Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Federico Aragonio

Herculis augustam regnat Lianora per urbem,
Reginas inter seu numeranda deas,
Cui Phaethonteos largitur pulchra triumphos
Ferraria et populis paret utrimque suis,
5Cuius in aspectu mores speculatur honestos,
Cuius et angelica gaudet in effigie,
Quae modo divinis ornavit foetibus orbem,
Dum novo ad decimum Cynthia mense redit.
Salve igitur, talem cui fata dedere sororem,
10Hesperiae salve spesque decusque plagae,
Stirps Ferdinandi salve generosa parentis,
Salve et Aragoniae laus Federice domus,
Inclyta cui meritos Ferraria donat honores,
Nam te festivo suscipit ecce sinu:
15Publica laetitiae iuvenes dant signa senesque,
Ridet enim adventu femina virque tuo,
Festaque plebeiae senserunt gaudia mentes,
Nam facis auspiciis cuncta serena tuis.
Cum populo trabeatus eques liberque senatus
20Accumulat pompas te veniente suas,
Prospera deinde tuis indulgent numina votis
Aspirantque simul sidera, terra, fretum.
Ergo, age, fortunamque ducem caelumque secutus,
Foedera concusso frange sinistra polo,
25Collige pugnaces peditumque equitumque catervas,
Collige diversis agmina fusa locis,
Alitibusque bonis et dis procede secundis
Otiaque ex animo languida pelle tuo!
Italiam excutiat per te Bellona flagello
30Et nimium resides cogat in arma viros,
Denique liliferos agitet bacchata per agros
Hadriacos fluctus vipereosque sinus.
Herculis interea numen radiantis adora,
Ut velit optatis semper adesse meis.


2. Ioanni Aragonio cardinali

Lucifer Arctois tandem remeavit ab oris
Et solito Hesperias sidere lustrat aquas,
Cuius praefulget caeli sub cardine lampas,
Quae mihi vel Phoebi lumine maior erit:
5Inter Aragonios nam lucet stella Triones,
Emicat inde iubar inter apostolicum.
Fervidus aethereo cum sol splendescit Olympo
Nubila de caelo tetra repente ruunt,
Sic novus apparet felici ubi Phosphorus ortu,
10Eius dispereunt ignibus atra poli.
Spero igitur rutilans cum lux sit reddita mundo,
Nox fugiet nostris turbida de laribus.


3. Cynthio Anconitano

Hactenus obscuro nobis apparuit ortu
Cynthius et lunae nox sine luce fuit,
Ast ubi Phosphoreo nuper resplenduit igne
Cynthius, e nostra nox fugit atra domo.
5Cede igitur, Cynthi, deponeque solis habenas,
Nam claro maius sidere numen adest.


4. de bello Hydrontino

Debita Tarpeio reddebat sacra Tonanti
Qui bello Tuscas extenuarat opes,
Ecce ferox Italas invadit barbarus oras
Appuliae et latos depopulatur agros.
5Impiger at Calabrum princeps victricia Martis
Signa rapit populis concomitata suis,
Mox circunfuso sublimis milite dixit:
"Non aliter poteram nomen habere ducis!
Vos autem, socii, scelerato in sanguine ferrum
10Stringite, nam vestro Turcus ab ense cadet.
Gens furit haec campis in equis secula sagittis,
Sed fugit adversi cum videt ora viri.
Ite alacres mecum et duros tolerate labores,
Nam stabit causa pro meliore Deus".
15Addiderat vires animis; tum miles in hostem
Irruit, ulcisci saeva per arma parans.
Est locus in Latio - Hydrontum dixere priores -,
In quem barbaricus moverat arma furor,
Et subita magnam vi debellaverat urbem,
20Quam post submissis protegit auxiliis.
Vertitur hic moles rerum et discrimina belli,
Namque ibi congestas Turcus habebat opes.
Huc ergo rapitur sumptis Alphonsus armis
Fulmineique instar turbinis agmen agit.
25Iamque acies latis struit sub Iapygis arvis,
Iamque erat aere nitens hinc eques inde pedes,
Protinus Hydronti properant infringere portas
Ausonii, ut Troes de statione ruant.
At princeps Calabrum divos in vota vocavit,
30Spicula cum facibus deinde cruenta iacit;
Mox alii accelerant altos ascendere muros
Prensaque de summis vellere tecta parant;
Plumbea dehinc atris crepitat glans ignibus acta,
Sternit et adversas pernitiosa domos.
35Intus turbati insolitae formidine pugnae
Incipiunt vere iam trepidare Phryges;
Nam sublata fugae spes est, quia classis in alto
Pars est mersa mari parsque perusta iacet.
Attamen assueti bello defendere sese
40Conantur saxis desuper arce datis,
Deque cavis densas intorquent turribus hastas,
Iactaque praecipitant undique tela viros.
Plurima fit strages hominum, largusque per herbam
Interfectorum sanguis ubique fluit;
45Tunc crebro caelum resonat clangore tubarum
Obviaque ob strepitum miles in arma furit.
Vectus equo lustrat muros Aragonius heros,
Felices nota quaerit et arte vias,
Nomine quemque vocans nunc hos nunc excitat illos,
50Nunc fortis peragit militis officium.
Tandem indignatus iustas exarsit in iras,
Atque ait infrendens: "Turba, venite foras!
Non pudet inclusos iterum obsidione teneri,
Sed vobis nullae foedera pacis erunt:
55Non hic cum Venetis belli simulacra geruntur,
Cum dura fieri proelia gente palam est".
Dixerat, ad pugnamque redit furibundus et instat.
Nam vastis magnum viribus urget opus,
Ingeminatque ictus, pulsis hinc molibus urbem
60Deiicit ac trepidos dissipat ense Phryges.
Iamque omnis castris acies descendit apertis
Moeniaque Hydronti fracta repente subit:
Insequitur clamor peditumque equitumque ruinam
Horrisonisque alta vocibus astra tonant.
65At sese Teucri glomerant retroque recedunt
Et piget Italiae iam tetigisse fores.
Pro dolor et pietas: una sub luce dierum
Milia Turcorum sanguinolenta iacent!
Et voluit rabies fati ut prostrata maneret
70Barbaries, Latiis diripienda feris,
Sed qui tercentum penetravit navibus Isthmon,
Ut fera in augusto poneret arma solo,
Transfuga vix potuit celeri remeare carina,
Nuncius acceptae cladis ut ipse foret.
75Demum parta dabit pacem Victoria mundo,
Quae tot nunc uno proelia Marte fugat.


5. ad libellum

Festina, propera, curre - inquam - parve libelle,
Nec timeas regis, sed vereare lares!
Huius in hospitio securus forte manebis,
Nomine qui signat dura metalla suo;
5Namque est ille, armis qui totum territat orbem,
Qui facit ut geminum pax regat alta polum:
Hunc salvere iube, dehinc commendato poetam,
Sed caveas ne te vendere verba putet.


6. ad Antonellum regium secretarium

Antonelle, meum tanges si forte libellum,
Hunc fronte, hunc oculis, hunc rogo mente legas,
Ingenio nam quaeque potes discernere et usu:
Inde fides merito iam tibi magna datur,
5Ut virtute tui quo vis deflectere regis
Cor valeas, quod nunc te precor ut facias.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: