Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Laurentium Medicem

Qui modo, Laurenti, miro inflamatus amore
Flamettae lusi carmina multa meae,
Grandia nunc ausum tragico cantare coturno
Me vetuit prolis facta Cupido tuae.
5Tune audes, inquit, Medicum describere gesta,
Gesta maroneis vix referenda sonis?
Perque Thetim audebas fluviali currere lembo
Quae foret aequoreis mersa phaselus aquis?
Linque haec, aeschileis quae sunt ornanda coturnis,
10Unus et aligeri miles Amoris eris;
Ne pigeat castris meruisse Cupidinis aera,
Hinc poterit tolli nomen ad astra tuum:
Sub duce me multi aeternum sunt nomen adepti,
Quorum perpetuo fama perennis erit.
15Nos quoque phoebeum vati inspiramus amorem
Et dat apollineo nunc Venus ore loqui.
Callimacus querulo formosam carmine Lidem,
Et cecinit Sapho docta Phaona suum,
Lusisti infamem, miserande, Licorida, Galle,
20Dixisti Nemesim, culte Tibulle, tuam,
Cynthia carminibus blandi est celebrata Properti,
Nasonis versu pulchra Corinna viget,
Lesbia praedocti modulis cantata Catulli
Gaudet ab extrema posteritate legi.
25Nomine pastoris formosum lusit Alexim
Qui cecinit phrigii tristia bella ducis,
Ast niveam Lalagem venusina natus in urbe
Dixit, et hic alios carpere doctus erat,
Divino Laurae tyrrhenus amore Petrarca
30Cantavit gallae lactea colla suae;
Per me turba viget clarorum maxima vatum
Quae nunc letheis mersa lateret aquis,
Et te militiae volitantis taedet Amoris
Et pudet in castris signa tulisse meis?
35Me duce cum magno superi meruere Tonante
Et quisque illorum praemia magna tulit.
En age, materiam dabimus tibi versibus aptam
Et Medicum maior gesta poeta ferat.
Iurgia blanditiae lacrimaeque precesque minaeque,
40Est elegi proprium carminis istud opus.
Te minime ignavum formosae virginis ardor
Nec tota residem stertere nocte sinet.
Errat desidiam si quis vocabit amorem;
Credite, nullus amans desidiosus erit.
45Nunc me, Laurenti, aggressum maiora Cupido
Dicere nequitiam compulit ipse meam.


2. ad Cupidinem ne amplius eum vexet

Emeritum cur me rursus tua castra, Cupido,
Militiae cogis signa superba sequi,
Principis atque iterum iurare in verba fidelem
Me numquam aligeri deserere arma dei?
5Cur ita vexatur qui iam dediscit amare
Imbellis miles proelia saeva pati?
Sunt tibi tyrrheni iuvenes multaeque puellae
Viribus atque annis turba petenda tibi;
His tu militibus Thilem superabis et Indos
10Infidos Mauros Sauromatasque truces,
Quin et caelicolas vinces ipsumque Tonantem
Ad vincla et supplex porriget ille manus,
Quin tibi Gradivus victricia porriget arma
Privignoque ferox serviet ille suo;
15Nobilis ista tuos comitetur turba triumphos
Dique gerent vinctas post sua terga manus.
Maxime rex hominum cantabere, maxime ducum,
Quisquis Io, magna voce, triumphe! canet.
Maternaeque trahent felicia plaustra columbae,
20Sed ne militibus sis ferus ipse tuis.
Nescio cur victo fias crudelior hoste,
Curque omnes tractes conditione pari.
Blanditiis primo incautos deprehendis amantes,
Decipis et stultos calliditate puer;
25Quos postquam illecebris vicisti armatus inermes
Servitio horrendo saeve, Cupido, premis.
Non possum, licet ipse velim, narrare furorem,
Obstat scribenti nam pudor ipse mihi.
Quod licitum est aliis, nobis est turpe fateri,
30Nostra erit hoc uno littera manca loco.
Nam bene dum rapidae flamae celantur amoris
Extingui poterit dissimulatus amor;
Ne miserum quantae vexant mea pectora flamae,
Me miserum quantis ignibus urit Amor!
35Hoc superi videant et qui me perdidit unum:
Saevus Amor, nullum crimen inesse mihi.
Obiciet crimen nemo mihi praeter amorem,
Nam sine labe mihi candida vita fuit.


3. ad librum curiam florentinam petentem

Atria tyrrheni petis ambitiose leonis.
Heu nimium sordent tecta paterna tibi!
Illic invenies multos, lascive, Catones,
Illic tractantur seria, parve liber.
5Quo properas, lascive? Mane, en non te pudet unde
Cogeris nulla pulsus abire mora?
At me defendet Laurentius, inquis, amicus,
Ut sperem gravibus posse placere viris,
Gloria magna mei fuit et tutela libelli
10Vatibus ausoniis semper amica domus.


4. de nuptiis Benedicti et Lisae

Alma Venus, nostris et tu, Saturnia, coeptis,
Iuno, fave et curva pulcher Apollo lyra,
Nunc vos, Pierides, casto date carmina vati,
Quae iuga gorgoneis uda tenetis aquis,
5Non hic Bellonae Martisque ferocia bella
Pallidus in media nocte poeta canit,
Candida sed caro cum coniuge Lisa canetur:
Adsis cincte comas, o Himenaee, tuas.
Quod felix faustumque precor, procul esto Megaera,
10Vipereas atro cincta dracone comas,
His adsis placido talamis, Concordia, vultu,
Ambos unus amor servet et una fides.
Insignes forma, insignes virtutibus ambo
Iungant perpetui foedera sancta tori.
15Felices ambo qui vos genuere parentes,
Gaudia sub tacito pectore quanta ferent,
Cum iuvenes longa praecedent ordine pompa,
Candida cum niveo nupta vehetur equo,
Cumque tubis festos cantabit tibia ludos,
20Cum restim iuveni mixta puella trahet,
Suspendet ramum ad speculam frondentis olivi
Rusticus, et niveas sparget ubique rosas,
Udaque tum multo madefactus tempora baccho
Dicet inornatos ore canente sonos.


5. de Albera puella quae sub porticu attrita est

Tam dira, heu, miseris fati mortalibus instat
Sors! Heu, quam magnum porticus ausa nefas!
Omnia, me miserum, sibi vult fortuna licere:
Proh, tantum terris, dii, prohibete nefas!
5Porticus annos ligno subfulta rigebat,
Quod carie attrivit longa senecta malo.
Rusticus hic imbrem atque aestus vitare solebat,
Nam tusca hanc quartus signat ab urbe lapis.
Venerat huc multis comitata Albera puellis
10Infelixque illic dum manet, illa perit.
Porticus ingentem traxit collapsa ruinam,
Pignora dum protegit concidit ipsa parens.
Occidit, et caro vitam servavit alumno:
Carior et nati quam sua vita fuit.
15Crudeles, quid vos truncastis stamina, Parcae?
An vestra infecit pectora livor edax?
Quid pietas, quid forma tibi, quid profuit aetas,
Quin cito tu Lethes flumina nigra bibas?
Quid lacrimae, quid vota pii valuere mariti,
20Quid, quod eras Scalae vatis amica tui?
Te tamen elisios praestantior umbra recessus
Nulla petet, Ditis coniuge maior eris,
Filia sit quamvis Cereris neptisque Tonantis
Et licet inferni nupta sit illa Iovis.


6. epitaphium Alberae puellae

En poteris siccis me cernere, lector, ocellis,
Numne piis lacrimis ora rigare gemens?
Perlege marmoreo tumulo hoc miserabile carmen,
Nam causam et nomen littera maesta docet:
5Vix me bis denos numerantem porticus annos
Dum ruit, elisias compulit ire domos.
Alberae fuerat nomen mihi, lector amice:
Ne pigeat tumulo collacrimare meo.


7. ad Clio ut Petrum Caponium Romae conveniat

Reliquias Romae docto comitata Capone,
Clio, refer, quondam quae caput orbis erat,
Dic an Aventinum montem pharetrata Diana
Servat an Esquilias numina prisca tenent,
5An capitolina se Iupiter ornat in arce,
Numne palatinus Phoebus in aede sua est,
An versa in cineres miranda potentia Romae est:
Heu, nunc sub tanta diruta mole iacet!
Nullane tantarum maneant vestigia rerum
10Ut mala marmoreas obruat herba domos?
Singula conspicies veterum monimenta Quiritum
Postque salutato, Musa, recede Petro.


8. de Apollonio pictore insigni

Maeonides quondam phoebeae moenia Troiae
Cantarat grais esse cremata rogis,
Atque iterum insidias Danaum Troiaeque ruinam
Altiloqui cecinit grande Maronis opus.
5Sed certo melius nobis nunc tuscus Apelles
Pergamon incensum pinxit Apollonius;
Aeneaeque fugam atque iram Iunonis iniquae
Et mira quassas pinxerat arte rates,
Neptunique minas summum dum pervolat aequor,
10A rapidis mulcet dum freta versa notis;
Pinxit ut Aeneas fido comitatus Achate
Urbem Phoenissae dissimulanter adit,
Discessumque suum, miserae quoque funus Elissae
Monstrat Apolloni picta tabella manu.


9. ad Ciprianum

Quod sis nobilium procerum conviva frequenter,
Esse illis carum te, Cipriane, putas,
Perque forum medius quod deducaris ab illis,
Haec fieri forsan credis honore tui.
5Delectas illos, non tu, Cipriane, probaris:
Nam quis stultitias posset amare tuas?


10. ad Amerigum Corsinum | de fugiendo puerorum amore

Hoc est cur teneras sectaris, amice, puellas
Et tua cur nullus pectora flexit Athis,
Scilicet umbrosae silvae te tristis imago
Terruit horrendo vaticinata sono:
5Utatur siquis phrigii Ganimedis amore,
Aeterno infelix igne cremandus erit.
Nunc quicumque sapit talem vitabit amorem.
Heu quanta est illis poena parata viris!
Iudice Corsino moneo; vitate cinedos,
10Spurcius his nihil est nec capitale magis.


11. ad Laurentium Lippum

Desine, Laurenti, tantas facunde querelas
Fundere, de iusto desine velle queri,
Nam precibus fortes, donis flectuntur avari,
Sic esca incautas callida fallit aves,
5Sed qua praecipue possit ratione moveri
Nescimus stultus qui ratione caret.


12. de quodam rustico | qui intravit lupanar florentinum

Nescius etruscum intraret cum forte lupanar
Rusticus et nomen quaereret inde viae,
Intus adest quod quaeris, ait nonaria, mecum,
I, sequar, atque addit postibus illa seram.
5Ille ubi se clausum sensit nil tale verentem,
Credidit extremum lucis adesse diem;
Cellula nam fumo squalebat nigra lucernae
Et paene obscuri carceris instar erat;
Atque ubi se contra venientem thaida cernit,
10Extimuit gelido pallidus ille metu;
Hic fugit, illa instat dextra attrectare paventem,
Dum fugit exclamat: Numina, fertis opem!
Obsecro, fertis opem misero, vicinia, clamat,
Heu heu quae patior, carcere quove premor!
15Huc ebrii veniunt lenones, huc meretrices,
Huc calidi lustri cetera turba ruit.
Thaida circum instant, resonat clamore lupanar,
Cognita sed cunctis res fuit illa ioco.
Rusticus egressus meretrici iurgia multa
20Intulit, inde cita proripuitque fuga.


13. ad Martellum

Cur, Martelle, meos carpis sine crimine mores,
Vita mihi semper si sine labe fuit?
Innocuum cur me laceras? Tua pectora cur sic
Tanto odio flagrent, non tibi causa mei est.
5Te numquam nostro, nec quemquam carmina laesi,
Vipereisque caret littera nostra iocis.
Doctior est alius, sed me non castior ullus,
Non lasciva mihi sed proba vita fuit.
Dilexi, fateor, subscensus amore puellam:
10Sunt vitae haec, si sunt, crimina magna meae.
Et nondum nobis bis denus contigit annus,
Si tamen est quicquam, causa feretur amor.
Si Cato, si nigris revocetur Curius umbris,
Non carpet mores ille vel ille meos.
15In te Pierides, ni desinis, arma capessent,
In te tela simul ferre coactus ero.
Nec me despicias quia, sim de paupere natus
Patre, tamen carus civis in urbe sua est,
Quin etiam proavus tusci vexilla leonis
20Bis rexit tanto dignus honore meus.
Contemnas quamvis Musas et Apollinis artes,
Te dicet linguae quilibet esse malae.


14. ad Iustum amicum

O mihi iocundos inter numerande sodales
Iuste, fluentini maxima fama soli,
Det tibi longaevae felicia tempora vitae
Det tibi candentes Parca secunda dies.
5Iusta precor, superi, pro Iusto debita posco,
Sint rata pro Iusto debita vota precor.


15. ad eundem

Non dubito quin te felix ego dicar amico,
Dispeream, mihi si carior alter adest.
Quam bene conveniunt Verino nomina Iusti:
Verinus Iusto verus amicus erit.


16. in Philippum maledicum

Saepius inquiris: quid scis? Me carpere tentas;
Hoc unum scio, te scire, Philippe, nihil.


17. ad Peregrinum Allium

Ne forte ignores ubi sim vel nescius erres,
Accipe quae dicent carmina pauca tibi:
Inter tyrrhenas Florentia nobilis urbes
Me genuit, nostrae hic gentis origo fuit;
5Atque ubi sunt veteres sedem posuere penates
Spirituae Classis non procul aede mei.
Sed non hac causa nobis responsa dedisti,
Musa sed illoto venerat illa pede,
Et nimium petulans, quae se Permessidos unda
10Non prius abluerat, iam rapuisset iter.
Et nunc, castalio nondum perlota liquore,
Tristia tam docti iudicis ora tremit.


18. ad Montanum vatem

I nunc, Montano defer mea carmina vati,
Hunc salvere meo nomine, Musa, iube.
Munera grata solent auri magis esse poetis,
Montano sed erunt carmina grata magis.
5Divitias cupidus petit, ambitiosus honores,
Mortale est quicquid mobile vulgus amat.
Quid melius Musis, quid Apolline dignius extat?
Per quem post cineres vita secunda datur.
Ad vatem propera, nostros deferre libellos,
10Laeta fronte meos perleget ille iocos.
Carminibus comitata suis ad nostra redibis
Scrinia, montano plena, Thalia, sale.


19. ad puerum formosum

Utere labenti fugitivae munere formae,
Nam numquam redeunt qui periere dies;
Lanugo niveas iam vestiet horrida malas,
Tunc male praeteritos flebis abesse dies;
5Tunc quam sit durum cognosces fallere amantem,
Carmina tunc quanto nostra dolore leges!
Cur mihi non redeunt transacti tempora floris
Et, dices cur non mens fuit ista mihi?


20. ad quendam ambitiosum

Cum nec nobilior nec te sit doctior alter,
Cum tibi sit procerum sedula turba comes,
Miraris cur non tibi turba assurgat eunti
Et tibi cur meritus non tribuatur honor.
5Crede mihi, astuta est nimium Florentia, quae te
Sic aspernatur stultitiasque tuas.


21. epitaphium egregii civis Petri Benini

Ille ego sum, tusci quo consultore leonis,
Publica res summo constabilita loco est.
Iustitiam et mores colui pietatis amator,
Sola mihi virtus unica cura fuit.
5Candida me Petrum servant nunc templa Beninum,
Hoc claudit tumulo candidus ossa lapis.


22. in Cupidinem

Ergo ero quem semper figant tua tela, Cupido,
Et miser adverso semper amore premar?
Hei mihi, nulla dies niveo signanda lapillo
Defluet? Infelix en ego semper ero?
5Aut moriar vitae primis extinctus in annis,
Aut mihi mitis erit qui modo saevit amor.
Me miserum adversis fatis genuere parentes,
Principium infaustum Parca maligna dedit.
Quid sit amor iam tum noram puerilibus annis,
10Necdum gustaram dulcia furta puer,
Cum deus armatus mihi bella paravit inermi,
Torsit et ardentes nostra per ossa faces.
Egregiam palmam nempe haec duo numina divum
Me puero victo tunc meruere dolis.
15Me Citherea petit certique Cupidinis arcus,
Telaque in exitium vix numeranda meum.
Sed quisnam poterit vitare Cupidinis arma
Et quis ab insidiis tutus Amoris erit?
Cuncta videt, quamvis caecus, puer, omnia vincit,
20Armatos superat nudus et ille deos.
Forte per Haemonios campos, Pitone perempto,
Ibit siderei qui regit astra poli,
Et caede exultans puerum contempsit Amorem
Et tumido indignos protulit ore sonus:
25Tune meos titulos rapis, ambitiose Cupido?
Conveniunt forti fortia tela deo.
Pone arma, hec nostrae sunt convenientia dextrae,
Femineos mollis quaere Cupido procos.
Talibus exarsit dictis citereia proles:
30Spicula quid possint experiere mea,
Dixit, fraxineos curvavit fortiter arcus,
Transilit et medium flava sagitta iecur.
Ah quantis curis miser est vexatus Apollo,
Illum dum Daphne virgo pudica fugit!
35Me miserum quanti veniunt in amore dolores!
Durius in terris ut sit amore nihil.
Proh superi! Tantum mortalia pectora vexat,
Versat proh tantum pernitiosus Amor!
Quanta quidem miseros insania turbat amantes,
40Mutantur quanta mobilitate leves!
Rectius amentes quam dicere possis amantes,
Expers est omnis nam rationis amans,
Et meliora vident et deteriora sequuntur.
Quid facias? Saevo mens sub Amore iacet.
45Prudentes pereunt, sed quid prudentia prodest?
Indomitus captis mentibus haeret Amor.
Difficile est primos vitare Cupidinis ictus,
Pectora sed numquam capta furore carent.
En age, semper eris Veneris nova praeda, Verine,
50Non satis ad flamas Flamea virgo fuit.
Uror ut accensis fervet Liparea caminis
Fulminis Ignipotens dum rude tractat opus,
Cum defessa movet crudelis membra Tiphoeus
Fumiferos caelo cum vomit Aethna focos,
55Utque leves stipulae ventis spirantibus ardent,
Arentes postquam pastor inussit agros,
Sic pectus nobis ferventi exaestuat igne,
Flamaque dum tegitur, convalet illa magis.
Hoc pudor, illud amor, vetat hic, iubet alter adire,
60Nam studet hic famae, quod iuvet alter habet.
Sic anceps vertit mens in contraria pectus.
Hei mihi, quid faciat non videt ullus amans,
Si sibi purpurei pensi est aut cura pudoris;
Pectore namque uno pugnat uterque ferox.
65Sed pudor, ut cuncta, indigno succumbet amori.
Deque meis spoliis bina trophaea feret.


23. de Cherubino

Cedant scriptores nobis venusinaque tellus,
Romanae quamvis sit decus omne lirae,
Cedat et Alcaeus nobis et mascula Sapho,
Dulcius haec quamvis, grandius ille sonet,
5Et Thebae et Smirnae cedant et Mantua nobis,
Lugeat et posita victus Apollo cheli.
Ne mirum sit: me tanto Cherubinus honore
Affecit, quoniam sic Cherubinus ait.
Nescio cur tantum laudet nisi doctus haberi
10Et voluit notus laudibus esse meis.
Laudibus aethereas iam iam volitabat in auras,
Si modo tot laudes iam superesse queunt.
Laudari cupio, cupio quoque semper amari,
Blandus adulator sed procul omnis eat.


24. ad Bartholomaeum Platinensem

Maeonios quid me cogis traducere cantus?
Non est haec humeris sarcina danda meis,
Quem grai atque itali vix libavere poetae,
Pieriae unde fluit lucidus humor aquae.
5Carminibus nostris forsan dum ludimus ignes,
Effugiet nigros nostra puella rogos,
Et forsan celebris tyrrhena per oppida curret
Flametta, ardoris maxima flama mei.
Magnos magna decent, ego dicar lusor amoris,
10Tu referes grandi grandia verba lira.
Smirnaei melius divina poemata vatis
Romano poteris ipse referre pede.


25. de saevitia muscipulae

Quid rabidae maius tigres libicique leones
Audebunt, Veneris cum ferus urget amor,
Sive fame aut ira cum fervida corda tumescunt,
Hoc canis auderet quae rabiosa nefas?
5Strangulat infantem muris raptator edacis
Atque avido pueri viscera dente fodit.
Quid magis infandum vel quid crudelius umquam
Tyrrhenus tusca vidit in urbe leo?


26. ad Naldum Naldinum de invido

Baccare frondenti ut cingam mea tempora suades,
Nam daphnea mihi, Nalde, corona nocet.
Hoc verum, fateor, quia non sum munere Phoebi
Dignus ut exornent laurea serta comas.
5Invideat siquis studiis, doctissime, nostris,
Invideat cunctis, sed sine fine miser.
Nemo sibi solus careat livore beatus,
Indoctus pauper turpis ineptus iners,
Invideat doleat stupeat quoque mordeat ungues
10Et crepet hic tandem lividus invidia.


27. ad Amerigum Corsinum

Miraris longo cum sis de stemmate natus
Et titulis multis sit tua clara domus,
Et facunda tibi non desint verba diserto,
Cur fugit amplexus candida Lisa tuos.
5Indignum exclamas facinus, Corsine, puellae,
Quae te tam doctum nolit habere virum.
Crede mihi, nimium fastos amor odit avitos,
Nobilibus solus cedere nescit Amor.
Aut avidam numquam tentasti munere Lisam,
10Munere, crede mihi, vincitur omnis amor.
Sed tamquam sapiens haec tu deperdere non vis,
Sed solum hanc tentas fallere blanditiis.
Ad limen frustra surdae cantabis amicae
Incassum iactans nomina prisca patrum.


28. in Franciscum

Producas quod tu ad multam convivia noctem,
Scilicet excusas: fecerat ista Cato.
Quod nudos inter iaceas, Francisce, cinaedos,
Hoc vitium patriae dicis habere tuae;
5Dic tamen unde tibi sit tanta superbia, cum te
Pauperior tota nullus in urbe fuit
Nec magis insanus, dic unde superbia tanta est,
Nomina cum minime dicere possis avi.


29. ad Locterium Neronium de maledico

Carmina cum nequeat quidam vult carpere mores,
Invidus ut placeant carmina nostra dolet.
Hoc ideo de me quaedam tibi crimina finxit,
A te, Locteri, quod prober ipse, dolet.
5Nunc ego laudari magis et magis opto probari,
Ut crepet et doleat lividus ille magis.


30. cur palleat aurum

Nimirum, cinicus dixit, cur palleat aurum,
Namque dolis omnes insidiantur ei.


31. ad Nerium

Quod placidam requiem, quod molles carpere somnos
Non possis quereris, nec vigilare die.
Nunc tibi causa instat cari commissa sodalis,
Nunc tua res angit teque relicta domus,
5Nunc dulces vexant saevae ambitionis honores,
Te forsan pulchrae virginis ardor habet,
Nunc te sollicitat tumido quae gurgite multis
Mercibus et gaza puppis onusta natat,
Et miraris adhuc nequeas quod ducere somnos
10Et placide quod non otia mentis agas.
Immo ego mirarer si, tantis excite curis,
In media possis stertere nocte, Neri.
Fac cupias metuasque nihil, mediocriter omnes
Dilige, sed vitii conscius esto tui.
15Ducere sic somnos poteris placidamque quietem,
Si nihil exoptes, dulcis amice, nimis.


32. in Petrum ipocritam

Quid fronte obducta et tetrica me, cretice, voce
Corripis et fundis tristia dicta, Petre,
Ac Zenona mihi rigidum tristesque Catones
Obicis et quicquid stoica verba sonant?
5Sis tamquam Curius, Decius, Numa Fabritiusque,
Chrisippum verbis te simulare cupis,
Dic mihi cum molli quid agebas, Petre, cinaedo
Deprehendit coniunx cum furibunda simul,
Damnaretque tuos, ipocrita perfide, mores,
10Quid tibi tunc animi, quid tibi mentis erat?
Desine vel Curium vel te simulare Catonem,
Et sis qui semper Sardanapalus eras.


33. quid sit optimum factum

O quantum sapere est et se cognosse secundum est!
In tripode aurato hoc delphica templa docent.
Virtutis vitiique tui sortisque locique
Sis memor, et meritis ne plura tibi velis.


34. ad Ciprianum

Infidum vafrum pravum mutabile pectus
Vitavi libicis anguibus usque magis.
Hi ratione carent et pressi crura remordent,
Ingenium pravum cum ratione nocet.
5Quo fallat pacto partes rem versat in omnes,
Pernitiem semper cogitat ille tuam.
Hoc etiam verum cum tu fateare, requiris
Conventus fugiam cur ego saepe tuos.
Si non dissimulas, si non vis stultus haberi,
10Noscere perspicue hoc tu, Cipriane, potes:
Ars tua, crede mihi, nostra laedetur ab arte,
Et tibi profuerit dissimulare nihil.


35. ad Nerium Boncianum de Perusino

Uxorem quare Perusinus ducere nolit,
Res est in prompto: femina nulla placet,
Et tamquam libicos mulieres effugit angues
Et vollet potius quaelibet ipse pati.
5Si quando illarum misero est ad proelia ventum,
Longior illa anno nox sibi visa, Neri, est.
O quae vota facit veluti deprehensus ab austris,
Cum mare turbatur navita vovet aquis,
Per stigias undas, per numina cuncta deorum,
10Uxorem iurat ducere nolle, Neri.
Quid faciet? dicis, num caelebs ipse manebit?
Hoc quoque posse negat. Quam, Perusine, sapis!
Denique quartanam potiorem coniuge ducit:
Quartanam postquam sentiat, ille cupit.


36. ad invidum innominatum

Invide quod nostros carpas non curo libellos,
Non tamen ipse meo carmine notus eris,
Barbara quod tamquam vel sint puerilia dicas.
Non tamen ipse meo carmine notus eris,
5Insidias nostrae quod tendas invide vitae,
Non tamen ipse meo carmine notus eris,
Sardoniis quamquam est tibi risus tristior herbis,
Non tamen ipse meo carmine notus eris,
Letheisque tuum nomen mandabitur undis,
10Et nulli nostro carmine notus eris.
Et licet adversis tu nostris invide rebus
Laeteris, nulli carmine notus eris,
Et tibi profuerit nihil irritasse Verinum,
Neve voti tui, livide, compos eris.
15Ignotus moriere, tacent mea carmina nomen,
Sed doleo quod tu non moriare cito.


37. de milvo famelico

Cum frustum carnis portaret parvulus infans,
Paene trucis milvi praeda novella fuit.
Nam cum despiceret liquido procul aere carnem,
Carnem cum puero sustulit ille rapax.
5Sed puer a nimio fuit hic vix pondere tutus.
Ad quid cogis aves, imperiosa fames?
Consenuit forsan Ganimedi forma cinaedi,
Utque alium raperes a Iove missus eras?


38. in Franciscum pediconem

Non ita servavit serpens vigil aurea poma,
Ne mala Hesperidum carperet unca manus,
Vellera phrixeae pecudis nec martius anguis
Sic custodivit flamigerique boves,
5Quam Ganimedeum adservas, Francisce, cinaedum:
Noctes atque dies unica cura tibi est.
Discedis numquam, lateri tu semper adhaeres,
Si stet, si pergat, dormiat aut vigilet.
Zelotipus patruum fratres ipsumque parentem
10Ne faciant quod tu saepe verere facis.
Ignosco: puer hic tibi se pro coniuge praebet,
Et merito coniux sit tibi casta cupis.


39. in lurcum

Cum tibi tartarei spiret gravis alitus oris,
Vermibus ut putida est quatriduana caro,
Allia cur etiam male olentia, lurce, vorasti?
An perdas ut me tam male pastus ades?
5Non homines solum, posset corrumpere caelum
Spiritus iste tuus, perdere posset aves.
Non miror quod nunc crassetur pestis in urbe,
Noxia perserpat tabida membra lues:
Quemcumque alloqueris, quam primum peste peribit,
10Optima profuerit nec medicina sibi.
Tam gravis internis de faucibus halitus exit
Aequoreas focas ut maculare queat.
Accedas hostes propius, vitabis amicos,
Me potius sitiens vulneret anguis afer.


40. ad amicum discedentem

O iocunda quies, o dulcis cura sodalis,
Quo sine me raptim carpere tendis iter?
Qui tecum libicas ausim percurrere Sirtes
Et caecos scopulos, curva Malea, tuos,
5Nudus hiperboreos tecum gelidosque Triones
Atque ausim Indorum currere in Oceanum,
Ad nigros Mauros atque ultra moenia Thules
Tendere non fugerem, dulcis amice, simul.
Non me terrerent maris aut discrimina terrae,
10Fert amor illud onus, fit minor ipse labor.
Non tantum Pilades carum dilexit Orestem,
Nec tantum oebalium Castora frater amat,
Abs te nec tantum est dilectus Scipio, Leli,
Nec tantum a Serxe est qui prius hostis erat,
15Thesea vel tantum nec amavit thessalus heros,
Nec quicumque alius clarus amicitia est.
Di tibi dent facilem cursum celeremque regressum,
Ad nos quam primum fac rediturus eas.
Omine felici, carissime, vade, sodalis,
20Et procul absentis sis memor usque mei.


41. ad Clio Mediolanum petentem

Bebriacos campos et celsa palatia magni
Sfortiade nostro nomine, Musa, pete.
Ne stupida horrescas postes intrare superbos
Et mira auratos arte subire lares,
5Ne ducis invicti qui quamvis alter in armis
Sit Caesar, timeas ora videre sacra,
Nutritusque licet patria est Galeactius arte,
Ille tamen Musis semper amicus adest.
Illic invenies veterem fidumque sodalem
10Cuius tu tanges officiosa manus,
Et verbis nostris sibi dicito mille salutes,
Dimidium vitae est Rictius ille meae.
Hic est qui nostros solitus laudare libellos
Et lepidos hilari fronte probare iocos,
15Hic quoque pegaseis doctus non horret ab undis,
Hospitio vatis subscipiere Clio.
Cum sciet unde venis vel quis te miserit istuc,
Te manibus subito, te geret ille sinu.
Inter delitias spectati carmen amici
20Franciscus noster semper habere solet.


42. ad Federigum adolescentem | ne amoris illecebris capiatur

Quid iuvat insano tantum indulgere furori?
Quid teneris annis noscere quid sit Amor?
Heu fuge principium, scintillas effuge primas,
Te quantis posthac ignibus uret Amor!
5Nascentes facile extinguit medicina dolores,
Dum licet evita praepetis arma dei.
Principiis est blandus Amor ducitque volentes,
Hos donec laqueis vinxerit ille suis,
Post rapit invitos nimium violenter amantes
10Et vinctos centum nexibus urget Amor.
Sub quo servitio, sub quo, Federige, tiranno,
Si non hunc vites, vita futura tibi est!
Sit licet insignis forma, sit candida virgo,
Et superet tuscas Helisabetta nurus,
15Ne tamen insanos sentire Cupidinis ignes
Et mala ne gratis tanta subire velis.
Toxica quanta bibes, quantos patiere dolores!
Heu nescis, nescis quid sit amare, puer!
Iurgia quid referam, quid verba minantis amicae?
20Quem fastum nota est cui sua forma gerit?
Si dura est, quando voto potieris amoris?
Incassum misero tempora longa fluent.
Quo poteris tristes animo perferre repulsas?
Quae frustra implores numina? Quosque deos?
25Sin facilis fuerit iuvenes et mollis ad omnes,
Sollicito numquam pectore laetus eris,
Quoscumque aspicies rivales esse putabis,
Innocuas rodes saepe dolore manus.
Promissaque tibi saepe alter nocte fruetur,
30Longa nimis multis nox erit ista malis.
Tu tamen interea nutries spem tristis inanem:
Nunc veniet, dices, alter habebit eam.
Quae cernes oculis! Quibus exagitabere dictis!
Et quae non possum dicere plura feres!
35Optabis miseram quotiens abrumpere vitam,
Adversosque deos saepe querere miser!
Milia quanta feres curarum, quanta laborum,
Tunc quantis lacrimis carmina nostra leges!
Ah, cur non volui fido parere Verino?
40Sed tunc incassum saepe querere miser.
Flumina nulla tuas poterunt extinguere flamas,
Ossibus accensis cum furet asper Amor.
Non somni, non cura cibi placidaeque quietis
Ulla tibi fuerit, totus Amoris eris.
45Et cum privatis cessabunt publica rebus,
Maxima cum magno damna pudore feres.
Quid dicent cari qui te genuere parentes?
Quid tibi germanus'! quid tibi cara soror?
Et tibi quo dulces poterunt prodesse sodales,
50Cum Venus arbitrio te reget alma suo?
Cum tua mortifero tabescent corda veneno,
Sanabit tantum quae medicina malum?
Nequitiasque tuas reticebunt compita nulla
Et fies vulgi fabula nota levis.
55Quid tibi profuerit doctum legisse Platonem?
Quid tibi Aristotelis, quid Ciceronis opus?
Nec te Calliope, nec te defendet Apollo,
Nec te Ippocrines turba canora sacrae,
Castaliis quamvis sis enutritus in antris,
60Inque caballino merseris ora lacu.


43. ad Lucretiam Donatam | ut Laurentium medicem amet

Gloria sis quamvis tuscae, Lucretia, gentis,
Aequiperesque ipsas nobilitate deas,
Nec tua Tindaridi concedat forma lacaenae,
Aethereo tantum fulget in ore decus,
5Sis nive candidior, sis formosissima tota,
Extet ut in toto pulchrius orbe nihil,
Sis facie insignis quamvis et crine soluto
Ipse tuis pulcher cedat Apollo comis,
Sidereas quamvis vincant tua lumina flamas,
10Et tua sint astris aemula labra poli,
Vincat ebur nitidum quamvis tua lactea cervix,
Et superent roseae punica mala genae,
Os minimum dentesque pares candore micantes,
Et risum Iuno vellet habere tuum,
15Et tirio niveus perfusus rideat ostro
Vultus, nativus sit color usque genis,
Et planae scapulae nihil ut sit rectius illis,
Bracchia non tacta candidiora nive,
Parva mamillarum niveo sit pectore forma,
20Nec nimium pinguis nec macilenta nimis,
Tirrenas collo superes tenus usque puellas,
Nullaque ad exiguos vertice menda pedes,
Et quamvis victae cedant tibi voce Sirenae,
Et Charites choreis, cedat et ipsa Venus,
25Sit roseo vultu divina infusa venustas,
Fecerit ut manibus Iupiter ipse suis,
Incessusque tuos quamvis soror ipsa Tonantis,
Denique quicquid habes vellet habere tui,
Atque pudicitiae exemplar Lucretia cedat,
30Cuius habes nomen moribus illa tuis,
Et quamvis omni penitus sis parte beata,
Ut te felicem quisque vocare queat,
Non tamen idcirco talem contemnere amantem
Debes, sed magis hic ultro petendus erat.
35Si te divitiae capiunt, ditissimus hic est,
Divitias, moneo, nulla puella velit:
Divitiis periere viri, periere puellae,
Almeonis mater testis avara mihi est.
Si te nobilitas titulis insignis avorum
40Tangit, quis Medice est nobilitate prior?
Non fuit in populo generosior ulla Quiritum
Stirps neque tam claris nobilitata viris.
Si mores, si forma placet iuvenilis et aetas,
Iudice te, iuvenis pulcher et ipse probus.
45Quin, age, non alius tota praestantior urbe
Est iuvenis, si non saevus adesset amor.
Hunc quoque castaliis Musae nutriere sub antris,
Et totum hunc fovit Calliopea sinu.
Nunc, saeva, immiti patieris amore perire?
50Et quis te iuvenis dignior alter erat?
Hic te dilexit salvo, Donata, pudore,
Et famam laesit fabula nulla tuam.


44. de Corvino glorioso

Omnia Corvinus noster se scire fatetur,
Et probat exemplis omnia nosse suis.
Dives et antiqua ducit de stirpe parentes.
Fastidit si qui nobilitate carent.
5Virtutes canit ille suas aliena reprendens,
Crimina et obducta fronte nefanda notat.
Sed melius nescisse fuit tanto quam parta labore
Perdere tam fatua garrulitate sua.
Ergo erit is vates peteritque disertus haberi,
10Si nullum carpit, vel sua facta tacet.


45. ad Andream Alamannum de laudibus poetarum | et de felicitate sui saeculi

Etsi non longo fuerim tibi cognitus usu,
Nostra sed incepit nuper amicitia,
Officio es veteris tamen usus, amice, sodalis:
Muneris et potero non meminisse tui!
5O meritas possem, Andrea, tibi reddere grates!
Di referant! Nobis sit voluisse satis.
Non tamen officii fuero si Nestoris annos
Fata mihi dederint immemor ipse tui.
Si tibi non opibus potero prodesse, canendo
10Non nihil ad famam carmina culta valent.
Interdum vates miseris tribuere salutem,
Nonnumquam laudem carmen opemque tulit.
Cum Niciae classem cepit trinacria pubes,
Euripidis stilus contulit altus opem,
15Nam pius Euripidis recitatis versibus hostis
Captivos gratis iussit abire domum.
Cum veteres Thebas Pelei fregere phalanges
Et rueret magnae funditus urbis opus,
Parcere pindaricis domibus clementia regis
20Et proli iussit si qua superstes erat.
Movit nonne Solon elegis ad bella Pelasgos
Cum capitale foret de Salamine loqui?
Stultitiam sapiens prudenti pectore finxit,
Illo sic tandem est insula capta modo.
25Ter victi Spartae Tirtheo vate fugarunt
Messenos, pravo cum foret ille pede.
Quid referam Alcaei pulsos ex urbe tirannos
Carminibus, terris bellaque gesta mari?
Hoc duce libertas patriae est, hoc vate parata,
30Qui totiens caeso victor ab hoste redit.
Mantua caesareae quondam data praeda cohorti,
Civibus est vatis carmine tuta sui.
Incertum est igiturne magis prosintne iuventque,
Sed mista vates utilitate iuvant.
35Quis dubitabit adhuc patriae prodesse poetas?
Quis vates dignos stultus honore neget?
Per quos post mortem virtus aeterna futura est,
Nec simul interitu cuncta perire sinunt,
Per quos posteritas cognoscet facta priora,
40Per quos florebunt maxima gesta ducum.
Omnia cum tacite rodat damnosa vetustas,
Vatibus a sacris abstinet illa manus.
Argentum atque adamas longo consumitur usu,
Carius et siquid mobile vulgus amat.
45Aspice romuleam qua nil cospectius umquam
Urbe fuit, vulsam protinus esse solo,
Marmorea haec quondam multis ditata trophaeis
Urbs fuerat, nunc est antra habitanda feris.
Ludit in humanis rebus fortuna maligna,
50Et quaecumque libet tollit et alta premit.
Vilibus in rebus tantum est concessa potestas,
Tangere res sacras non tamen illa potest.
Idcirco sanctos timet haec violare poetas,
Res quia divina est carminis ille furor.
55Nam vates maius reliquis scriptoribus ipsi
Inscribunt serae posteritatis opus,
Unde datum est vati nomen quod mentibus insit
Vix vehemens, sine qua non bene crescit opus.
Unde etiam graeci pariter dixere poetam,
60Quod scriptore omni nobiliora facit.
Noctua sed doctas credo mittetur Athenas,
Stulte, quid aequoreis fluctibus addis aquas?
Si non est carmen certe est laudanda voluntas,
Si non eloquii plenus amoris ero.
65Non tantum Pilades carum dilexit Orestem
Quam colo amicitiam, docte Alamanne, tuam.
In me non tantum patuit tua magna librorum
Copia, sed multis profuit illa viris.
Nunc ego felici laetor me tempore natum
70Cum sit honor meritis non minor ipse suis,
Praemia cum magnis maiora laboribus adsint,
Nunc artes nutrit gloria vera bonas.
Nunc dulcis labor est, fallunt cum praemia nullum,
Pieridum studiis nunc vigilare iuvat,
75Quae bis quingentos Latio iacuere per annos,
Cum nostram pressit barbarus hostis humum.
Vix tandem tuscus longo post tempore Danthes
Reddidit ausoniis haec celebranda viris,
Sic artes aliae subito viguere repertae,
80Imperium crevit cum tibi, tusce leo,
Cum tu vicinos felici Marte tirannos
Vicisti inque dies cum tibi crescit honor,
Creverunt pariter vires et copia fandi,
Doctorumque hodie est maxima turba virum.
85Sunt qui naturae causas, qui sidera norint,
Ut Iove Saturni frangitur ira senis,
Mitigat ut Martem iubar, sidusque perustum
Mercurii fures euloquiumque parit.
Sunt qui mensuram Oceani novere profundi,
90Pendeat ut tellus inter utrumque polum,
Solis ut antipodes alterna luce fruantur,
Relligio Christi hoc perneget ipsa licet,
Conanturque deum nonnulli noscere quamvis
Humanis maius viribus hoc sit opus.
95Quique bonos mores urbi domuique sibique
Praebeat est hodie, vivat ut iste precor.
Et qui fallaci cogat sermone fatentem
Dicere constrictus quae minime ipse putat.
Innumeras artes hodie florere videmus
100Saecula per Latium quae latuere decem.
Nunc Zeusis rediit qui quondam pinxerat uvas
Ad quas deceptae saepe volastis, aves.
Nunc alter Phidias rediit, nunc alter Apelles
Picturam quorum vivere nempe putes.
105Spirantem hic pario vultum de marmore ducit,
Aera alius fundit, fingit at ille rota.
Praeterea florent aliae sine nomine multae
Quas lucro intentum vulgus ubique colit.
Pace mihi liceat: vestra, dixisse, priores
110Temporibus cedant aurea saecla meis.
Quando fuit recti aut aequi reverentia maior?
Quando magis culta est cum pietate fides?
Horrida devictis vicinis bella quiescunt,
An licuit pace hac prosperiore frui?
115Erexit propter tales Florentia cives
Urbibus ausoniis altius ipsa caput.
Nam quis par Medici Cosmo natisque duobus
Moribus ingenio nobilitate fuit?
Aut divitiis est largius usus opimis?
120Hac re nos superis possumus esse pares.
A meritis homines laudavit prisca vetustas,
A sera factos posteritate deos.
Vulcanum Lemnos, Naxos te, Bacche, Minervam
Attica, Cretenses excoluere Iovem,
125Hiperiona Friges, coluit te Roma, Quirine,
A quo sillanidae gentis origo fuit.
Hinc, Alamanne, tuum, Medicum genus inde creatum,
Inter Iuleos forsan habebis avos.
Virginibus merito sacris tot templa dicavit
130Nobilium Medicum relligiosa domus.
Larga manus Medicum quot nubere fecit egenas!
Castum ut servarent maxima causa torum.
Sed tu, magnanimi Cosmi generosa propago,
Praecipue es magno dignus honore, Petre.
135Maecenas tuscis alter nunc natus in oris
Doctorum ingeniis ingeniose faves.
Gloria tirrenae es Medices verissima gentis,
Sospite quo doctis praemia semper erunt.
Hic inopes opibus iuvitque favore poetas,
140Et vatum vati maxima cura sibi est.
Vos ego consortes studii, quibus altior exit
Ore sonus, precor, hunc concelebrate virum.


46. contra invidiam et susurrones

Livor edax, audes tam sanctos carpere mores
Et de me cunctis crimina ficta loqui?
Quid nisi virtutum corrumpere praemia tentas?
Subque boni specie tu scelus omne facis.
5Cumque aliquem virtute vides ad sidera tolli
Protinus haec tristis causa doloris erit.
O monstrum horrendum, Furiarum pessime livor,
Tartareos inter digne manere lacus,
Rumpis amicitias, armas in proelia fratres,
10Foederis humani solvis, inique, fidem,
Tristia finitimos populos impellis ad arma,
Nequitiae, Livor, semina cuncta seris.
Iustus Aristides Spartam detrusus ad urbem
Iustitiae accepit praemia saeva suae,
15Quique rebellantes iuvenis devicit Hiberos,
Cui nomen posthac Africa victa dedit,
Namque ferum Poenum et saevae Cartaginis arces
Contudit, exilium praemia saeva tulit.
Quid referam sancti victricia signa Camilli?
20Quid ducis invicti tanta trophaea loquar?
Hic tamen invidia cara deiectus ab urbe
Ingratae patriae contulit exul opem.
Sed quid victoris dicam Themistoclis arma?
Hunc quoque livor trusit in exilium.
25Si premor invidia non miror, carpere divos
Audet et alterius pallet iniqua bonis.
Quid magis horrendum, quae belua tetrior ista?
Sed poenas sceleris sustinet ipsa sui.
Roditur infelix rebus vexata secundis,
30Nec lacrimas maestis continet illa genis,
Dentibus infrendens sic qua ratione nocere
Possit pestifera callida mente parat,
Cogitat exitium, meditatur et usque ruinam,
Tartareum spirat virus ab ore suo,
35Pascitur in tenebris luctu et serpentibus atris,
Et sibi pro succo est pallor in ore teter,
Sanguine vipereo latum cratera coronat,
Noxia pro liquida toxica potat aqua,
Anxia perpetuis macrescunt pectora curis,
40Et sua non umquam lumina somnus habet.
Thesiphone comes atque ardens Discordia bello est,
Et dolor est illi gratus et ipse metus.
Tempora letheis mors pallida cincta tenebris
Praecipue cordi semper amica suo est.
45Pernicie exultat laetaturque improba damnis,
Hoc fruitur tantum pestis iniqua bono.
Felle madent caros carpentia verba sodales,
Quoque nocere queat cogitat usque modo.
Obsit ut haec nobis turpes vulgavit amores,
50Sed mens pro factis stat mihi pura bonis
Et detractorum rumores spernit iniquos,
Namque meae vitae conscia testis adest.
Illa susurronum contemnit murmura falsa,
Nec curat vulgi scommata dura levis.
55Quos modo non verbis sed re confutet aperta,
Multum adeo vitiis abstinuisse iuvat,
Crimine sed sperat poenas graviore daturum
Qui carpsit vitae candida facta meae.


47. epitaphium optimi civis et peritissimi | iuris consulti Donati Cochii

Quantum Sulpitio debent civilia iura
Et quantum, Muti Scaevola docte, tibi,
Tantum Donato Cochio debere fatentur.
Civilis vere iuris amator eras,
5Tu quoque philosophos noras et curia semper
Consilio in dubiis casibus usa tuo est.


48. visio qua Clio se obiurgat | ne lucri causa Musas relinquat

Memnonis aethereo pulcherrima mater Olimpo
Iam fessa oceanos compulit astra lacus,
Cum subito ante oculos nostro consistere lecto
Et tales Herato est fundere visa sonos:
5Tune potes dulces, Verine, relinquere Musas?
Tune potes nostros spernere, amice, choros?
En cui daphneam nimphae intexere coronam,
En cui porrexit pulcher Apollo liram?
En cui pegasides sacrum gustare liquorem
10Concessere deae Calliopeque parens?
Et tua tirrhenas inter Flametta puellas
Aeternum per me nomen habere potest.
Me duce felices inter numeraris amantes
Purpureusque tibi me duce favit Amor.
15Ah, nunc verbosas velut unus rabula leges
Insanique potes iurgia ferre fori?
Ferre potes litum strepitus turbamque latrantem?
Tu potes in tanta vivere barbarie?
Ad quid non auri cogit scelerata cupido?
20Mortales ad quid, sordide questus, agis?
O vanas hominum mentes, o pectora caeca
Quae sint pro multis sollicitata malis!
Turbida qui fragili percurrunt aequora cimba,
Qui nec praecipites extimuere notos,
25Non horrent letum digitis vix quinque remotum,
Sed pelagi illudunt monstra nefanda trucis.
Quique natet avidis mergendi piscibus esca,
Quos voret horrendo Scilla maligna sinu,
Tantus amor nummi et crescendi cura peculi est,
30Ut properent celeres ad sua fata dies.
Sacra fames auri infecit, proh Iupiter! omnes,
Ut sacer Aonidum praetereatur honor.
En age, si vitae tibi cura est ulla futurae,
Et dulcis laudis pectora tangit amor,
35Divitias alii per mille pericula quaerant,
Quae sint fortunae mobile vulgus amet.
At tu, Pieridum miro perculsus amore,
Carmina apollineo da celebranda choro,
Dixit et in tenuem dilapsam per aera fugit,
40Discessu argute sed sonuere lirae.


49. ad Nicolaum Beninum | et Ginevram eius amicam

Liber eras quondam nostrique illusor amoris,
Aligeri spernens regna superba dei.
Nunc te deiectum nec grandia verba sonantem
Depressit niveis flava Ginevra comis,
5Et tua bis centum religavit bracchia nodis,
Et libertatis spes tibi nulla datur.
I nunc et saevos contemne Cupidinis arcus,
Infelix nostras experiere vices.
Nec iam pallore nostro mirabere vultu,
10Nec cur tam lentis ignibus urar amans.
Atque una decies hora deponere vitam
Et cupies quaevis tu sine amore pati
Sed doleo miseretque tui, sum expertus amorem,
Aurea quid possint praepetis arma dei.
15Nam miserabilius nihil invenietur amante,
Durius in terris vivit amante nihil.
Fac igitur parcas, formosa Ginevra, Benino,
Ut tibi purpureus parcere possit Amor.
Neglecti deus est aliquis deus ultor amantis,
20Contempti poenas det licet ille mihi.
Non potes exemplis tangi propioribus ullis,
Hoc natura iubet: si quis ametur amet.
Si tua non cedit spartanae forma Lacaenae,
Attamen ante alios iste petendus erat.
25Sunt sibi divitiae, generoso est sanguine cretus,
Dicier ut felix huius amore queas.


50. eulogium in funere Lisiae formosae puellae

Ergo per elisios sine me, mea Lisia, campos
Tam celeri perges funere rapta mihi?
Te nimium heu teneris Parcae rapuere sub annis,
Proh superi! tantum sustinuere nefas.
5Crudeles divi, crudelia numina Parcae,
Tam subito quid vos hanc rapuisse iuvat?
Quid iuvat immitum respondeat una sororum
Veloci filum subsecuisse manu?
Vix ternis lustris binos haec addidit annos,
10Ibit ad infernos non reditura lacus.
Dic ubi, Phoebe, tui latuerunt carminis artes
Exanimes possunt quae revocare viros.
Heu pia formosae et morientis verba puellae
Flectere tam duras non potuere deas.
15Irrita quin etiam templis mea vota fuerunt
Flectere tartareum quae potuere canem.
Nec prece nec lacrimis nec carmine motus Apollo est:
En frustra curam vatis habere ferunt!
Parcite, caelestes, et tu mihi, candide lector,
20Impia si laedunt carmina nostra deos.
Aut superi non sunt aut non mortalia curant,
Falluntur stulta credulitate viri.
Lisia, ten potuit stigiis adoperta tenebris
Mors rapere, et sanctae nil valuere preces,
25Vota nihil miserae matris, nil vota sororis,
Nil lacrimae fratris, nil pia vota patris.
Quod magis admiror, viridis nil profuit aetas
Quin cito tartareas illa subiret aquas,
Nil valuit, quamvis esset sibi, candida forma
30Posset quae magnum sollicitare Iovem.
Ecce iacet feretro sine vita corpus inane:
Quis poterit lacrimas ore tenere pias?
Sed quis non flendo crudelia sidera dicet
Aspicere hoc tantum quae potuere nefas?
35Quis non infestis contundet pectora palmis?
Quis non immites dixerit esse deos?
Haec erat in terris Flamettae forma secunda,
Durior ista tamen, mitior illa fuit.
Quid faciam? quo me, Verine miserrime, vertam?
40Haec adimens curas gaudia quanta dabat!
Spiritus hic desit, tantum narrate dolorem,
Dicite, Parnasi turba canora sacri.
Ne querulis pudeat disponere carmina nervis
Ut reddat maestos barbiton icta modos.
45Inferias tali meritas conferte puellae,
Qualem vix aetas protulit ulla patrum.
Spargite nunc passos per cignea colla capillos,
Et lacrimae innumerae maesta per ora fluant.
Purpureisque rosis innectite lilia busto,
50Rideat ut verno tempore semper humus,
Et laurus circum vireat nativaque mirtus,
Desuper assiduo carmine vernet avis.
Suspiretque pius praeter sua busta viator
Et madidis oculis distica nostra legat:
55Lisia sum, lector, teneris extincta sub annis
Quae florentini fama decoris eram.


51. eulogium in funere clarissimi viri Cosmi Medicis | patris patriae a senatu populoque florentino dicti

Sic mala fata bonos rapiunt nec parcitur ulli:
Posse igitur sanctos credo perire deos.
Ergo instat cunctis indevitabile fatum
Ut possint etiam numina sancta mori.
5Tene, pater patriae, potuit, sanctissime Cosme,
Atropos audaci corripuisse manu?
Parca maligna tuam valuitne invadere vitam?
Quis deus huic tantum iuris habere dedit?
Dicite, Pierides, sacras quae Gorgonis undas
10Et nigrum colitis fronde virente nemus,
Dicite, Pierides, nostro date carmina Cosmo
Certatim et tantum concelebrate virum.
Nunc magni oris opus, nunc totum Helicona, Camenae,
Pandite ut exiguo crescat in ore sonus.
15Hic vos infernis potuit revocare tenebris
Cum vestrum fuerit semper ubique decus.
Tunc sic illacrimans nulla redimita corona
Emisit querulos Calliopea sonos:
Heu tuscis quantum est terris splendoris ademptum!
20Occidit ausonii gloria quanta soli!
Pectora maesta suis tundat Florentia palmis:
Orbata heu quanto est patria sancta viro!
Curia maesta patrum ploret sanctusque senatus
Certatim et lacrimis irriget ora piis.
25Et pueri invenesque fleant matresque nurusque,
Parvulus in cunis vagiat ipse puer.
Fundite, Sillanidae, lacrimas populariter omnes
Et nihil heu! tanta non sit in urbe dolens.
Quam demissa iuba est nullusque in crinibus extat,
30Nullus in etrusci fronte leonis honor,
Sed iacet et maestis rugitibus aera pulsat
Et notat insanis unguibus ora leo.
Heu quanta etruscis instare pericula cerno,
Tirrhenae quantum decutientur opes!
35Namque fere omnis decoquet argentaria mensa,
Credat ut iratos lidus habere deos.
Sed Medices Cosmus si tempore viveret illo
Non premeret tuscas tanta ruina domos.
Nam quod non vidit magna sapientia Cosmi,
40Mortales omnes hoc latuisse putem.
Pace mihi liceat priscorum dicere, talem
Non produxerunt saecula cuncta virum.
Divitiis fama ingenio virtute fideque
Huic nemo ex priscis aequiperandus erat.
45Saepe licet tristem decantet Sparta Licurgum,
Neoclidem quamvis attica laudet humus,
Et tu qui Vehios armis, pietate Faliscos
Iussisti Aeneadum subdere colla iugo
Fabritius. quamvis Pirri contempserit aurum
50Pauper et incompta Curius ille coma,
Arma Iovi quamquam suspendit opima Feretrio
Claudius et Paenos contudit ense feros,
Quamquam exultantem libicis iuveniliter armis
Continuit lenta Maximus ille mora,
55Scipiadasque licet tribuit quibus Africa nomen
Inseruit superis fama secunda deis,
Seque licet iactent tristi gravitate Catones,
Et Scauri insignes aedilitate ferant,
Sis ternis quamvis clarus, Pompee, triumphis
60Et nomen magni traxeris inde licet,
Devicit Gallos Caesar, subiecit Hiberos
Et mauri quamquam contudit arma Iubae,
Non tamen hos poteris magno componere Cosmo:
Qui talem poterunt aequiperare virum?
65Hi sunt nimirum praeclari fortibus armis,
Uni sed numquam tanta fuere bona.
Hic fuit ex omni recte uirtute beatus,
Et tamen heu! Lethes pocula nigra bibit,
Plangite, Castaliae, infestis nunc pectora palmis,
70Et nunc maestitiae conscia signa date,
Crinibus et sparsis flentes celebrate, Camenae,
Nunc Medicis Cosmi triste ministerium.
Delius ecce suam citharam deponit Apollo
Vixque potest lacrimas ille tenere genis.
75Nec lugere deum est sed luctus cogit acerbus
Laurea de niveis demere serta comis.
Hic sacros coluit vates, hic aurea nobis
Caesaris Augusti saecla redire dedit.
Egregios illa non tempestate poetas
80Maiori affecit Caesar honore meos
Quam Medicum proles scriptorem amplectitur omnem,
Nec desunt doctis praemia digna viris.
Non sic tuscus eques nostros veneratus alumnos
Vatibus aoniis praemia tanta dedit
85Quam Medices Cosmus, nostri tutela decori
Dona dedit doctis doctus et ipse viris.
Hic quoque philosophos multa gravitate verendos
Fovit, grammaticos fovit et historicos,
Nec non astrologos et amavit rhetoras omnes,
90Et quicumque alia nobilis arte fuit.
Dicite, caelestes, caeli qui templa tenetis,
Quis vobis dederit munera plura pius,
Verius aut Christi quis relligionis amator
Extiterit: divos aequiperasse puto.
95Hic est qui cunctis construxit partibus orbis
Aere suo aeternis candida templa deis
Quae dispersa simul si tu componere velles,
Vix caperent phrigii moenia celsa Remi.
Quid dicam Marci reverendi numinis aedem?
100Quam Medices Cosmus condidit aere suo.
Proh dolor! hic nobis, hic diversoria Musis
Condiderat variis tota referta libris.
Aonii montes et thessala, cedite, Tempe,
Et loca que grais sunt celebrata modis,
105Cedant magnifici fulgentia tecta Luculli,
Marmoream quamvis struxerit urbe domum,
Mole licet stupida tumidum constraverit aequor,
Aequarit montes et iuga celsa licet.
Nam si quam Fesulis Medices in montibus aedem
110Struxerit, aspicies, illa minora putes.
Quod si Laurenti miro splendore lacunar
Et totum templi conspiciatur opus,
Nullus erit qui non Capitoli praeferat arci
Hoc quo nil toto pulchrius orbe reor.
115Atria quid referam Fesulis subfulta columnis
Luminibus stupidis suspicienda viris?
Me citius tempus quam copia deseret ipsa.
Hunc quis divinum non putet esse virum?
Dixerat et magno pectus constricta dolore,
120Conticuit mediis exanimata choris.
Tempus erat rapido cum terra ardore dehiscit
Et sicca arescunt arva perusta siti,
Cum per nemei ferventia tergi leonis
Ductaret celeres sol rubicundus equos,
125Ultima cum Cosmo Parcae sua fila legebant,
Extremum Medices novit adesse diem:
Advocat egregium natum proceresque verendos,
Languidus et sacro sic dedit ore sonos:
Vixi et quod tribuit spatium natura, peregi,
130Desinite impositas exsuperare colos.
Mors sua quemque manet, mortales nascimur omnes,
Omnibus inferni est ianua aperta Iovis.
Vos igitur proceres et tu, carissime fili,
Sit patriae sanctae maxima cura, Petre.
135Publica privatis semper potiora putetis
Tollere si tuscum vultis ad astra decus.
Extirpate malos, iustos attollite cives,
Praemia sint meritis cuique parata suis.
Sic poterit celsos Astrea relinquere caelos
140Et vestras iterum sic habitare domos.
Tollite civiles omnes ex urbe furores,
Sit procul insanae seditionis amor.
Exitiale odium subito sedate, priusquam
Subscitet ingentes parva favilla focos.
145Non de divitiis certet cum divite dives
Quis possit plures continuare domos,
Iustitia sed enim conetur vincere iustum
Iustus, sic fortem vincere fortis amet.
Aemula virtutis nempe haec certatio prodest,
150Inflamat cives ad meliora suos.
Sitque animus liber nullique obnoxia culpae
Mens ut quod verum est cernere pura queat.
Horrida sanguinei vitetis semina belli,
Pacis honoratae semper ametis opus.
155Sumere cuique licet sed bello imponere finem,
Non cuicumque licet non nisi victor erit.
Exitus est dubius, Mars est communis et hora
Urbinus insigni clade ruina datur.
Externus sed si vos contra insurgeret hostis
160Ut florentinos depopuletur agros,
Ut Piccininus quem nos constravimus armis,
Et quisquis tuscum terruit imperium,
Tunc vos conducto potius seu milite lido
Pellite ne priscis degeneretis avis.
165Vincatis ratione hostes, superetis et armis,
Lidius ut multo crescat honore leo.
Debellate malos, subiectis parcite tota
Ut vestris cedat finibus Ausonia.
Numina sancta favent iustis, odere superbos,
170Felicem nullum per scelus esse sinunt.
Has artes retinete quibus Florentia possit
Per decus ausoniis reddere iura viris.
Nunc postquam vitam caelestia fata reposcunt,
Non mea marmoreus contegat ossa lapis,
175Nec longa incassum ornetis mea funera pompa,
Quod terrae est, ipsi reddite corpus humo.
Credite marmoreis etiam data fata sepulcris,
Nos immortales gloria sola facit.
Vix haec ediderat gelidos cum spiritus artus
180Liquit et empirei sidera celsa petit.


52. epitaphium Cosmi Medicis patris patriae

Hic situs est Cosmus, tirrhenae gloria gentis,
Quo florentinum floruit imperium.
Ditior hoc nullus nec magnificentior alter,
Nec par consilio iustitiaque fuit.


53. aliud epitaphium pro eodem

Quantum vix patriae Ciceroni Roma parenti
Et quantum debet Sparta, Licurge, tibi,
Tantum se Medici debet Florentia Cosmo.
Nam maior non hoc ille vel ille fuit,
5Quem plebs quem proceres patriae dixere parentem,
Qui duro dederit tempore pace frui.


54. de portentis infelicis anni urbi florentinae

Saeva nimis tuscum terrent portenta leonem,
Plebs timet, attonita est curia sancta patrum.
Quot periere viri! quantum grassata per urbem,
Quantum per nostros tabida pestis agros!
5Maximaque annonae tenues penuria cives
Pressit, macrescunt pallida membra fame,
Hostibus ut macies possit miseranda videri,
Possit et immites illa movere feras.
Decoxere patres, clausa argentaria mensa est,
10Qua multum tuscum floruit ingenium.
Occidit una salus, nostrae moderator habenae,
Cosmus, tirrheni maxima fama soli.
Quo maior iactura fuit quam cetera damna:
Hoc cive amisso gloria quanta perit!
15Sancte pater patriae, nunc te cognoscimus omnes,
Cum nostras terret sors inimica domos.
Ensis eras clipeusque tuis terrorque propinquis
Regibus et populis hostibus unus eras.
Quid faciat, quo se vertat Florentia mater?
20Tam multis mentes obstupuere malis!
Civibus at nostris Medicis spes unica Petri
Restat qui miseros non sinet esse suos.
Consilio atque opibus cunctis succurrit egenis
Hortaturque omnes spe meliore frui.
25Sed tu Sillanidas maiori urgente periclo
Servasti semper, Iupiter, incolumes,
Fac tandem cesset series tam longa malorum,
Florentem populum neve perire sinas.


55. ad Venerem et Cupidinem | ut tandem ab eo recedant et finem elegis imponant

Tempus adest elegis teneris imponere finem
Et Medicis Petri gesta referre mei.
Aurea, cede, Venus, tuque, o formose Cupido,
Vestraque de campo vellite signa meo.
5Area maior equis iam nunc pulsetur anhelis,
Non sunt imbelli grandia danda lirae.
Carminibus blandis insanos lusimus ignes,
Dum sterili ieci semina tristis humo,
Cum me torreret Flamettae candida forma,
10Carminaque ingratae milia multa dedi.
Iam satis est, Herato versus genialis abito
Vosque cupidinei turba valete chori.
Haec cecinisse sat est viridis dum pertulit aetas
Intonsas vario nectere flore comas,
15Atque coronatus convivia lauta peregi
Dum licuit Veneri tempora prima dari.
Iam satis insani fuimus, nova fabula vulgi,
Alma recede meis nunc, Citherea, libris.
Me residem increpuit graviter crinitus Apollo:
20En tu nugarum semper amator eris?
Semper et imbelles ludes, lascive, puellas
Mollis et ad curas nate poeta leves?
En age, materiam Medices in carmina praebent
Quae sint maeonio digna furore cani.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: