa tenet veterisque Ravenne
Menia et Ariminum terrarum terminus olim
Ac salis Adriaci rabiem que despicit Ancon.
Quid Mediolanum, medias quod grande medullas
40Robur alit, Patavumque potens fortemque Veronam?
Quid modo te memorem, studiosa Bononia, vel quid
Te, genitrix mea cara loquar, Florentia, quondam,
Squalida nunc populique manu lacerata furentis
Ac nusquam iam stare valens? Quid carmine longo
45Litus utrunque maris? medii quid persequar imum
Montis utrunque latus? Series immensa! Reate
Centron habet, validoque ingens stat poplite Roma
Cunta movens rerumque caput, domus alta Tonantis
Ac sedes terrena Dei terrorque subacti
50Orbis et innumeris celo exequata triumphis.
Salve, bellipotens regio pacisque magistra,
Ingeniis ornata sacris conditaque dulci
Eloquio, excellens cuntas quas maximus ambit
Occeanus nullique satis laudata, virorum
55Et legum generosa parens, michi latius ipsi
Forte alio cantanda loco! Nunc obtulit arbor
Materiam fecunda brevem. Quod dulcia tellus
Itala de ramis tegeret non aurea poma
Iudice certa loquor gustu. Pars ultima laudum,
60En glaciale pirum se se commendat abunde.


16. ad Barbatum Sulmonensem

Dulcis amice, vale. Tua si michi semper imago
It presens mecumque sedet mecumque quiescit,
Redde vices; non atra palus Acherontis opaci
Turbida somnifero dirimat nec gurgite Lethe
5Omnipotens quos iunxit Amor. Nunc corpore paulum
Distrahimur; sic fata iubent, sic velle necesse est:
Tu Capuam tergo Capreasque a pectore semper,
Puteolos dextra et phrygii tibicinis ossa,
At leva Silerimque procul bifidumque Vesevum
10Aspicis, equoreo, resonantia litora fluctu
Meniaque ampla tenens quibus est a virgine nomen
Urbibus atque ubi iam fuerat gens una duabus,
Nunc gentes una urbe due populusque biformis.
Hic: sine me remanes immo mecum omnibus horis
15Omnibus atque locis; sed enim me dextera regis
Ripa Padi levumque patris latus Apennini
Arvaque pontifrago circum contermina Parme
Nunc reducem exspectant Planeque umbracula Silve;
Namque ibi pyerius gelidum me contigit ardor.
20Africa nostra michi longum intermissa iacebat;
Excivit locus ingenium lapsumque repente
Restituit calamum; memini; me nulla profecto
Ingratum factura dies. Stat colle virenti
Silva ingens, Planeque tenet licet ardua nomen.
25Hic solem procul aerias avertere fagos
Ac teneras variare solum concorditer herbas
Mensibus estivis videas; hic brachia Cancri
Temperat unda recens, atque ora iubamque Leonis
Dulces vicinis feriunt ex montibus aure.
30Impendent iuga celsa super celumque lacessunt;
Gallia sub pedibus iacet Itala tota sedenti,
Contra autem Hesperie cernuntur terminus Alpes.
Mille nemus volucrum species ac mille ferarum
Circumeunt habitantque sacrum gelidusque per umbram
35Fons ruit; irriguo pubescunt gramina flexu.
Floreus in medio torus est, quem cespite nullo
Erexit manus artificis, sed amica poetis
Ipsa suis natura locum meditata creavit.
Hic avium cantus fontis cum murmure blandos
40Conciliant somnos; gratum parat herba cubile,
Fronde tegunt rami, mons flamina submovet Austri;
Horridus hunc metuit pedibus violare subulcus,
Rusticus hunc rastris digitoque hunc signat et alto
Silvarum trepidus veneratur ab aggere custos.
45Intus odor mirus statioque simillima Campis
Elysiis profugisque domus placidissima Musis.
Deferor huc solus furtim sociosque fefelli.
Tunc cum prima michi que strinxit tempora laurus
Aruerat nondum, flexum vix Cynthia callem,
50Postquam Roma novum tulit ad Capitolia vatem,
Transierat, pompeque tumens fortasse recenti
Nescio quid tacita insolitum sub mente movebam;
Obstupui, rediitque vage vetus Africa menti.
Cetera reiciens, operi mea dextra relicto
55Redditur; inde loco locus hic michi carior omni.
Nunc revidere velim cepti michi conscius alti
Extremamque manum longo imposuisse labori,
Quem traxit fortuna diu. Si dextra favebunt
Sidera, tum tandem incipiet secura vagari
60Africa per Latium studio redimita supremo
Scipiadesque meus. Quodsi vivacior annos
Parca trahit, quid mens agitet fortasse requires,
Hoc unum tibi subtrahimus; sed amare laborem
Propositum, et segnes a limine pellere curas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: