Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Ipse vides, quo tot, Zephyree, inventa sepulcrum
Cuncta tulit: superat vix, ah, vix est super umbra.
3 Synceri, non umbra diu, non fama, nec ipsa
Exstabunt monumenta; rogo vix pauca supersunt;
5Mox eadem nox obscura caligine condet,
Quae tumulo circum increscunt virgulta vel alto
Ignea vis excussa polo, aut manus improba perdet,
Ossaque nuda solo sparsa atque ignota iacebunt;
Ne post ossa quidem, nec fabula Maeonis ulla.
4 10Haec igitur, Zephyree, dies? Haec summa laborum est?
Quin potius, quoniam nulli sunt Maeoni sensus,
Maeona nec lacrimaeve iuvant aut carmen, eamus.
Ara, vale, cineres magni pastoris havento;
Nos, Maeon, nos te aeternum salvere iubemus.
5 15Discedens ego, terra, tibi, quae Maeona servas,
Et desiderium et lacrimas meaque oscula linquo;
Te Zephyri foveant molles, te lenior aura,
Maeonis et de qua frondescet amaracus urna
Usque fluat liquor ille tibi, quo vulnera et ipse
20Sanabat, quo Naiadum comebat et ora,
Fundebatque deum ambrosiam per rura, per hortos,
Aeris et medica purgabat ab arte venenum,
Quo fuit et silvis olim tam notus et urbi,
Et fama superavit Ocrim iugaque alta Matesi.
25Ipse vale aeternum, Maeon, mihi maxime Maeon.
6 Nunc agedum, tenues calami, mea dulcis arundo,
Dii coelo, terris umbrae, nos lenibus auris
Cantantesque fruamur et ocia laeta sequamur.
Cura olerum studiumque haerbarum artesque medendi
30Viventem iuvere expressi et Maeona succi,
Me compresse iuvant labris labra; Phylli, venito;
Ipse inter frondes coryletaque densa latebo.
7 Oscula me suppressa iuvant; mea Lychni, maneto
Qua platani strepit umbra, sonat leve murmur aquai.
8 35Non me tam levat aura Canis sitientis in aestu,
Spirat Acilla suo quam quod de pectore anethum.
9 Me risus fovet, aura Philaenidis, aura cachinni,
Sordeat ut Philomela apiumque ad saepta susurri.
10 Vidi ego picta manu selectaque fraga legentem,
40Innuit et mihi, serta deus dum stringit in umbra:
Hic ibi tum foemur hirsutum setosaque menta
Obstupui atque oculos fruticoso in margine fixi.
11 Vidit me dum poma lego arrisitque legenti,
Et dixit mihi Nais: "Amant et poma Napaeae."
45His ego tum implevique sinum obstupuique papillas
Pectora dum limis oculis et colla pererro.
12 Suave per aestatem, ad fontem stat ubi unda, canorum
Agmen et argutas ranarum audire querelas,
Vellera tum crispantem et cornua lata moventem
50Cirronem spectare, salit dum terga Macillae,
Mox Rufam, mox Albigenam, mox Thyrsan et Hypsan,
Ac iusta residere, cui tua gaudia narres.
13 Suave per hibernum frigus, dum nox silet, ipsum
Ad foenile boum murmur, cum ruminat omnis
55Grex simul et pastae suspirant pignora matres,
Audire, et saturi distenta sub hubera foetus
Dum ludunt, petit hic socium, fugit ille petentem,
Atque una recubare, cui tua pectora iungas.
14 Hic aries villosus et hirtis cornibus, aure
60Quadrifida, cui tergemini lato inguine testes
Horrescunt, hic ipse aries gregis omnis et omnis
Virque paterque gregis; patrem hunc foetura fatetur,
Admissura virum; spes est gregis omnis in uno.
15 Miraris taurum hunc; patrem hunc Lucania et unum
65Iactat habetque virum; armenti laus omnis in uno est.
Ducit ab herculeo genus et cognomina tauro;
Hunc Dryades mirantur, amatque et deperit illa,
Quae facie tauros, oculis capit aurea cervos.
16 Sit modus, o Zephyree: instat nox, ite capellae,
70Ite et oves; age coge, Lacon, age coge, Lycarba,
Latratu et revoca, cessit qui a matre, iuvencum.
17 Synceri, hoc age, lecta sinu dum mespila condo,
In thyrsum dum sorba suis cum frondibus apto.
His gaudet tua Sila, probat mea Rufula sorbum.
18 75Eia eia, Saturisca, domum, ad praesepia nota,
Quid segnes? Eia ite, eia; nox advenit, eia,
Ite domum; insidiis nox opportuna luporum est.

1 Maeon. | Syncerius et Zephyreus pastores queruntur | apud sepulcrum Maeonis; mox a dolore | in voluptatem conversi amatoria ac pastoralia | quaedam canunt. Sub ipsius autem Maeonis persona | Pauli Artaldi medici mors deploratur

2 Syncerius

3 Zephyreus

4 Syncerius

5 Zephyreus

6 Syncerius

7 Zephyreus

8 Syncerius

9 Zephyreus

10 Syncerius

11 Zephyreus

12 Syncerius

13 Zephyreus

14 Syncerius

15 Zephyreus

16 Syncerius

17 Zephyreus

18 Syncerius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: