Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. divo Nicolao Quinto pont. max.

Nulla tuis possunt praeferri tempora praesul,
Redditur humanis gloria si meritis.
Quando magis licuit fructus sperare laborum
Vel potuit virtus laudes habere magis?
5Sorte tua infecte cesserunt saecula vitae
Ferrea, iam redeunt aurea sorte tua.
Instituit curo te patrem pia cura tonantis,
Consultum voluit temporis esse malis.
Reddita tunc Roma est aevo felicior illo,
10Quo nimium superis visa superba fuit.
Exuit implicitae dudum vestigia fraudis
Et sumpsit mores praesulis illa novi.
Non cupis ut libeat, sed quod fecisse licebit,
Iudicium pateris omnibus esse tui.
15Virtutem ante omnes posuit tua vita labores,
Qua nihil in terris sanctius esse potest.
Luxuriae morbo nullum violata per aevum
Casta iuventuti fortia frena dedit.
Virtuti indulges nec munere vinceris ullo,
20Quod solet in rara praesulis esse domo.
Gratia cuique tua est, dignis tua munera tantum,
Supplicibus meritis nulla negare soles.
Ad votum quamvis totus tibi militet aether,
Laudibus in primis gloria pacis erit.
25Pax et amor deus est, nec nominis immemor huius
Esse soles, pondus qui pater orbis habes.
Haec tantum humanos caelumque et sidera fulcit
Et facit in patria vivere quemque sua,
Haec tibi templa dabit cumulata vaporibus et quae
30Otia mortales commeminisse iuvet.
Vive tibi miles, praestant haec tempora pacem,
Proelia ne timeas; vive colone tibi.
Civica belligeri mutentur in otia mores,
Perpetuam pacem plausus ubique sonet.
35Haud sinis armorum census haurire furores,
Consulis humanis utiliore via
Et modo desertos ruituraque templa penates,
Res modo moliris moenia quanta novas.
Termarum tractus licet et radiata Colossi
40Culmina conspicuum fama loquatur opus,
Pyramidum quamvis molem sua sustulit aetas
Et sua Mauseolum vel Babylona ferat,
Quanta tuis quae nunc surgunt ad sidera rebus,
Nulla vetustati gloria tanta fuit.
45Cernimus ingenti molita palatia sumptu,
Hic ubi curarum pondere lapsus ades,
Atque ubi curvatae fulget testudinis orbis,
Sacra ferunt matri templa fuisse deum.
Candida marmoreae torquebant tecta columnae,
50Imbribus et longo quae maduere situ,
Alta quati et ruere coepere cacumina, dextra
Ni tua lapsurum restituisset opus.
Plumbea surgebant, nunc paene argentea: saeclo
Sed mage conveniunt aurea tecta tuo.
55Nunc spectare iuvat munitam turribus arcem,
Ipsa licet nostras fulminet usque domos,
Tibridis hinc ripa est, et circulus undique claudit,
Durum opus hoc urbis anxia frena tenet.
Intrepidus transi pontem fluctusque ruentes
60Desuper et fractas cerne viator aquas.
Mollius huic dudum ponti, nunc Firmius extat
Nomen: equo tutus seu pede carpe viam.
Ultima perpetuo domus est tua proxima templo,
Quo nullum Latio clarius extat opus.
65Conspicuos ubi nunc postes et marmora cerno,
Sola erat in tanto paene ruina loco.
Sideream lustrasse suis fulgoribus aedem
Diceris, aeternum servet ut illa decus,
Vel quia divinum recipit domus ista parentem
70Vel quia caelesti semper amata deo est.
Atria nunc auges et cingere turribus aucta
Niteris, ut fiat tutior illa domus.
Quae nunc Herculeis fulget virtutibus aula,
Maxima pars olim deficientis erat.
75Tu pater in medio, tecum pia cura superni
Nexaque cum vera relligione fides.
Iura fovet pietas, et vertis in omnia mentem,
Iustitiae princeps et pietatis ades.
Nulla hic luxuries damnosa et stulta ministris
80Otia, sed veri plena timore dei.
Deliciae studium sacrorum et cura pudoris;
Ante deum vitam ponere quemque doces.
Nunc pia libertas et erit te praesule nobis,
Cum verus patriae diceris esse pater.

1

2.1

Insidias patriae qui struxit et arma parenti
Ipse parens refer et sceleri si Roma nefando
Annuerit: tenues nam si fragor impulit auras,
Romuleos iterum formidat curia raptus.
5Tu potes obscuris fulgorem et lumina coecis
Incertisque fidem, levibus dare pondera rebus,
Tu mea Musa pater virtus mihi numen et aura
Ingeniique calor, nostro qui tempore solus
Vatibus extinctas refoves in carmina vires.
10Haec mihi vix primum series pervenit ad aures.
Vt laqueo affectos vitam finire maritum
Germanum soror et natum mortemque nefandam
Audiit atque omnis cecidit fiducia vitae,
Inclusit lacrimas oculis et corpore toto
15Sternitur; exangues vix spiritus errat in artus.
Illa velut gelidum suprema in busta cadaver
Membra tenet resupina solo pulvisque per ora
Spargitur inque humeros fusi cecidere capilli.
Quam simulac trepidae videre per atria natae,
20Actutum accurrunt, alternae in brachia matrem
Suscipiunt tenuemque animam per mutua quaerunt
Oscula, ut extremae valeant succurrere luci.
Ut gelidis vires membris et anhelitus ori
Redditus atque oculis lux intercisa refulsit,
25Aspexit coelum rupitque in verba dolorem:
"Heu nimium infelix genitrix et nupta sororque,
Quam crudele tuens natum fratremque maritum
Supplicio afflictos fatis cecidisse sinistris!
Quos ego nunc gemitus, quae iam lamenta dolendo
30Ordiar? anne virum nato fratremne marito
Anteferam lacrimis? Pietas simul aspicit omnes,
Omnibus unus amor. Te te, qui causa malorum,
Frater, et ingenti nos implicuisse ruinae!
Heu nimium tibi fidus eras - quae dira libido
35Quisve animum deus in facinus mentemque resolvit
Militiamque trucem et vetitos sperare triumphos?
Quod decus aut quantum sceleris tibi gloria laudis
Haec potuit conferre, licet fortuna labori
Faverit et diro spirarint numina voto?
40Romanis decor unus eras, quibus obruta virtus
Fulsit et externae per te fuit aemula laudi.
Nonne satis fama celebris nullique secunda
Laudibus aucta tuis domus illustrata triumphis
Portia, divinos tulerit licet ipsa Catones?
45Servitio qui te quamquam vetuere potiri,
Non tamen humano scelerare in sanguine dextras
Exemplo docuere suo nec mergere cives.
Nunc inhonora domus patriae illatura perenne
Dedecus et tristes aeterna in saecula luctus.
50Non solis radios in te spectare cadentis
Fas erit aut lunam tenuem nec sideris aethram ....
Umbrarum sedes et nigrae mortis imago.
Consilium insulsum, cum libertatis ad urbem
Sic te traxit amor, lueres ut crimina tantum.
55Ah quanto melius gelida tibi ferre sub arcto
Exilium gravius vel honestae occumbere morti!
Ad te nunc lacrimas coniunx miserande revolvo,
Cui requiem et somnos atque his in finibus aevi
Otia defessae licuit sperare senectae.
60Unde animi in facinus tantum furor impius hausit?
Iam manus imbellis senioque refrixerat ardor,
Te noctu amplectens potui sentire quid esses.
An superum instinctu mundumque regentibus astris
Credideras impune tibi tam saeva licere
65In scelera et patres iam conspirare verendos?
Quis te autem sinat imperio sceptrisque potiri?
Te penes orbis eat, nutu tibi militet aether
Mitior, aequatus iam iam prope sidera regnes:
Quid poteras optasse magis? Tibi larga facultas,
70Ampla domus meritis et nati et munera et aurum,
Quanta valet cuiusque animus sperare modesti.
Imo ego te, quando fratri malesana timebam,
Exposui fatis, ego te furibunda coegi
Occuluisse nefas precibus lacrimisque reflexi
75Saepe minis, fratrem et facinus ne prodere velles.
Plus Eryphilea nocui temeraria fraude.
Imperiis inhians excellere cultibus illa
Traxit Apollineum latitantem in lumina vatem.
Hoc efferre nefas casus ignara futuri
80Te vetui coniunx maioraque viribus ausa
Speravi titulis omnes anteire Latinas.
Successus reor oblati, quos improbus urget,
Paenituisse deos: nam si mala sidera culpae
Inclinant animos, fuerat tolerabile factum.
85O nate infelix, qua te sub nocte futurum
Exitio patriae concepi, exhausta fuissem,
Dum furiis uterum Veneris saturata replevi!
Importuna thoro cum primum enixa iugali,
Thesiphone ostetrix partus et alumna maligni
90Affuit: illa suo produxit pignora voto.
Tune etiam teneris tantum scelus ausus ab annis?
Quem patri comitem misero dedit exitus idem,
Non potui medium prima te elidere vita
Visceribus ruptis vel abhortum effundere partum?
95Ah saltem poteras dignus pietate videri,
Ni tentasset atrox Romanum iniuria patrem.
Imo ego non ausim tanti consortia leti
Rumpere, vos potius comes expectata per umbras
Insequar. O miserae tantos abolere dolores
100Da mihi morte pater simul et requiescere in urna!
Quin vive ut merita es tenebrosa in tempora luctu,
Sit tibi vita superi qualis Penteya mater,
Cum caput avulsum, cum brachia trunca videret
Sanguineque aspersos nati crudeliter artus,
105Aut ubi cum pelagus volitare ad littora corpus
Prospiceret Polidori animamque hauriret in undis
Orba parens flentem et lacrimantia solveret ora,
In rabiem longis feriens latratibus auras."
Sic effata silet, vocem clausere dolores.
110Tum meritis gravis et pietate insignis Aletes
Condolet afflictae, quamquam domus omnis inundet
Luctibus, amissis tandem pia verba resolvit:
"Aeternum primis etenim mortalibus ex quo
Fulsit humus, nulli est hominum fortuna secunda.
115Divitias livor, virtutem offendit egestas,
Ardua successus raro complectitur ausa,
Nil solidum est orbi: bellis insignior ille,
Iustitiae sed laude minor. Per singula quemque
Nobilitat virtus; felix qui protinus omnes
120Composuit mores in relligionis amore.
Tu tantum humanos casus et fata recense
Fortunaeque vices fllacis: ad aethera dudum
Te tulit una dies et te simul una reduxit.
Desine germani lacrimis incendere manes,
125Ille dedit mites poenas non aspera passus
Supplicia: at pondus tantum deforme pependit,
Cum licuit totum membris divellere corpus
Et raptare solo et canibus dare viscera saevis
Aeternumque viri nomen damnare per orbem.
130Nonne satis totiens fuerat violasse quietem
Urbis et insano populum miscere tumultu?
Exulis hi mores, haec est pia causa modesti
In patriam reditus, ut acerbo funere mergat
Pontificem et patres urbemque a stirpe revellat
135Totque animas leto afficiat, dare cuncta ruinae
Incestare sacrum facibus pia templa laboret
In praedamque domos, conspergere caedibus aras
Et ferro et flammis coelum rescindere tandem?
Vos igitur monitus tenerum, quos nulla per aevum
140Cura movet, misera confecti in sorte parentis
Discite, ut aeternum sint haec monimenta futuris:
Felices illi, quorum laudata per artes
Vita rudis: simul et fragiles contemnere fasces
Imperium et pompam et sceptra exitialia possunt."
145Dixerat, et diri geminantur ad aethera planctus.
At manes illi pariter per inania tracti
Desiliunt - raptis quid enim velocius umbris? -
Per loca perque vias steterunt Acheruntis ad undas.
Verrebat tenues animas per flumina Charon,
150Cum procul hos Stygia fatur speculatus ab unda:
"Dic age, qui te agitent miles Romane furores,
Quae scelera et casus superique in luminis usu
Edideris delicta? Nitent tibi purpura et aurum
Militiaeque decus, sed livida colla rudenti
155Nexus et elisum iugulum declinat in armos.
Indignatus eques: Quamvis haec littora serves,
Dire Charon, culpas hominum vel crimina certe
Non tibi nosse datur sontes nec volvere poenis.
Remigio tantum et velis impelle carinam,
160Transvectare animas. Sursum cur tollere cessas
Romanos?" Ille ad ripam convertere puppim
Nititur atque omnes secum tulit improbus umbras.
Ultimus extremae latitans post terga carinae
Stat gener affixus lateri per inania pendens,
165Nunc pedibus luctans, manibus nunc transtra fatigat,
Nunc capit ore ratem, donec manus utraque laxa est.
Decidit infelix, sonitum dedit ictus in undis;
Stridenti virides vocem clausere liquores.
Ille diu quatiens per rupta fluenta lacertos
170In caput inque humeros versim resupinus abundis
Praecipitatur aquis variosque rotatur in orbes.
Vorticibus raptus fluviique in tartara mersus
Nunc sursum, nunc infra agitur, nunc brachia versans
Volvitur illisus scopulis nunc restat et undis,
175Illum inter cumulos flammarum et sulphuris auras
Caeruleis stringunt circum fera pectora nodis,
Orbibus implicitis glomerantur in ora cerastae,
Non sic ramiferae circum sua robora vites
Aut hederae inserpunt nodosae brachia quercus.
180Sic iacet aeternum rapidis ludibria ventis.
Natus ad haec trepidus convertit lumina solus,
Pectora nunc quassans, nunc crudus in ora superbit
Unguibus, in superos voces nunc asperat ira,
Liventes oculos tandem manus impia vulsit.
185Proiecit lucem in fluvium, mox dira profatur:
"Dii quibus iratis egi mala tempora vitae,
Tartarei manes et tu Lucina parenti
Quae miseros partus intempestiva dedisti,
Eumenides omnisque chorus lataeque tenebrae
190Infernorum operum, caeci miserescite nati!
O furor, o rabies, rapti mala fata parentis!
Vos saltem obtestor, simili me affligite casu,
Crudeles divi! misero per singula letum
Impendunt mihi fata malum: vel Cerberus ossa
195Conterat et diri lanient mea membra colubri.
Heu dolor, ante annos inhonesta morte peregi
Lucis iter: iugulo patri comes ipse pependi.
Cur vetor infelix nigras comes ire per umbras?
Intercepit enim gressus per flumina casus."
200Sic ferus obscuras diris ululatibus auras
Perculit, invisa donec descendit ab unda.
Illum flere vetat miles turbatus et ipse
Ingerit in superos. Novit mala fata diuque
Haeret et his gravius poenis meruisse fatetur.
205Expositi ad ripam tendunt per opaca. Nepotem
Fallit iter caecum: imprudens per devia callis
Incidit, horrendum latrans ubi Cerberus umbras.
Devorat. Hic iuvenem quassis per colla colubris
In nodo arreptum pedibus simul implicat uncis.
210Stat superincumbens, laceros rimatur in artus
Viscera et haerentes circum praecordia fibras,
Luxurians nunc huc, nunc ora retorquet et illuc,
Nunc capita attollit, temo nunc latrat hiatu,
Nunc furit, alternis laniat nunc morsibus artus.
215Immixtus sanie fauces interfluit ater
Sanguis et argutis crepitant sub dentibus ossa.
Ille nefas sensit longeque remotior ipsum
Declinavit iter; solus per tartara praeceps
It lacrimans rapti repetens nunc fata parentis,
220Nunc generi: cursu tantum festinat anhelo,
Donec ad inferni pervenit iudicis urnam.
Obvius huic primo pallens in limine morbus
Et scelus et rabies facinus furor impetus amens
Seditio et raptus, lacrimans cum funere luctus
225Iraeque insidiaeque et regni saeva libido,
Dira fames, curae insomnes atque aegra senectus,
Tempestas, metus et mortis truculenta voluntas.
Tum prior huic Mynos: "Tibi cur violentus in ore
Stat furor et fractae rumpunt fera murmura voces?
230Fare tuos casus scelerataque tempora vitae!"
Nil furor hic umbris nec verba minantia prosunt.
Ille ad humum torvus deflectens lumina fatur:
"Arbiter umbrarum Mynos, male cuncta ministrat
Impetus et finis tantum laudatur in actis.
235Insidias totiens patriae patribusque parantem
Turbantemque animos populorum urbisque quietem
Me pater exilio sanctus proscripsit honesto;
Munus et aera, dedit civem miseratus egenum.
Hac dignus pietate fui, dum pectus Erynis
240Inflammavit atrox regnique cupidine tinxit.
Tunc ego mentis inops furiali concitus ira
Multa parans animo leges et foedera rupi
Exilii et furtim Latiam sum vectus ad urbem,
Infensus patriae dominoque parentibus et diis,
245Delitui ad genetum, traxi in mea vota nepotem,
Quos mea causa simul iugulis affecit utrosque.
Mox alios furto implicitos vel sanguine mecum
Ad mea tecta voco iuvenes, quibus omnis edendi
Gloria et aeterno vitam consumere ludo,
250Pollicitis duxi variis, sermone furentes
Inflammavi animos, non dissociabile cuique
In facinus votum statui: Quonam usque feremus
Exitiale iugum? Clero servire coactis
Continuo vitam in tenebris et tempora luctu
255Deplorare licet: postrema per omnia ducti
Vivimus imperio, quorum producere pompas
Est amor et spoliis culti ditantur et auro
Viribus obnixis et nostro sanguine partis.
En haec barbaries! quando haec mutabitur aetas?
260Nonne viri sumus? O quondam Romana propago
Felix prole sua, quae libertatis amore
Insignes animas pulchrae per vulnera morti
Exposuit vitam statuens pro laude pacisci.
Quid totiens referam Brutos Deciosque, Catones
265Et Furium et Drusos, insignes laude Metellos,
Vos Fabii, vos Coclites? Ego solus in urbe
Caesar et aspiciam dictator ab arce Quirites.
Ipse ego iam dudum auratis vincire catenis
Aut ante ora deum sacrum mactare parentem
270Constitui atque omnes in praedam vertere cives,
Extirpare genus, totas rescindere gentes.
Tunc ego vos meminisse volo, victoria quando
Annuerit, quantis opibus cumulabimur omnes.
Non opus ardenti bello, depellitur aura
275Gens ignava; manus durus quibus asperat ensis,
Hos pecudes nobis, ipsis nos esse leones
Credite: lanigeras tondebit quisque bidentes.
Pugnaces animae nobis et pectora molli
Non violanda manu; nihil hic mortalibus ausum
280Consiliis, sperate, dabunt pia numina regnum.
Lectus ego augurio, tantis datus auctor ab astris.
Si iuvat interdum nostrum meminisse malorum,
Cur dum fata parant felicia tempora nobis,
Non iuvet et libeat tanto nos munere fungi?
285Fulsit amica dies, squalore et sanguine turpes
Iam satis externae luimus periuria gentis.
Magnanimos fortuna viros illustrat et auget.
Et nos fama canet populos vulgata per omnes
Esse viros, iterum nostris sub legibus orbem
290Impelli et veteres iam reddere posse triumphos.
Hannibal hic fiet, hic Hector, hic inclitus armis
Martius, hic Pyrrus; largos habitare penates
Tu poteris, tibi longus honos, tibi finit egestas,
Divitiis polles, quantas tulit ante Lucullus.
295Huic ego iam scio quid - qualis latura ministrat
Mater inornatis iam plurima dona puellis,
Pellexi iuvenes, quos in mea vota reduxi.
Nil valet heu virtus pugnantibus ardua fatis.
Sensit adesse dolos pater: omnis et ardor et ausus
300Cessit enim, cinxere meos longa agmina ferro
Culta lares, postquam nostris cecidere furores.
Delitui - mallem medios rupisse per hostes
Cominus et pulchram properasse in vulnera mortem.
Speravi latebris; sceleri conferta virorum
305Robora dissiliunt, agitat spes ultima vitae
Praecipitatque viros. Clipeata per agmina quidam
Nunc dextra, nunc ille humero, nunc percutit hasta,
Nunc cubito ad terram multos prosternit et ensem
Sibilat atque aciem ferri venientibus offert
310Hostibus: hic magni nomen meruisset Achilli.
Tutata est fortuna virum: fugitivus et haerens....,
Quando ego nil fidum aspexi fractusque ruina
In latebris clausus iacui sub tecta sororis.
Tunc me confectum somno curisque satelles
315Captivum oppressit; nigra sub nocte revinctum
Aeriam ad Tibrim miserum detrusit in arcem
Et iugulo pendens solvi pro crimine poenas.
Nunc me sublimem volitant per inania venti
Et soror ad superos lacrimans mihi funus acerbat."
320Occupat hunc etiam velox Cathilina loquentem,
Qui procul astabat mediis annixus in hasta
Coetibus; hunc laetus sese superare fatetur
Cominus ora ferens equitique illudere gaudet:
"Qua dignum te laude feram? Da tangere dextram,
325Qui patriam et sanctos ausus violare penates.
Tu quoque fortis adhuc sero licet ordine famam
Illustrem meruisse potes: mihi denique quondam
Effulsit dubio similis fortuna sub ictu.
At Caesar totis fortuna est viribus usus
330Successuque meos ausus meliore sequutus.
Magniloquax miles, merito genus omne furorum
In te ferre licet, quando furiatus in orbe,
Cum patriam offendis, medium te dissipet axis.
Iam magis ausus eras - maior tibi gloria: maius
335Supplicium expectes: omnes cumulentur in unum
Eumenides. Liceat nobis requiescere, quando
Concomitata tibi scelerum tormenta fatiges.
Interea Tytion laniare in viscera vultur
Et raptare novem cesset per iugera corpus.
340Tantalus ad votum fugientes hauriat undas,
Sysiphon atra silex, Ixiona nulla fatigent
Supplicia et sontes Lapithas sua poena relaxet.
Cum totiens superis et vana et ficta loquutus,
Falsa minutatim saevis lanianda colubris
345Lingua dabit poenas, ausus violare parentem
Diripiere solo lorisque trahentibus artus
In diversa citae raptent tua membra quadrigae,
Incestare sacrum longo execraberis aevo,
Pulvereus rapidis iactaberis undique ventis."
350Tum Cato pectus adhuc perfusus sanguine fatur:
"Iure verende Mynos, si qua est tibi cura Catonum,
Hoc intende: virum quo non iactantior alter
Ad superos vixit voveo, qui Portia finxit
Nomina de porcis titulique ascripsit honorem
355Gentibus obscuris. Vnde hic sceleratior extat:
Num puduit claram prolem virtutibus olim,
Unde tot illustres fulsere ad sidera cives,
Offendisse hominem et rigidos lusisse Catones?
Quid poteras vesane? Pium violare parentem
360Ausus es atque ipsum mactare in limine templi,
Praesule quo nostrae libertas gratior urbi
Non fuit aut maior viguit pietatis imago.
Talia dum ferret, latum quo cinctus ad ensem
Imposuit dextram miseri iugulumque sinistra
365Angit et infrendens: Minima ni plebe fuisses
Inferior, pudeat scelerare in sanguine ferrum
Et vili et tetro iam degenerare Catonem.
Tu tamen adde Mynos: ausus temeraria quando,
Irruat hic mersus tenebrosa in tartara praeceps!
370Annuit his iudex, poenas mox fata sequuntur."
Interea vox est diversa per agmina sursum
Coniuratorum laqueo data corpora morti
In poenas scelerum simul et pendere sub auras.
Undique fervet iter, speculisque per avia longe
375Intenti nequeunt oculos satiare tuendo
Attonitique monent patres attendere natos
Et conferre volunt casusque exposcere tantos.
Hic ait: "Audaces animos et pectus et iram
In patriam et sacrum miles tulit iste parentem:
380Invidit fortuna ausis ingentibus." Alter:
"Nota mihi ante alios huius facundia linguae
Et vitia et virtus." Melior cui pectore mens est
Iudiciumque - equitis novit per singula mores:
"Nulli consilium minus aut prudentia fulsit.
385Rara hominis virtus; tantum super ardua pendens
Ducebat nullo fluitantia pondere verba:
En patriae vindex nostroque in tempore rursus
Brutus adest, alii caelo cecidere Catones!
Sed cum tela manus poscunt, dum vulnera tractant
390In facinusque ardent animi, dum tempus agi rem,
Delituisse iuvat tenebris, ut nocte satelles
Captivum trahat et sceleris luat inde furorem.
Excitat interdum vires timor: omnia virtus
Audet et a nullo confunditur ardua casu."
395Felix Roma! novus Caesar delapsus ab astris,
Qui mare, qui terras populosque et regna sub uno
Conferat imperio et fama conterritet orbem,
Unde viros rerum dominos sua gloria coelo
Aequabit meritis et tollet ad aethera virtus.
400Quam male sanus erat caecaque cupidine captus!
Quod non mille manus belli, tot fulmina et arma,
Tot populorum acies, tot longa in saecula reges
Totque duces clari bello nec terror ab oris
Hannibal Alpinis potuere in moenia Romae,
405Hic sibi iam suasit. Quanto tulit omnia fastu!
Hunc auri scelerata sitis nimiusque rapinae
Incestabat amor. Statuit natura beatos
Esse viros, si qua contenti sorte manerent.
Sed vitio impliciti rabieque libidinis annos
410Ante ipsos teneras foetus truncamus in herbas
Virtutum, ut flores nequeant producere fructus.
Si memorem annales primaque ab origine Romam
Ordiar, hanc primum fraterno sanguine tinxit
Romulus et rapuit violato foedere nuptas.
415Viximus ex rapto nec diis nec legibus ullis.
Quod libuit tantum fuerat Romana potestas
Regibus: hi solo ductabant singula voto.
Filia non miseri carpentum in corpore patris
Erubuit largoque rotas agitare cruore,
420Deturpare lares, opibus regnoque potiri
Per scelus. Heu fatum pervenit adusque minores.
En tibi prisca fides! Tenuit mox Roma secundum
Consulis imperium, quod stupro et sanguine partum est.
Qui primum saevas pro libertate secures
425Instituit, natum leto nova bella moventem
Implicuit Brutus. Patriae fuit una voluptas
Fortunam stabilire et debellare tirannos.
Floruit illa tamen multis virtutibus aetas.
Nosse modum iuris libertatemque tueri
430Bellorum studiis potuit tunc Martia Roma.
Digna fuit totum quae viribus occupet orbem.
Non cives auri rabies nec dira libido
Imperii traxit, sed famam extendere caelo
Laudibus ac meritis et duros ferre labores.
435Tunc rudis imposito vivebat consul aratro;
Fabricius parvo contentus munera regum
Despexit, potius voluit dominantibus auro
Iussa dare et forti bellum decernere ferro.
Hinc Fabii ingentes Catulique et fulmina Martis
440Scipiadae, quorum virtutibus Itala tellus
Claruit et rerum princeps Mavortia Roma
Orbe triumphato sacrum caput intulit astris.
Verum vana viris pietas cultusque deorum
Illusit, tulit externos ad sacra penates
445Aut dedit ipsa deos; numen sibi quisque dicabat
Fingebatque Iovem Venerem Martemque Minervam.
Festivare dapes et odori pocula Bachi
Vertere, nocturnas tyrsis agitare choreas,
Debachari homines, sanctum violare pudorem
450Relligionis erat, donec pia cura superni
Sanguine restituit deperdita saecula nati.
Consulis exactae postquam cessere secures,
Publica res urbis mox est effecta sub uno
Imperio: hic omnes complectitur una potestas;
455Quis referat, quantis Latium, quibus arserit armis
Ausonia, utque omnis bello flagraverit orbis,
Vulneraque et strages Romani sanguinis actas!
Exitium quod Roma tulit! Communia Caesar
Iura ferox in se leges et pacta resolvit,
460Solus in arbitrium totum sibi contulit orbem.
Mox alii atque alii, donec volventibus annis
Res Romana ruit, maculas deduxit aniles
In senium vergens tristique ac curva senecta
Decidit et tenues paulatim effluxit in umbras.
465Nil adeo insigne est, quod non exacta vetustas
Laeserit et longi labes madefecerit aevi.
Tum deserta pio tandem data Roma parenti;
Redditur imperium ecclesiae, quod praeda reliquit.
Hic pia libertas maculis servilibus aevum
470Abluit, et caelo placuit Romana propago.
Inde fides et relligio sanctumque piumque,
Incestare nefas ignique adolere penates
Et simulare deos et inania numina credi.
Roma diu postquam vario sub praesule vixit,
475Diversis agitata fuit per saecula fatis.
Plurima nunc pollens, nunc sorte involvitur ima,
Nunc tremit et stabili pedibus nunc robore firma est,
Ut solet atra dies commota per aequora iactam
Disturbare ratem, ventis nunc obruta sursum
480Nunc redit, interdum scopulis illiditur et nunc
Fluctibus aequatis stabilis persistit in undis.
Pontificum in terris quocunque in tempore fulsit
Legibus ante alios status et pietate per omnes
Iuris honor valuit, sed nos meliore parente
485Pontifices inter fruimur, miseratus ab alto
Quem pater aethereus contraria fata rependens
Ductus amore dedit, legum quo principe virtus,
Quo tranquilla quies fulget, quo paxque piumque
Iustitiaeque decus, qualem non pertulit aetas
490Nostra nec antiquis potuit conferre vetustas.
Nunc pudor et pietas, fructus sperare laborum
Nunc licet, et grati redeunt virtutibus anni.
Nunc et relligio (ni nos malus inquinet error)
Ad superos ostendit iter per levia sursum.
495Heu nimis immensum vitiis patefecimus aequor!
Quando magis viguit, nobis clementia maior.
Nuper enim indoluit cives damnare rebelles,
Non odium sed causa fuit: licuisset in omnem
Progeniem saevire, in pignora non tamen iram
500Protulit. Enixus maculas abolere pudendas
Alloquio mitis genitor non plurima questus
Solatur populum. Solium ne hoc civibus, inquit,
Deficiet nec nostra suis clementia rebus.
Vidimus infractos cunctorum animumque fidemque
505In nos, virtutem merito laudamus in omnes
Et patriae et gentis nunquam meminisse pigebit.
In vestris omnem gremiis audentius urbem
Vel bello vel pace damus. Simul oscula cuique
Delibat gaudens patulisque amplectitur ulnis.
510Heu nos ingrati, felicia tempora quando
Pensabunt lacrimae: laeti reminiscimur aevi,
Cum redit infelix, fluctus contemnit et iras
Aequoris, optata potitur cum puppis harena.
Cernimus Italiam regisque ducisque sub arma
515Implicitam furiis bellorum et sortis acerbae.
Nos vero immunes belli circumque ruinis
Inclusi nulla tamen obsidione tenemur.
Felicem tanto vitam sub principe tuti
Ducimus et nulli rerum violata facultas,
520Finibus aut agris pellit vis nulla colonos,
Non laribus miles veteres detrudit avitis.
Quot pietate viros patria vel bonore carentes
Sustinet, a propriis laribus quos depulit ira
Principis, exhaustos opibus miseratus egenos!
525Praemiaque impendit meritis et praemia dignis,
Quanta vel ingratus vel qui tacet invidus extat.
Hei nimium invisi superis: felicibus annis
Vivere nescimus miseros nec ferre superbi
Possumus humano necdum mansuescere cultu.
530Quid totiens strepitus et inania nomina rerum
Fingimus elati? Facimus fundamine nullo
Culmina. Quid totiens totiens totiensque vocamus
Libertas? Quid concilium, quid publica res est?
Et quid Roma valet nobis ubi curia cessat?
535Illa mihi visa est digno sub principe vera
Libertas. Felix nos cura tuebitur omnes,
Plebis in arbitrium dabitur cum summa potestas?
Fallitur heu nimium sancto sub praesule quisquis
Imperium et mores longe indignatus abhorret.
540Ingrati quantos superis debemus honores,
Cum dederint nulli dominum pietate secundum,
Cui nec prisca parem meritis nec nostra tulerunt
Saecula nec similem poterunt praestare futura!
Hic hic rector adest, qui maiestate verendus
545Sanctior insurgit tantoque in culmine rerum
Iustior et toto longe sublimior orbe
Mitior ex alta mortalia despicit aula,
Sic ego, plura loqui nox circumfusa vetat nos.


2.2

Liquerat interea candens Aurora cubile
Coniugis et radiis orbem lustrarat Apollo;
Quisque suas artes variis operumque labores
Prosequitur studiis. Turbant nova funera mentes
5Implicitum sceleri: secreta per avia furto
Tendere quisque fugam tremula nec tutus ab aura
Nititur atque equitem longe execratur et odit
Emissumque atra rursus tellure Tipheum,
Qui superos ruere et caelum rescindere certet,
10Quisque refert. Gemit ille suos liquisse penates,
Hic patriam et longa confectum aetate parentem,
Plorantesque alius gremio consortis alumnos.
Illum vexat amor, facinus formidat et ardet
Coniugis amplexus: Quis te nova nupta fovebit,
15Frigida cum lacrimis oculos tumefacta iacebis?
Quin etiam sceleris trepidant meminisse nefandi
Damnatique ausus miseri si posse liceret
Paenituisse volunt lacrimas vocesque profusi
Talibus errantes feriunt conquestibus auras:
20Quis deus in fraudem, quae nos insania traxit
Attentare nefas? Sanctum lacerare parentem
Et violare sacrum populosque in pace repostos
Vertere in arma simul civesque agitare tumultu
Non puduit miseros. Quid enim crudelius usquam
25Prospexit tellus monstrumque infame per orbem?
Ora virum vivos nos et post fata loquentur.
Nec minus attonita (quamquam timor absit) in urbe
Flebilis auditur questus: gemit illa maritum
Germanumque soror, profugum dolet altera natum,
30Quisque suam maeret sortem, dolor undique laxat
Fletibus ora piis. Triplici tum funere maesta
Magna parens equitis (tantum dolor ultimus angit)
Canitiem evellens terraeque illisa furentis
More ruit laceroque super procumbit amictu,
35Lumina nunc palmis, nunc unguibus ora lacessit,
Nunc resupina solo, nunc prona exasperat iras
Crudelis divos crudelia sidera clamans.
Dira manus ambas nudosque elisa lacertos
Concutit atque animam paulum miseranda resumens
40Iam conata loqui. Miserae dolor anxius ora
Occupat, exangues arescunt luctibus artus.
Quis poterat lacrimis non indulgere, cadentem
Exanimem quando convexo in limine matrem
Singultu medias intercidente querelas
45Viderat, ut nati fleret scelus orba senectus
Funeraque et tales absolveret ore dolores:
"Obvius hosne mihi lusus, haec gaudia matri
Nate refers tandem? Fessae post longa senectae
Exilia haecne quies? Quotiens noctesque diesque
50Errores deflens, ne quis tibi casus obesset,
Vota dedi superis, cumulatos thuris odores
Saepe tuli ante aras exoratura tonantem.
En caeli pietas! Sic te videt anxia mater!
Qui nunc fulgor eras populis, spectacula pendes.
55Heu quotiens patriae luctus et bella parenti
Nate minabaris populumque involvere praeda!
Nunc ego praeda feror! Miseraene haec munera matri
Haec mihi dona refers, et regna et praemia sunt haec,
Quae mihi pollicitus, cum blandus ad oscula dudum
60Fovisti algentes lacrimis gaudentibus artus?
Speravi requiem, veterisque iniuria facti
Iam poterat desisse: dedit nova causa malorum
Supplicia afflictae longe graviora senectae.
Heu dolor, heu lacrimas - extremo in funere nullus
65Inferiasne ausit tenui producere pompa?
Sicne ille exilio quondam miserabilis ad me
Expectatus ades? sic me complexibus ambis
Languentemque tenes? quor fata infausta sequuntur
Exortem culpae et tristem sine crimine vitam?
70Hei mihi secretis scelus occuluisse latebris
Cura fuit miserae: sic ire ad sidera rebar
Sorte tua partis olim decoranda triumphis.
Heu heu nate decus dudum et nova gloria matri,
Nunc dolor et lacrimae populoque urbique tuisque
75Dedecus aeternum! Quae non memoraverit aetas
Tam crudele nefas, simul et damnaverit orbis!
Frondebit tellus, dum sidera fulciet Athlas;
Dumque auras ferient volucres et squamea pontum,
Tantorum scelerum Romam meminisse pudebit.
80Dicebam infelix: Per te mi nate meamque
Canitiem obtestor, nostros orbare penates
Ne properes, animis iam frena calentibus adde.
Si te verus amor, pietas si vera teneret,
Non patriam insidiis divum nec fraude parentem
85Captares. Patres abolere in pace repostos
Quid nisi triste malum? Nimis o fera gloria regno
Ventosumque decus tumidum te insistere suasit.
Quam melius teneris animam vagitibus olim
Inclusisse tibi, sceleris dum nescia tanti
90Mens fuit atque aetas poterat minuisse dolores
Nondum luce graves et pubescentibus annis!
Iam iam parta quies populis et funere vera
Libertas sancita tuo est; scelus omne recessit
Et furor. Huic tantum miserae fortuna superbit.
95Quid moror? amisi natum! Num tempus acerbis
Iam poterit tantos lacrimis lenire dolores
Plus mihi morte graves? Totosque in luctibus annos
Exiget infelix annis glomerata senectus.
O dii si vestrum est misereri et parcere victis
100Aut si qua est pietas usquam mortalibus, auras
Aetheris invisas tenuemque includite lucem,
Figite qui valuit tantos peperisse furores
Infelicem uterum iustisque exurite flammis,
Dum dolor exuperat vires et lumina vitae
105Obruere affectat nigrae spes anxia mortis."
Desinit in lacrimas, iterum furiata seniles
Sanguine perfusos vultus laniabat acutis
Unguibus et terrae frontem concussa recumbit.
Nec minus horrendo diversa in parte tumultu
110Miscentur manes; rapiunt genus <omne> furorum
Eumenides rapiuntque virum feriuntque ruuntque,
Viscera collacerant et aduncis unguibus acres
Vulnificos raptim exercent per membra labores.
Unde duces bello clari, qui proxima servant
115Arva piis, dubio simul obstupuere tumultu.
Quisque ad tela ruens quae tum dabat impetus arma
Corripiunt, tamquam vivos fera bella fatigent,
Iamque acies strepitus incendia et arma ruinas
Ante oculos volitare putant. Stupet inscia rerum
120Turba ducum, ante alios qui primus in agmine praestat
Scipio, cui tantos dedit Africa victa triumphos.
Assurgens cubito intrepidus circumtulit hastam,
Cui tum nixus erat: "Nondum vetus excidit ira
Atque iterum insultat nostrae ferus Hannibal urbi
125Excidium referens populis Latioque ruinam
Aut Pauli ante acies insignem quaeritat umbram.
Ibo animis contra: nunquam mihi gloria maior,
Vincere quam Poenos urbem patriamque tueri."
Prosiliens raptim gressus per opaca nocentum
130Tartara tendit iter, passim circumspicit umbras
Pallentes Erebi Stygiae noctisque tenebras.
Dirarum furias tantum crudescere sentit
Unius in poenas stimulisque agitare colubras
Horrescitque tuens: "Patriaene hac sorte rebelles
135Plectuntur miseri dominisve infanda parantes?
Heu tibi dire deis miles! me me indice saltem
Debueras superum et patriae non temnere curas."
Tum magis insultant furiae, magis urget anhelas
Ira deas. Diro flectebat ab omine vultum
140Scipio, nam patriae pietatis imagine raptus
Tot scelerum poenas longe indignatus abhorret.
Tartareis postquam sacrum caput extulit umbris,
Luminis et caeli fruitur melioribus auris;
Ad tumulum rursus mortales induit artus.
145Hic simul ossa nova glomerari in carne videres,
Atque ipsum liquida spirare in voce cadaver
Pallentesque animam sensim vegetare per artus
Coeperat et prisca fieri gravitate verendus.
Ille sepulcrali respersus pulvere pectus
150Discutit, inde humeros pallentiaque ora genasque
Detergit manibus, nigranti aspergine tinctos
Ventilat inde pedes, meliore afflatus in aura
Se videt agnoscitque homines Latiumque locosque
Tarpeiasque procul quondam Capitolia rupes,
155Hinc Tuscum Tibrim et Carmentis moenia vatis
Fatidicae, quae non cecinit nova casmata Romae.
Vix pedibus superinsistens pavidusque tremiscit
Virgulti in morem, donec vestigia pressit
Fortius et robur gracilis natura recepit.
160Ocior igne Iovis rapidisque citatior austris
Emicuit macies pallorque recessit ab ore.
Carpit iter validus, tandem super astitit urbi.
Miratur campos raro sterilescere cultu,
Miratur niveas pecudes errare per agros
165Porcorumque greges patulosque in cornua tauros
Et genus omne simul pecorum, genus omne ferarum.
Disiectas hinc inde domos veterumque labores
Undique collapsos, turrita palatia quondam,
Nunc aequata solo, celsi radiata Colossi
170Culmina et ingentes quas ipse instruxerat aedis
Defecisse videt, simul et traxisse ruinas
Templa deum, fractas hinc inde astare columnas.
Iam spirare animas, vivas iam reddere voces
Marmoris hinc formas, passim nisi fracta iacerent
175Membra, videt veterumque animatas paene figuras,
Ante triumphales titulos virtutis honores,
Frusta minutatim torrenda in calce parata
Ingemit et longe vectos aliunde labores.
Progressus tandem media proficiscitur urbe
180Collustrans hinc inde oculis; variare figuras
Atque habitus hominum cernit paulumque moratus
Haec secum: "Quaenam gens haec tenus inguine vestes
Quae gerit et pedibus nimium gradiuntur acutis
Villosoque comas umbrantur et ora galero?
185Horum ego iam memini quondam attrivisse furores,
Barbaricos quando domui. Num forte sinistra
Victores nostris opibus potiuntur et urbe?
Effera gens nimium in luxum te Roma subegit,
Quam totiens tantis protexit ab hostibus ingens
190Scipiadum virtus, acies ubi Martius ardor
Fulminis in morem totis exciverit oris.
En hinc quis strepitus? cursim adventare togatos
Prospicio verbisque loqui nutuque latinis.
Hi num Romulei proceres? haec Martia nostrae
195Militia est urbis? sanctusne hic forte senatus?
Frondentes hederae et postes ubi laurus obumbrat,
Hos video nimias agitare in iurgia vires.
Iam satis hoc: rediit virtus, nostraeque peracta est
Spes longinqua viae. Poteram requiescere saltem
200Tutus apud manes, animum quando irritus hausi
Exuperare Erebum rursusque ad fata reverti."
Indignatur adhuc externa a sede profectos
Aspexisse viros urbis connubia fungi,
Quae totiens reges iam dedignata maritos.
205Conscius hic solita veterum virtute minores
Degenerasse dolet viresque in sordibus omnes
Effluxas Latii et tantum superesse ruinas.
Laxus humi residens auras captabat aperto
Pectore et afflicto flabat suspiria corde,
210Nec lacrimas tenuere oculi salsaeque per artus
More nivis guttae fluxere ardore liquatae.
Tantus ubique dolor membrorum robora laxat,
Suspiransque graves erumpit ab ore querelas:
"O patria, o tellus divum, domus alta Quirini
215Imperiosa viris, mundi regina subacti
Terrarum genitrix omnis simul aetheris altrix,
Quae genuisse deos potuisti et lumine caelum
Illustrare tuo superisque extendere laudes,
Iam deserta iaces: cecidit vigor ille Quiritum,
220Virtutum princeps. Nil heu nisi nomen et umbra
Restat et antiquae tantum levis urbis imago.
Hei ubi siderei proceres, en indita virtus
Illa virum! Cecidit divini seminis ardor,
Magnanimum heroum iam degeneravit origo,
225Aetheris antiqui clementior aura recessit.
Haec urbis facies, qualis cum frigore primo
Arcadiae saltus, ubi Iupiter horret ab astris,
Laxat hiems frondes boreasque excerpit honorem
Arboribus, si quando gelu pulsantur et imbri.
230Vastities horret, foliis nemora alta caducis
Strata iacent, feriunt ramorum excelsa procellae,
Undique procumbunt ruptis radicibus orni.
Si rapidus flammas volvat Vulcanus ad auras,
Tunc nemus omne flagrat, dilecta cubilia nimphae
235Diffugiunt celeres nullaque in fronde virescit
Lucus, et exusti restant sine cortice trunci.
Heu nimium praeceps, nimium furiosa vetustas
Acceleras nimiumque ruis matura sub aevo,
Insignes rerum vires et singula vertis
240Ardua paulatim mundumque exosa resolvis!
Iam iam carpit iter surgit qua parte superbum
Ilium et admirans pontem fluctusque ruentes
Turritamque arcem summumque ad sidera culmen:
Conspicuis - inquit - tantum haec aequanda vetustis
245Moenia. Si Priamus tanto iam robore Troiam
Munisset, nullis violassent viribus olim
Vertissentque solo fumantia Pergama Grai."
Tum festinat iter multos celerare gerones
Prospicit et manibus ingentia volvere saxa
250Semiferis similes satiris; pars agminis illuc
Convectat silices alta de rupe recisas,
Pars terit advectas, operi pars miscet arenas;
Beltramum ante alios, qui calcibus ilia nudis
Tundit equi frustra, manibus quem nixus et armo
255Vix tractim impellit, nutuque et voce lacessit
Saxiferum vulgus segnesque in calce clientes.
"Ferte citi ferte! - exclamat - properate labores
Turris et ambitus murorum, haec moenia quando
Cingere constituit summus pater omnia tractu
260Urbis opus longo! Tantos Beltrame paratus
Aggredere intrepidus: durus labor ardua vincit,
Omne quidem facile est animis audentibus altum.
Tum mage fervet opus: totos cyclopas ab Ethna
Prospiceres ruere; magnum cum robore caelum
265Debellare parant ac montibus insuper altis
Coniiciunt montes et in aethera surgit Olimpus."
Ingressus templum teretes hinc inde columnas
Miratur tractusque loci et testudinis altae
Fundamenta iaci, paulatim assurgere muros
270Gaudet et hanc longe molem superare vetustas.
Pyramidum sileat celebris fastigia Memphis
Mauseolique labor, cedat Babylonia moles
Et quae marmoreis late suffulta columnis
Tot simul ingentes Asiae struxere labores
275Templa solo Triviae penitus fundata palustri.
Dirigit inde pedes, ubi nunc domus alta monarcae
Tollitur antiquis non concessura triumphis.
In foribus timor in superos sanctumque pudorque
Iustitia et pietas, opere associata frequenti
280Pone fides sequitur, nullo violabilis aere
Gratia stat simplex, quam raro in praesulis aedes
Isse reor: multos solet id iugulare potentes.
Felix qui nullo nimium speraverit auro!
Aulai in medio summoque in culmine regnat
285Maiestas gravis imperio vultuque verendo
Iudicium sequitur fecundo in pectore verum
Consilium gestans viridique adoperta colore
Spes et amor, grati longe immortalibus ambo.
Haec propter totum virtus quae temperat orbem,
290Candida religio sacrata in sede coruscans
Ad superos ostendit iter, monstratque colendo
Simplicitas hominum qua vi superevolet astris.
Gloria post longos et fama aeterna labores
Insequitur biiugoque super concordia curru
295Eminet et rerum seriem regit Athica Pallas.
Plurima per muros hinc inde effulget imago.
Haec post longa quies residens secura sub alta
Otia pace terit meritisque rependit honores.
Hinc studia ingenuis antiquae laudis et artes
300Athica demonstrat quae sit natura quibusve
Cursibus errantes stellas represserit Athlas,
Qua trepidet tellus, qua vi maria alta tumescant,
Unde animae inspirent homines volucresque ferasque,
Quae regio in terris Cereri sit quaeque Lyaeo
305Gratior aut saltus maiora armenta coronent.
Post aulas vergens penetrali in sede receptus
Lustrat Aretinum crocea sub veste Iohannem,
Qui tum forte legens leni sub voce labores
Scipiadum magnis animos pensabat ab actis
310Romanosque duces meritis super aethera vectos.
Ille autem ad nomen tacitas erexerat aures
Scipiadum; dum se se armis confringere Poenos
Audit et hostiles iam debellare catervas,
In medium tales prorumpit ad aethera voces:
315"Ille ego qui totiens almis victricibus olim
Spem patriae ante annos mediis in caedibus ardens
Paene auxi extinctam, cum saevus inhorruit armis
Hannibal et nostris undarent stragibus amnes.
Inter tot furias bellorum primus ad oras
320Produxi hostiles ausus contemnere vires
Fortunae. Fuit ingenti pro numine virtus
Et patrum studiis animus mihi maior et ensis.
Edomui Lybiae populos, tot regna tot urbes
Sub iuga Romanae posui dicionis et orbem
325Occiduum statui. Cura est mihi credita fratris
Imperiumque urbis, strueret cum bella Philippus
Antiochique furor. Totiens domuisse rebelles
Glorior atque Asiae fratri peperisse triumphos.
Unde tot invidiae: studium sine laude virorum est
330Polluere illustres et rerum carpere famam.
Quin etiam cinerum ne quid sibi Roma meorum
Iactaret manesque meos tenuisse sepultos,
Sponte tuli exilium. Meritis haec gratia, postquam
Restitui decus omne meis ac paene ruentem
335Italiam tantis tutatus ab hostibus armis.
Laudibus his cesset quaecunque est gloria gentis
Externae Graiumque simul, licet aemula virtus
Herculis ingentes olim simulaverit actus.
Mille licet dederit Iuno implacata labores
340Atque humeris caelum tulerit spoliumque leonis
Lerneamque datis facibus tremefecerit idram
Ileumque Pholumque Erimantiadumque furorem
Stimphalidasque arcu, vel si cumulentur in unum
Idra et Scilla et aper triplicis Gerionis et umbrae.
345Antheo vires tellus infundat et ater
Cerberus horrendis feriat latratibus auras:
Omnia vix nostros poterunt aequare labores.
Haud dextrae colus apta meae nec Lidia coniunx
Horrentes humeros molli derisit amictu,
350Non ego Amazonidum traxi ferus arma puellae.
Vis mihi maior erat; nam me sublimis agebat
Gloria, cum totiens Romanis arcibus hostes
Averti atque omnis per me tulit orbis habenas.
Nondum bellorum studiis, sed viribus impar
355Quisque fuit ductor. Vitiis a stirpe recisis
Aetatis florem duro exposuisse labori
Cura fuit, Nobis victa Cartagine virgo
Illustris delata. Oculos licet illa nitentes
Gesserit aut quales nimium laudata Pelasgis
360Tyndaris ardenti donis cumulata marito
Iussa dari, belli quamquam mihi iure liceret,
Non tamen usque meum tetigit captiva cubile.
Exuperare animum flammasque libidinis acres
Laudis erat. Divum cantet licet altus Achillem
365Graiorum vates et felix Mantua Troem,
Hic nisi nemo fuit, nostras qui carmine laudes
Altius extulerit, patrem qui tollere sacrum
Nititur, in viles usus ni mergat egestas."
Talibus obstupuit dictis Aretinus et actis
370Collustrans oculis, dubiusne illuserit arte
Aut ope Peonia fuerit revocatus ab orcho,
Quae fortuna virum circumferat inscius haeret.
Obtutu spectans humeris haerere lacertos,
Membra simul vivo penitus spirantia pulsu
375Miratur: "Quis te traxit casusne deusne
Sedibus a stigiis nigroque erumpere Averno
Ad superos, cum tot Furiae iuxta atria Ditis,
Gorgon et horrendi custos sit Cerberus antri?
An superum iussu venias, ut luseris arte
380Mentibus humanis fictoque in corpore vultus
Ostentes, quales tenuit dum vixerit ille
Scipio, quem nuper vana mentiris in umbra?
Saga phynecea tumulo mala carmina fraude
Forte dedit; pelago ruis an telluris hiatu?
385I procul ad manes stygios atque aethera lustra
Spirantesque viros, dum nos hic vita reservat."
Tum Romanus ad haec: "Quamquam volitare figuras
Morte obita fama est umbrasque illudere vivis,
Ne turbere animo neve exhorresce precantem
390Ad papam ingressus; neque enim te laedere manes
Velle putes nostros, suetus cum saepe labores
Scipiadum legere et memoranda rependere facta.
Imperio magni venio Iovis: ille tenebras
Rupit et e Stigiis supera ad convexa levavit
395Meque iterum dedit humanis et luce potiri.
Quod te per lacrimas, dudum quibus ora caducis
Fluxa vides superasque poli quibus uteris auras
Fortunamque urbis, nostri quae sola reductus
Causa fuit tantosque ausim tolerare labores,
400Ante pedes sacri quaeso genitoris et ora
Duc Aretine. Deos sic tu maioribus oro
Muneribus potiare patris, nam fata polique
Et tua te virtus merita ad maiora reservant.
Duc - iterum rogat - et sacrum me admitte parentem
405Immeritumque licet. Patrios non ille refellet
Affatus, pia vota solet lacrimasque precantum
Mollius accipere et fessis succurrere rebus,
Cui caput ante alios ornet licet alta potestas.
Iam memini quondam imperio sublimis et armis
410Supplicibus sua iura dedi facilisque rogatu
Ante acies quamquam victor. Fortuna modestos
Esse animos vires regni tumidosque ruinas
Edocuit summisque diu non fidere rebus."
Ille tamen victus precibus lacrimisque rogantem
415Romanum implicuit dextra monuitque vereri
Pontificem. "Gratum est patriae spectare parentem,
Cui meriti virtus ausa est includere tantum."
Ergo ut erat gemitu laceroque inhonorus amictu,
Mente gerens casus tristisque exordia facti
420Militis, illacrimans urbis miserabile fato
Ante patrem manibus supplex et poplite flexo
Haud rudis eloquii sic ora trementia solvit,
Quae magis indigni commendat gratia luctus:
"Dive virum Nicolae, inopem qui numine Romam
425Quinte tuo extollis, tantos miserate labores
Solus et antiquas qui nondum despicis artes
Romanumque decus, Stigiis de sedibus unus
Ausus ego ad superos vastae telluris hiatu
Rumpere. Scipiades eadem nos cura repostos
430Urbis habet, quondam tenuit quae in tempora vitae.
Iamdudum infremuit tumidos de plebe rebelles
Rumor apud manes patriae insaevisse parenti
Et violasse sacrum. Poenorum qualis ab armis
Tempestas mihi visa iterum. Sic infera pugnas
435Extimuit Romana acies: nos bella gigantum
Credidimus trepidi vel hiulci fulminis iras
Ob scelerum poenas irataque numina genti.
Hei ubi prisca fides! tanto cur turbine miscent
Otia mortales finesque egressa modesti
440Libertas nimium rerumque exaucta superbit?
Quid faciunt miseri, tibi cum caelestia parent
Infernique sinus? Ubi nunc vetus ille priorum
Virtutum fulgor? Vetus illic Roma quiescit,
Robur et arma virum: nequeunt mansuescere tantum
445Relliquiae sordesque hominum, quos undique fluxum
Confecit populos extrema in tempora vulgus.
Hosne iuvat saevire, iterum quod moenia rursus
Extruis et Romam, si qua est, insignibus ornas
Extollisque opibus pacemque impendis et annum
450Laetitiae exortem bellis, unde aurea fulget
Roma et congestis opibus cumulata triumphat,
Reddere praereptos iterum dignatus honores
Et civile decus, census augere paternos
Omnibus et maior rerum data copia templis?
455His quamquam aspirent felicibus omnia fatis,
Tu tamen excelsa moderantius utere sorte
Imperiique manu. Meritis excellere malis
Et pietate alios, quae sola in principe virtus
Eminet, exemplum cum sis pietatis et auctor
460Ante omnes decet esse pium monitusque supernos
Fortius accipere atque ipsi non parcere vitae,
Si iubeat pietas. Populorum vita salusque
In te omnis, cuiusque humeris incumberet orbis
Milibus e tantis cum factus ab aethere dignus.
465Nec tibi, sed totis genitum pia cura superni
Instituit populis: ergo reminiscere, quando ...
Gentibus esse caput mundoque impendere leges,
Siderei meritis recludere limina caeli,
Indignata viris exposcere numina pacem.
470Tunc deus aspexit mundum, cum dulce ferenti
Pondus eras matri, tunc arrisere corusci
Numina cuncta poli et patriae spes aucta Latinae,
Cum tu maiores adolebas dignus in annos
Atque ingens virtus meritos spectaret honores.
475Surgere iam poterat neglecta et squalida Roma
Et veteres haurire animos maiorque videri,
Tum quoque communi felix adolescere sorte,
Cum melior per te longe sibi redditur orbis.
Ante tuos ortus miserandum et flebile numen
480Roma fuit. Tandem triplices laetata per omnes
Te surgente gradus, tribuit quos ipsa, meretur
Ante alias veniam populos spectata per omnes
Sacra diu nomenque tuum templumque dicabit
Gentibus: hic totus Romae laetabitur orbis.
485Sis pater ergo memor patriae telluris amatae
Numinibus, cineres ubi tot tumulantur et ossa
Pontificum sacroque hominum perfusa cruore
Undique terra rubet. Fidei manet alta supernae
Hic pia relligio verum caput urbis et omne
490Imperii decus et Petri, cui sanguine primus
Partus honos templi caeloque infusa potestas.
Ergo iterum altricem mundi pater aspice terram.
Imperat ille deis fortunae et rebus et astris,
Qui sibi nec patitur mentis sordescere lumen
495Vimque animi, imponit qui frena libidini et irae.
Ille quidem felix princeps et celsior omni
Imperio et populis opibus quoque maior et armis."
Haec postquam effatus, subito velut umbra recessit
Spiritus ad manes corpusque reliquit in urna.
500Ac veluti ignitas si quando per aethera sursum
Intenti aspicimus noctu volitare favillas,
Igne micant tenui, mox nulla in corpora lapsae
Deficiunt, subito aspectu solvuntur in auras,
Aut ubi quam sidus vulgus putat ignea currit
505Rima polo, celeri raptu se condit in astris.


3. Venus aurea

Flete meos (si qua est meriti mihi gratia) casus,
Quos Veneris tangunt cordolium et lacrimae!
Hei mihi, quando meum totum speculata per orbem
Perdiderim natum perdiderimque animam!
5Quo calet igne Venus, cessit mea cura Cupido
Et secum vires deliciasque tulit.
Nate simul tecum totis resoluta medullis
Gaudia quanta dedi, gaudia quanta tuli!
Molliculis quotiens Venerem condire solebas
10Saviolis, quando dulcia furta dabam!
Nate, meae vires et deliciosa voluptas,
Te sine deficior, te sine luce oculi.
Heu quam carus eras suetus colludere mammis
Et mihi lascivo lambere dente genas,
15Quanta leves inter fletus et gaudia carpsi
Basia, cum gemitu murmura trita dabas!
Ipsa tuos tremulo solabar carmine luctus -
Heu Veneris nemo condolet ad lacrimas.
Quam facile irrepens cum posceret otia somnus,
20Spargebam teneras ipsa per ora rosas!
Dulce meum solaciolum vitaeque voluptas,
Quo latitas animae longa alimenta meae?
Indulget si quis miserae mihi reddat alumnum,
Sive vir invidia sive sit ille deus.
25Hunc quicunque mihi seu vir seu femina fiat
Duxerit, in Venerem cuncta licere sinam;
Qua lateat vel qui tantum patefecerit oram,
Illi ego pro meritis spondeo basiolum.
Prospice ne incassum statui tibi dona labores,
30Quae poterunt ipsos sollicitare deos.
Neve oculos fallat nati volitantis imago,
Signa feram, quo sit notior ille tibi.
Incedit nudus puer et sine lumine vultus,
Purpureas tenuis ventilat aura comas.
35Dependet pharetra ex humeris, quibus addidit alas
Ipse pater, manibus ignea tela gerit.
Ne prope sis rapto cum telum intorserit arcu,
Nec spectes teneri quanta sit ira dei.
Multi etiam fortes sensere Cupidinis ictus,
40Saepe dedit Marti vulnera, saepe Iovi.
Ah quotiens miseros vana spe lusit amantes
Et desperatis vota secunda dedit!
Blandiri assuetus, sed fellis amarior haustu
Plena venenosae pectora fraudis habet.
45Saepe iubet simulare et lascivire puellas
Inter amatores officiumque negat.
Saltem si qua mihi violentior aura fugacem
Restituat, possum cetera damna pati.
Ni reducem miserae dederint pia numina natum,
50Spectabit paucos vix mea vita dies.


4. ad d. Franciscum Sfort. ducem Mediolani

Dive virum lapsura Italis qui regna tueris,
Quo duce fulgorem Caesaris orbis habet,
Effluxas patriae res maiorumque triumphos
Aspice vel Lygurum gloria quanta iacet.
5Rex ferus insultat Latio - quam credere durum -
Ascivit Venetos in sua vota pares.
O scelus indignum: tanto cum crimine foedus
In caput est ictum terra Latina tuum.
Alma viris felixque opibus, cui contigit orbis
10Imperium, fieri barbara praeda queat?
Cui fortuna potest patriae miseranda videri,
Si te non pietas ad pia bella movet?
Causa tua est tantum, tu iustius induis arma;
Non erit hoc belli, sed pietatis opus.
15Pro patria spondent pugnantibus aethera divi,
Cetera sunt meritis inferiora suis.
Quando laude magis dignos sperare triumphos
Aut poterit virtus promeruisse magis?
Anne alium pateris quam te dare iura Latinis,
20Alterius domito surgat ut orbe caput?
Si te nulla movet tantorum fama laborum,
At patriae pietas te meminisse iubet.
Imperium tanto quaesitum sanguine et armis
Fiet ab externis praeda ferenda lupis.
25Rex tonet ipse licet strepituque exterritet orbem,
Diripiunt tantas ventus et aura minas.
Aragonum quid scorta times Venetumque calones,
In quibus aut nullus vel sine Marte calor?
Te tantum, haud alios deposcunt sidera regem,
30Hoc Italae gentes et pia cura deum,
Roma etiam, quamvis maerens reminiscitur aevum,
Quo nimium superis visa superba fuit.
Tolle moras: ausis ingentibus ardua virtus
Praestat opem, fortes sorsque deusque iuvat.
35Ante acies quis te tulerit, cum Martius ardor
Ruperit ante tubas, cum fera bella dabis?
Vosne hostes, belli fulgor, vos Martis alumnum
Fulmineum trepidi stabitis ante virum?
Dat vires dextrae Mavors, dum porrigit ictus,
40Dumque regit turmas, flava Minerva regit.
Illa duces bello claros aciesque tuetur,
Illa viros fortes anguigerumque genus.
Italiae illustris cum te victoria regem
Fecerit et tantis iura dabis populis,
45Ad sua restitues caelum quod temperat omne
Undique quassatum pontificale decus.
Tum tibi victrices ornabunt tempora frondes
Et referent titulos ille vel ille tuos.
Tunc ego et ingenium et quicquid mea carmina possunt,
50In laudes Italum Sfortigenumque dabo.


5. Iliadis liber primus

Iram Diva refer nati Peleos Achilli
Pestiferam Danais, tantos quibus anxia luctus
Actulit heroumque animas tot miserit orcho
Ingentes, canibus lanianda cadavera passim
5Alitibusque dedit. Statuit sic Iupiter, ex quo
Iam pridem Atrides magnorum ductor Achivum
Turbatis certare animis et divus Achilles.
Quis superum furias amborum mentibus auxit?
Latona infensus regi et Iove natus Apollo.
10Hic ira incensus miserorum corpora tractu
Tabifico coeli morboque infecit Achivum.
Haud veritus nanque insignem contempnere Crisen
Atrides vatem, dudum qui ex arce profectus
Argivum ad classem fulgentis laurea Phebi
15Serta gerens sceptrumque manu mirandaque regi
Munera prereptam reddi sibi poscit alumpnam.
Supplicibus lacrimis omnes ante ora precatur
Ductoresque ambos populi decora alta Pelasgum:
"Atridae vosque o Danai fulgentibus armis
20Illustres, coeli vobis qui culmina servant
Si predae imperium Priami reditusque secundos
In patriam prestent, caram mihi reddite natam!
Accipite haec: meriti pretium sint munera tanti.
Fulgorem liceat Phoebi numenque vereri,
25Quem Iovis ut gnatum cuncti coluere Pelasgi!"
Assensere omnes votis et munera fungi
Auguris. Hic tumidus furiata mente ferebat
Consilium Atrides animique exaggerat iras,
Increpitans diris vati sermonibus infit:
30"Si te his actigerit candens Aurora morantem
Pupibus aut iterum redeuntem offendet Atrides,
Non te sceptra dei nec laurea texerit, augur!
Hanc procul in patriam statuam cum redditus Argo
Texentem toelas, nostrum captiva cubile
35Cominus aspiciet, dum strenua fulserit aetas.
I procul actutum, ne me irritaris, ut inde
Illesus redeas!" At illi territus augur
Paret et ad litus pelagi fluitantibus undis
Tendit iter propere aspectans; tum plurima questus
40Latoydem supplex lacrimis affatur obortis:
"Crinibus insignis Chrissam qui fortius audes
Archiger et Chillam illustrem Tenedumque nitentem
Eternis regere imperiis, si thuris acervos
Ad tua templa tuli, si pinguia liba quot annis
45Taurorum pecudumque dedi torrenda per aras,
Exaudi, nam digna precor, mea vota cadentes
Et lacrimas quasso Graii vereantur ab arcu!"
Audiit architenens, celso turbatus Olimpo
Desiliit nocti similis classique Pelasgum
50Quam procul aspexit furiis accensus et ira
Constitit ex humeris sonitumque dedere sagitte.
Tum graviter stridet argenteus arcus ab aura.
Inter equos interque canes iam tela vagantur
Litore in extremo Danaumque in corpora soevit.
55Quotque emissa manu morbos tot spicula tendunt,
Precipitesque alta vitas in morte relinquunt.
Iamque catervatim defleta cadavera flammis
Subiciunt miseri turpi fluitantia tabo.
Ante oculos struxere piras ...

2

6.1

Nos dignum meritis in te profitemur honorem
Et decuisse Pium pontificale decus.
Dardanicum Eneam pietas super aethera vexit
Teque sui nomen sanguinis esse probat.
5Ille patrem rapuit medioque ex igne penates,
Tu patriam medio de Flegetonte rapis.
Me suis raptam Troianis reddidit urbem,
Tu decus in patriam pontificale refers.
Nunc Pius: Eneas olim Iovis atria pandis
10Et caelum votis creditur omne tuis.


6.2

Sum Pius antistes nulli pietate secundus.
Non fortuna fuit, sed pietatis opus.


6.3

Sis Pius et casus releves pater optime nostros,
Temporis angusti nam meminisse pium est.
Semper ad Eneadas placido sanctissime vultu
Respice Romanos et tueare tuos.
5Succedat populis per te non irrita voti
Gratia nec pietas desinat esse piis.
Sis Pius in caelo cognataque sidera vincas,
Et finem pietas protegat usque tuum.


6.4

Sum Pius antistes nulli pietate secundus:
Sic pietas finem protegat ipsa meum.


6.5

Instituit cum te pietas divina parentem,
Consultum voluit temporis esse malis.
Officium pietatis opem mortalibus et spem
Exhibet et frustra non sinit esse preces.
5Illa deum caelo miserandum duxit in orbem
Mortali passim condicione frui.
O decus, o pietas, o lux et gloria, fecit
Te pietas nasci, te voluisse mori.


6.6

Sum Pius antistes nulli pietate secundus,
Vera dei mea sit relligio et pietas.


6.7

Imperium quodcunque est fortunae est viribus impar,
Non stant perpetua tempora laeta fide.
Mortales tantum pietas caelestibus aequat
Et facit aeterna posteritate frui.
5Esse deo pietate parem tibi tradita virtus;
Quod tibi commune est, utere more dei.


6.8

Sum Pius antistes nulli pietate secundus:
Pontificem populis iam decet esse pium.


6.9

Pone metum: iam Roma novo sub principe gaude,
Omnis odorato luceat igne domus
Dum Pius Eneas Capitolia celsa fovebit,
Tunc eris imperio florida Roma tuo.
5Nunc caput orbis eris maioribus aucta triumphis,
Sint modo pontifici tempora longa Pio.


7. Pio II pont. max.

Caesaris Augustus superis sacravit honores,
Postquam victrices conticuere tubae,
Et cecinit dignas divino carmine laudes.
Inter tot curas tu Pie carmen habes,
5Quale nec Augustus nec qui te Auguste canendo
Reddidit aeternum Peleos aut genitum.
Non labor aut sumptus, dolor acer honorque recessus
Et rabies caeli continuere tuos.
Imperii sunt haec quae primum elementa parasti,
10Ut cadat hostilis nostra sub arma furor.
Par operi tanto est animus, si viribus esses,
Spem fovet, ut vincas, relligionis amor.


8. Pio II pont. max.

Pi decus aeternum patriae, quo principe rursus
Orbe triumphato sacrum caput inseret astris
Italia atque Asiae solito ruet omine regnum,
Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras?
5Successu rerum domita quam nobile quondam
Hospitium pelagi Pausania condidit urbe
Concipit Europen. Italos satis esse fatetur,
Conatus qui iam tantos et vota morentur.
Nec minus audaci populos premit undique bello
10Finitimos in regna et agros urbesque ferocit
Pannoniae, ac ripas Histri circumsonat armis
Otumani genus; obscurum trans accola primum
Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho,
Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem.
15Digna pater reputans animis sublimibus ista
Et maiora tuis, cum primum culmen adisti
Pontificale, caput pro relligione pacisci
Mens fuit et totis occurrere viribus hosti.
Invalidus quamquam pedibus nec fortior annis,
20In lacrimis linquens urbem patriosque penates
Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes
Utque bonis tantum comunibus aspera passus
Consuleres: haec una tibi via visa salutis.
Conveniant ubi te recipit modo Mantua reges,
25Mantua principibus tellus delecta vocatis
Hostis in excidium. Quod si metiris et aequas,
Non opus externis belli pro nomine: vires
Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum,
Tutari Ausoniam et venientes pellere Turcos,
30Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant.
Huc studium converte parens, huc dirige mentem,
Discordes populorum animos regumque ducumque
Redde in amicitiam. Coeant in foedera dextrae:
Omnibus una salus unum et comune periclum,
35Sit labor unus et una indeficiensque voluntas.
Hesperia in Turcos totis vomat aedibus aurum.
Dives opum variarum armentosissima tellus
Auxilia arma et equos aurum frugesque virosque
Italia undanti fundet pulcherrima cornu.
40Tu pater imprimis, cuius sub numine res est,
Delige praestantes virtute et viribus annos
Militiae vel quos decus et fortuna secundet.
Anguiger Insubrum, si non vigor ille refrixit
Martius ante dies, o quid teris otia frustra
45Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos?
Iam iam acies bello assuetae Boii Liguresque
Non armis, non Marte calent, operosa capillos
Non galea sed fronde premit decoratque iuventus.
Virtutem torpere sines: age protinus omnes
50In Teucros arcesse acies, simul undique robur
Sforciadum anguigenumque et ventilet anguis in auras;
Eminus auratae radient diademata frontis.
Non illi regnum Italiae veterumque labores,
Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis
55Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit!
Imperium optasti Ligurum: non irrita voti
Sors fuit; hostiles collato Marte catervas
Fulminis in morem fudit tua vivida virtus.
In caput arma tuum moliti et foedus et iram
60Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum
Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla.
Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis
Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti.
Hannibalem totiens victum Picininiaque arma
65Vidimus et mediis Veronae moenibus olim
Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque
Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras.
Quid super Ausonias acies aut oppida victor
Edideris memorent alii, quibus auxeris armis
70Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti.
Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors
Suggerit, et quantus sis experiatur in armis.
Si decus id summi ducis officiumque fateris,
Aude animi fidens, quo te vocat ardua virtus!
75Adriaci ad litus mediis super aequoris undis
Urbs Venetum florens opibus et classe parata
Incolitur; late populis dat iura senatus.
Hi quondam assiduo soliti contendere Marte
Infestasque rates toto detrudere ponto
80Et mare inoffensum servare et littoris oras
Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt.
His si certa sedet belli sententia, quamquam
Sint in amicitia Turcorum et foedere vincti,
Armabunt classem, maculas abolere patentis
85Criminis haud alias et dira piacula possunt.
His sine difficilis belli victoria nobis,
Haec vis una potest uni contendere Turco.
Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires
Hostis in excidium; ventorum laxet habenas
90Eolus atque omnis furias erumpat ab antro,
Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma
Ethnea de rupe, parens Neptunus et omnis
Neptuni chorus ex imis super aestuus undis
Involvat rapido Turchorum turbine puppes.
95Appulus et Calaber tellus insignis equorum
Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam
Nutribat; Cumea deum responsa resolvent,
Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla
Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis
100Principe te Turcus diro sub Marte peribit.
Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae
Proxima Caietae prospectat littora Circe,
Hic ubi diva viros saeva feritate luporum
Induit et tristes resonant ad sidera luctus.
105Tot quondam rediens spoliis orientis onusta,
Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo
Quid das Roma Pio? Desunt tibi robur et arma
Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum.
Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter
110Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum.
Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe,
Emilium Perseu? geminorum victa sub armis
Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus
Martis et attritus vix est sine nomine pulvis.
115Non genus Alcydae, quorum periere trecenti,
Non Decii superant, patriae dare Regule vitam
Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute.
Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati
Hostis in occursum post terga avellere pontem.
120Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem
Qui petat arsura Tyrrenum occidere dextra.
Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta
Restituit patriae, tenui latet obrutus urna.
Pompei te Nilus habet nec Roma Catonem,
125Qui docuit proprio scelerare in sanguine dextram.
Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar.
Si qua pios manes patriae modo gratia tangit
Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco
Audeat et tanta trepident formidine gentes,
130Cum genus acre Virum et pubem Mavortis alumnam
Condit humus, tantum monstrent ruitura labores
Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra.
Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est!
Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex,
135Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum
Caesareosque duces terrisque exterminet hostes.
Te ciet illa parens, cuius sub numine rursus
Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis
Ire ducum currus victasque ex ordine gentes.
140Namque super Poenos Arabes Ethyopas et Indos
Oceanique manus austrum boreamque sonantem
Imperia extendes nullis confinia terris.
Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis
Pannoniosque duces, Caesar, quos Marte lacessis.
145Quam melius toto certasses corpore regni
In Turcos: haec ista decet non tempore tali
Militia et pulchri non sunt sine laude triumphi.
Imperium si quid solitae virtutis et altae
Maiestatis habet, fidei si vincula sentis,
150Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra
In Teucros diverte acies et desine coeptis.
Non audis gemitus et caesae funera gentis?
Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures,
Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc.
155Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis
Marte tuos propiusque malum fit deside cura.
Si te nulla movet pietas et gloria belli
Atque eadem mens est, qui nos urgere tuentur,
Servitio potius premat et dominetur Amyrras
160Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli
Per patriam et quicquid pro relligione decorum est
Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho
Horruit effractoque expavit Cerberus antro
Eumenis et diri siluere Exionis axes,
165Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis
Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus
Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille,
Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo
Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset.
170Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam)
Primus odorata redimitus tempora lauro,
Ni tua maiestas carmen mortale recuset,
Marte triumphatas accingar dicere gentes.


9. ad Pium II pont. max. de pietate unde dicatur

Ii Iovis ante thronum, quoniam non possumus ipsi,
Unde Pio nomen consule Caliope,
Unde genus, quibus eloquium de fontibus hausit,
Ingenii virtus unde sit illa sui.
5Haec ego vix Pietas Iovis id sine numine possum
Dicere: fit nomen a pietate Pio.
Cetera quid referam caelesti digna coturno?
Non sunt mortali nobilitanda lyra.
Illa ego sum custos, dum sontibus ira tonantis
10Fulminat humanis, ante deos Pietas.
Sum dea, sum superis comes una et fida satelles,
Cum precibus mecum iuncta soror Venia est.
Vis mea vis ingens, sed tunc mihi plurima, quando
Exhibui munus pontificale Pio.
15Sic ego Roma tuis extrema in tempora rebus
Consului, cum spes nulla relicta foret.
Officii memorem tanti quem publica rerum
Cura subit, qualem principis esse decet,
Consilio atque opibus Christi contendit in hostem,
20Servet ut innocuas improbus ille manus.
Difficiles magnis superavit sumptibus Alpes,
Perfecit pietas, quod valetudo nequit.
Sub pedibus nostris atrox cecidisset Amyrras,
Esset principibus si pietatis idem.
25Idem si reges populosque incenderet ardor,
Hostis ab Europa verteret ille manus.
Sed pietas fit quina Pii, velut ordine lunae
Caerula designant quinque per arma crucem.
Eneas primam laudem pietatis adeptus,
30Hostili quoniam traxit ab igne lares.
Sic ego prima Pio, cum relligionis honorem
Et decus et laudes et sua facta putet.
Me idem Eneas medioque ex hoste parentem
Abstulit: et pietas illa secunda fuit.
35Illa secunda Pio est: iaceant ne inhonora parentum
Ossa, solo condi nobiliore iubet.
Non magis Ida Iovi nec Phebo Delia tellus
Grata fuit, tumulus quam fuit ille suis.
Illic angelici spirant in marmore vultus,
40Pontificisque sonat carmen ab ore Pii:
Silvius hic iaceo, coniunx Victoria mecum est;
Filius hoc clausit marmore papa Pius.
Quid poterat maius reddi viventibus, o Pi?
Carminis obsequio vivit uterque tuo.
45Haec laus, haec pietas summumque in funere munus
Gloria perpetuae posteritatis erit.
Omnia cum raperet mors invidiosa per aevum,
Sola sepulchrali victa decore fuit.
Tertia si quid erit misereri et parcere victis,
50Quos liquet excessus penituisse Pium.
Quanta sui in domitos pietas, domus una Sabellae
Pluribus exemplo scilicet esse potest.
Parcere subiectis quam debellare superbos
More dei visum lautius esse Pio.
55Discite ab exemplo Pi quisque ignoscere victis,
Nil pietas aliud hoc sua maius habet.
Non aliter Caesar divum meruisset honores,
Unde Pio soboles Iulia fecit avos.
Nativae telluris amor fit in ordine quarta:
60Quam satis est ultra diligit ille suos.
Omnia cum superet, solo superatur amore.
Principis o pietas officiosa nimis!
In medio laus est: superi moderata secundant,
Aucta ruunt nimium pondere pressa suo.
65Artibus ingenuis et vatibus ultima restat,
His decus hoc illi pontificale fuit.
Si pius est, vates, quorum sibi gloria prima est,
Spectet, enim vates et coluisse pium est.
Ipsa licet per se radiet, sine carmine virtus
70Deficit: ignorant carmina sola mori.
His illustrari tantum sua saecula possunt
Et genus et mores, cetera mortis erunt.
Et si Pyerides multorum pectora flamment,
In laudes feriat plurima dextra lyram.
75Non illo gravius quisquam perstrinxerit, unde
Ediderit proles Piccolomina Pium.
Sic illi virtus divina et spiritus implet
Ingenium, candor tantus ab ore nitet.
Sed tua rauca sonant nec munere dignus Orati
80Frondis honoratae: rauce poeta vale!


10. in laudem I. ducis Mediolani

Dux genus egregium bello quo sospite nunquam
Res Italum reor externae succumbere genti,
Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras
Successu rerum domita quam nobile quondam
5Hospitium pelagi Pausania condidit urbe
Concipit Europen, Italos satis esse fatetur,
Conatus qui iam tantos et vota morentur.
Nec minus audaci populos premit undique bello
Finitimos urbesque et agros et regna lacessit
10Pandoniae, ac ripas Histri circumsonat armis
Otumani genus, obscurum trans accola pontum
Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho,
Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem.
Si non vis animi necdum vigor ille recessit
15Martius ante dies, o quid teris otia frustra
Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos?
Non illi regnum Italiae veterumque labores,
Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis
Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit!
20Imperium optasti Ligurum: non irrita voti
Sors fuit; hostiles collato Marte catervas
Fulminis in morem fudit tua vivida virtus.
In caput arma tuum moliti et foedus et iram
Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum
25Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla.
Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis
Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti.
Hanibalem totiens victum Picininiaque arma
Vidimus et mediis Veronae moenibus olim
30Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque
Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras.
Quid super Ausonias acies aut oppida victor
Edideris memorent alii, quibus auxeris armis
Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti.
35Si decus Ausoniae vel relligionis honorem
Respicis, aeternum numen si virginis alvo
Includi reris voluisse et corpore fungi
Mortali, cum nil in se mortale fuisset,
Supplicium ob noxam primi subiisse parentis,
40Aude animi fidens quo te vocat ardua virtus!
Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors
Suggerit, et quantus sis experiatur in armis.
Sit labor inprimis Italas adiungere vires;
Huc studium converte omnemque huc dirige mentem.
45Dives opum variarum armentosissima tellus
Auxilia arma et opes aurum frugesque virosque
Italia undanti fundet pulcherrima cornu.
Non opus externis belli pro nomine vires:
Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum,
50Tutari Ausoniam et venientes pellere Turchos,
Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant.
Delige praestantes virtute et viribus annos.
Assueti bello Insubres Boii Lyguresque
Agmen agant equitum coeant simul undique gentes
55Sfortiadum anguigerumque et ventilet anguis in auras,
Eminus auratae radient diademata frontis.
Adriaci ad litus mediis super aequoris undis
Urbs Venetum pollens opibus et classe parata
Fundatur; late populis dat iura senatus.
60Hi quondam assiduo soliti contendere Marte
Infestumque genus toto detrudere ponto
Et mare inoffensum servare ac litoris oras
Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt.
His si certa sedet belli sententia, quamquam
65Sint in amicitia Turchorum et foedere vincti,
Armabunt classem: maculas abolere patentis
Criminis haud alias et dira piacula possunt;
Nou deerit auxilio forti tutatus Etruscos
Marte Sigismundus, qui vertere terga coegit
70Alfonsum, cum te Populonia cingeret armis.
Quisne illum, quem non acies nec tela nec enses
Ferre valent, quem non medio in certamine quisquam
Audet adire, licet fortuna infensa repugnet ....
Non tamen indecorem te dux mea musa relinquet.
75Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires
Hostis in excidium; ventorum laxet habenas
Eolus atque omnis furias erumpat ab antro,
Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma
Ethnea de rupe, pater Neptunus et omnis
80Neptuni chorus ex imis super aestuus undis
Involvat rapido Turchorum turbine puppes.
Appulus et Calaber tellus insignis equorum
Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam
Nutribat; Cumea deum responsa resolvet,
85Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla
Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis
Sub duce te Turchus diro sub Marte peribit.
Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae
Proxima Caietae prospectat littora Circes,
90Hic ubi diva viros saeva feritate luporum
Induit et tristes resonant ad sidera luctus.
Tot quondam rediens spoliis orientis onusta,
Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo
Quid mea Roma paras? Desunt tibi robur et arma
95Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum.
Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter
Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum.
Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe,
Emilium Perseu? geminorum victa sub armis
100Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus
Martis et attritus vix est sine nomine pulvis.
Non genus Alcydae, quorum periere trecenti,
Non Decii superant, patriae dare Regule vitam
Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute.
105Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati
Hostis in occursum post terga avellere pontem.
Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem
Qui petat arsura Turchorum occidere dextra.
Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta
110Restituit patriae, tenui iacet obrutus urna.
Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar,
Si qua pios manes patriae modo gratia tangit
Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco
Audeat et tanta trepident formidine gentes!
115Magnum Roma cie saltemve arcesce Catonem,
Qui proprio docuit scelerare in sanguine dextram,
Si genus acre virum et pubem Mavortis alumnam
Condit humus, tantum monstrent ruitura labores
Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra.
120Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est!
Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex,
Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum
Caesareosque duces terrisque exterminet hostem.
Antistes sit Roma Pius, quo principe rursus
125Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis
Ire ducum currus victasque ex ordine gentes.
Me super Poenos Arabes Ethiopes et Indos
Oceanique manus austrum boreamque sonantem
Imperia extendet nullis confinia terris.
130At tu dive pater, coelum cui creditur et spe
Cuncta foves hominemque Iovi si penitet alto
Concilias, pedibus quamquam gravis et gravis aevo,
Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes
Utque bonis tantum communibus aspera passus
135Consuleres: haec una tibi via visa salutis,
Scilicet ut Christi reges qui signa sequuntur
Conveniant ubi te recepit modo Mantua primum,
Mantua principibus tellus delecta vocatis
Hostis in excidium. Quod si tibi longius aevum
140Fata dabunt, Asiae solito ruet omine regnum.
Tu tamen ante Italum metire in proelia vires,
Discordes populorum animos regumque ducumque
Redde in amicitiam. Coeant in foedera gentes,
Omnibus una salus unum et commune periclum,
145Sit labor unus et una indeficiensque voluntas.
Hesperia in Turchos totis vomat aedibus aurum!
Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis
Pandoniosque duces, Caesar, quos Marte fatigas.
Quam melius toto certasses corpore regni
150In Turchos: haec ista decet non tempore tali
Militia et pulchri non sunt sine laude labores.
Imperium si quid solitae virtutis et altae
Maiestatis habet, fidei si vincula sentis,
Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra,
155Ne divina obitum pro religione recuses,
In Teucros iam verte acies et desine coeptis.
Non audis gemitus et caesae funera gentis?
Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures,
Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc.
160Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis
Marte tuos propiusque malum fit deside cura.
Tuque tuos urges; nonne hi Pandones et Hystri?
Si te nulla movet pietas nec gloria belli
Atque eadem mens sit, qui nos urgere tuentur,
165Servitio potius premat et dominetur Amyrras
Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli
Per patriam et quicquid pro relligione decorum est
Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho
Horruit effractoque expavit Cerberus antro
170Eumenis et diri siluere Exsionis angues,
Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis
Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus
Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille,
Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo
175Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset.
Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam)
Primus odorata redimitus tempora lauro,
Ni tua maiestas carmen mortale recuset,
Marte triumphatas accingar dicere gentes.

1 Porcaria

2 epigrammata ad Pium II pont. max.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: