Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Iulium ...

Virtutem cunctis rebus praeponere, Iuli,
Non dubitem, fortis munere posthabito.
Divitiis alius fulvo quoque splendeat auro,
Alter et ingentes extruat arte domos.
5Alter ad extremos populos, eat alter ad Indos,
A Borea ad Gangem vel Scythicasque nives.
Atque alius teneat, quae multi iugera tauri
Invertunt, Cererisque horrea plena videns.
Alter in adversos hostes eat, alter in undis
10Per freta caeca velit sollicitare rates.
Me iuvet in parva componere carmina cella,
Me iuvet in libris consenuisse meis.
Me mea paupertas delectet, me mea cura
Angat, in umbrosis stet mea Musa locis.
15Sit satis aestivos soles vitare sub umbra
Arboris ad rivum lene sonantis aquae.
Atque mihi placeant olentes floribus horti,
Quos muniant parvae vimina iuncta casae.
Me spectare iuvet, quo sit ponenda colono,
20Planta ferax rivos quae bibat irriguos.
Haec placidae sint longa meae, et grata otia menti
...... haec magnae sint mihi divitiae.
Divitias orbis superat, carissime Iuli
Virtus, mortales si facit illa Deos
25Nescia fortunae, contentaque vivere parvo est;
Quippe modum in rebus praeteriisse nefas.
Quod natura dedit nobis, vivamus in illo,
Hoc est cuique satis, vivere ne pereat.


2. ad Albertum Lolium

Qui cupit, o Loli, felicem degere vitam,
Securus ruri transeat ille dies.
Rura voluptates praestant, grata otia vates
Sumunt, rure levi sibilat aura sono.
5Et volucres querulas emittunt gutture voces,
Et passim in pratis pascitur omne pecus.
Foenora dant segetes, oneratis vina racemis
Pressa ferunt domino rura beata suo.
Rura levant curas tristes, placidamque quietem,
10Et molles somnos pacis amica ferunt.
Haec olim Heroas Curios habitasse, feruntque
Haec et Scipiadas, Fabriciosque graves.
Aurea Saturnum referentem saecla beatum
Fecerunt magnis rura habitata Deis.
15Quidquid ad humanae respectat commoda vitae
Praebent rura, animi, corporis atque bonum.
Quodque magis, laudare bonum cum saecula civem
Vellent, laudabant tunc nisi ruricolam.
Fortis arator erat bello, fortissimus armis,
20Et clypeo magnus, clarus et arte togae.
Non puduit veteres Romanos vertere terram,
Non durum curvo frangere dente solum.
Saepius et stiva ad fasces veniebat in urbem,
Pascebatque suas ipse Senator oves.
25Nec fuit opprobrio sanctum degisse Senatum
In prato, atque humili tunc habitasse casa.
O fortunatos illos qui rura colebant,
O tunc felices qui coluere casas.
Nam vere vitam tunc agnovere beatam,
30Ipse timor ferri tunc procul omnis erat.
Non enses, galeae, ferri non horrida massa
Tunc fuit, immitis nec faber ullus erat;
Sed ferro subigebat humum contentus arator,
Edoctus plaustro iungere colla boum.
35Rura igitur quicunque colit, Clarissime Loli,
Delicias omnes hic habet, estque probus.
Hic pacem quaerit, qui rus colit; arva colenti
Curae absunt tristes, et procul invidia est.
Et sua discedens terris vestigia fixit
40Iustitia in nivea ....... rura toga.
Rura igitur, Loli, laetus cole, sacra colentem
Te facient tandem rura, Deumque, vale.


3. ad Iohannem Sanseverinum

Virtutem labor insequitur, Clarissime Princeps,
Gloria difficili parta labore venit.
Virtus nec plumis capitur, nec cantibus ullis
Non vini Cyathis, nec laqueo Veneris.
5Odit delicias, pretiosaque balsama virtus
Pectora contemnit mollia, dura petit.
Noctes atque dies duros perferre labores
Est opus, et longos pervigilare dies.
Qui cupit aeternam per saecula quaerere famam,
10Qui cupit aeternum vivere magnanimus;
Huic opus est tolerare famem, perferre calores
Aestivos, glacies, immodicamque sitim.
Inclita nam virtus ad summa cacumina tendit,
Principio cunctis semper amara suo est.
15Hunc callem quondam fortis superavit Achilles,
Annibal hoc caeso militat hoste potens.
Caesaris ingentes extollit fama labores,
Pompeiumque canunt splendida facta ducem.
Hoc nisi principium fecisset cura laboris
20Virtutis, non tu tantus, Homere, fores.
Illustris non ter superasset Scipio Poenos,
Quos post Romano subdidit imperio.
Laus in Alcida, Nemeum stravisse Leonem,
Saevaque tartareo vincla dedisse cani.
25Anguem Lernaeum domuisse haud infima laus est:
Hoc Deus Alcides factus et ex homine est.
Romanos orbis dominos fecere labores,
Haec Curios magnos extulit, haec Decios.
Virtus mortales aeternos efficit una,
30Ex homine in summum vertit et illa Deum.


4. ad Federicum Scotum

Quid dulces spernis fontes? quid gratia Camoenis
Otia? cur solitos non finis ire pedes?
Pectora cur duro tua nunc adamante rigescunt?
Evenit hoc ne animae quod data cura tuae?
5Hoc si sit, curare velim te carmine nostro,
Ne veniant humeris pondera tanta tuis.
Crediderim potius, dum tetrica iura revolvis,
Non placidas menti posse subire Deas.
Te graviora tenent, altis dum rebus adhaeres,
10Gloria nec studii te movet ulla levis.
Hoc nobis quodcunque tamen sit debile quamvis,
Quod studiis tribuit munera parva Deus.
Tempus in hoc totum, seu nocte dieque libenter
Contero, nec rerum me movet altus honos.
15Non ego divitias, aurum Crassique requiro
Divitis aut opto regna opulenta Midae.
Sit mihi parva satis bene culto messis in arvo,
Praebeat ut varias pinguis agellus opes.
Sit satis et iunctus casulae qui floreat hortus,
20Herbarum omne genus mihi suppeditet.
Similus huic custos pauper ponatur, et a me,
Huius sit cultor, Corytinusque senex.
Hinc post haec nobis faciles in amore Camoenae,
Auratam quae dent sollicitare lyram.
25Meque ingens quercus ramorum protegat umbra,
Arida cum scindit laetifer arva canis.
Te moveant igitur Charites, Federice, sub undis
Eridani, quae te progenuere Deae.
Quaeque sinu alterno puerum fovere sorores,
30Dum tua nectareo labra liquore rigant.
Incipe Pierios facilis iam promere cantus,
Et subeat menti Calliopea tuae.
Aonia dum plectra moves spatiare sub umbra,
Iam iam mollis erit versus in ore tuo.
35Et studio desiste gravi, nimioque labore,
Et mecum tales ede poeta iocos.


5. ad Hieronymum Fracastorium

Quis caput umbrosa nostrum tegat arbore, solem
Ut vitare queam? quis mihi serta dabit?
Quis mihi componat vario de flore corollam?
Quis det purpurei lilia mixta rosis?
5Quis mea odoriferis onerabit limina lauris?
Quis cinget nostras fronde virente comas?
Quis mihi det Vates perdulcia carmina cultus?
Quis mihi Pierio digna liquore dabit?
Esto meis mihi grate ausis, Hieronyme, praebens
10Aures, atque meos i modulare sonos.
Tu mihi solus eris lassae solatia mentis,
Et minues animi taedia longa mei.
Te duce pulverei spatiosa per aequora campi
Insuetus noster currere discet equus.
15Tu mihi ne desis, veniunt iam tempora veris,
Floriferosque aperit terra benigna sinus.
Mollia laetantur bene cultis gramina campis,
Laetaque nunc vario prata colore nitent.
Nunc placidis volucres concentibus aera mulcent,
20Rusticus et viridi gramine pascit oves.
Et curvi ludunt tremulis Delphines in undis,
Orilegaeque ferunt munera mellis apes.
Nunc carmen gracili modulatur pastor avena,
Inter pascentes lata per arva greges.
25Eia age nunc violas albis contexe ligustris,
Atque verecundis lilia pinge rosis.
Et mihi, ne cesses, viridem reflecte corollam,
Ornet ut aeternum tempora nostra decus.
Nec minus et geminas ornent tua munera postes,
30Cinctaque sit varia ianua fronde mea.
Atque biceps habeat flores in limine Ianus,
Nostraque balsamino fragret odore coma.
Et quos Castalio perdulces fonte liquores
Exhauris cordi pocula grata tuo.
35Iam dignare meis precor instillare labellis,
Et sacri manibus sumere fontis aquas.
Ipse tuas melius sublimi, Hieronyme, laudes
Ore canam, et de te crescet in ora sonus.
Ne cesses igitur mihi gratos mittere versus,
40Et nunc digna tuae funde canora lyrae.


6. in diem Natalem Christi

Iam venit alma dies, albo signanda lapillo,
Quae toties nostros laetificavit avos.
Quam fore divini vates cecinere, Maroni et
Hanc fore praedixit certa Sibylla diem.
5Haec en alma dies, in qua de Virgine nasci
Dignatus Regum Rex, Deus omnipotens.
Angelicae voces cui dicunt carmina mille,
Cuius in adventu carmina mille stupent.
Nascenti plumae non stragula picta soporem
10Induxere, illi praebuit herba torum.
Aurea non illi, non illi argentea vestis,
Non gemmis illi vestis onusta fuit.
At vix Pastorum sub vili culmine natus,
Inclusus cultu paupere membra tegit.
15Hunc tamen et Reges summi venerantur, et omnes
Circumstant, miroque hunc in honore tenent.
Huic aurum et myrrham cum sacro turis honore
Dant Reges ducti sidere conspicuo.
Illum myrrha hominem, Regem auro, ture Deumque
20Testantes, nec non oscula dant pedibus.
Luce igitur sacra mortales ponite fastus,
Quodlibet et festo tempore cesset opus.
Quisquis si impurus sacris descendat ab aris
Turpia cui Veneris facta placere solent.
25Hac quoque voce omnes laetemur, voce canentes,
Quod sit magna Deo gloria, paxque homini.
Quique lares curet benedicta spargere lympha,
Ritus ut a nostris traditus extat avis.
Turbaque vernarum, veterum de more parentum,
30Ingerat arsuris grandia ligna focis.
Et precibus bene quisque suis pia Numina Christi,
Ut procul a nobis sint mala cuncta roget.
Ut sit ager penitus scabie rubiginis expers,
Nec vitium corbis sentiat aegra seges.
35Ne infelix lolium et steriles dominentur avenae,
Ne invisae messes depopulentur aves.
Vosque Sacerdotes pura cum veste venite,
Uriteque aeterno tura Sabaea Deo.
Et signum puris manibus portetis ad aras,
40Dulcibus hancque hymnis concelebrate diem.
At tu sacra dies cunctos celebranda per annos
Candidior semper, candidiorque redi.


7.

Puniceis quod silva rubens haud aspera pomis
Exuberat viridi picta colore coma,
Quodque hominum nullo surgit laetissima cultu,
Et sibi non parvo est, et Dominae decori.
5Desine mirari, tali se vimina iactant
Tutela, et certo numine firma vigent.
Illius est quicquid ramos obstendit olentes;
Tantus caelesti venit ab ore nitor.
Non hos demulcent satus Zephiritides aurae,
10Non matutinis educat imber aquis.
Non pater Autumnus posuit, non aethere ab alto
Firmavit solis ignea vis rapidi;
Sed nos dum tenerum incedens arridet ocellis,
Et molli attactu culta Camilla fovet.
15Plus illa excoluit nostra haec plantaria terra,
Et tantam in speciem surgere posse dedit.
Aspice diducto qua rimula calle cucurrit,
Et rupto inclusas cortice prodit opes.
Ut nulla his nostris praelucet purpura gemmis,
20Nec rosa cum minio sparsa decente micat;
Quaque instans tenues iam messis hiulcat amictus,
Atque urgens tunicas dividit ante leves.
Nimirum erecta in teneris corallia labris
Effinxisse ingens haec quoque cura fuit.
25Scilicet et rarum nos duximus inde colorem,
Unde suas etiam mater, amorque faces.
Quisquis ades, Dominae haec referas mandata, precamur,
Quae secum nostra est saepe locuta coma.
Ut primos illi ruris properamus honores,
30Sic norit laetos anticipare dies.


8.

Magnanimi Proceres, quorum haec virtute tenemus
Regna, ex angustis maxima principiis,
Quo primum laudem vos nomine? quaeve rependam,
Digna sati vestris carmina pro meritis?
5Vos regni decus, et columen, gens maxima nostro
Tantum hoc splendoris additis imperio;
Nam nullis aeque terra Itala gaudet alumnis,
Neve ullis effert se magis ingeniis.
Sive graves tractet quis doctae Palladis artes,
10Seu texat stricto carmina vincta pede;
Et Regum magnas illustret carmine laudes,
Vel ludat pugnas saeve Cupido tuas.
Quid memorem ut dulcem inter nos spiramus amorem?
Et quisque alterius subiacet imperiis?
15Et vos regna manent, regnique insigne corona
Cuique suo cinget tempora vestra die.
Atque ego qui nutu inter vos nunc cuncta guberno,
Iam cupio vestro subdere colla iugo.
Felices nimium Reges, felicia regna,
20Talia ubi in Regem sunt Procerum studia;
Atque is qui regno inter vos, rerumque potitur
Summa, animi dubius fluctuat usque tamen,
An vobis, tali ingenio, iucundius ille
Imperet; an vestro pareat imperio.


9.

Galle potens quondam belloque, et fortibus ausis,
Terrarum merito quem tremuere sola:
O ubi nunc priscum decus, et quaesita sub armis
Illa tibi toties sanguine fama prior?
5Ten Superum, iustique ferus contemtor et aequi
Hispanus patriis artibus exuperet?
Sume animos, conversa Deum sunt Numina, et ipsum
Iam coepit fatum suppuduisse sui.
Primus caeruleo Rhodanus qua labitur amne
10Devictos sensit vertere terga Duces.
Pallenti Caesar gemeret cum barbarus ore,
Et tremeret iugulo Gallica Caesa suo.
Nec mora, procurvo fluvius caput extulit antro,
Hostili cupiens se exhilarare fuga.
15Proiectas volvens rapido cum gurgite parmas
Haesit, et hos rauco mox dedit ore sonos.
Siste fugam, latebrosa tibi se flumina pandunt,
Et praebet vanos hospita terra metus.
Hoc erat hoc Romae Patribus quod saepe vocatis
20In sacrum Regis solveris ora caput,
Scilicet exciderunt, quae tum sis magna loquutus
Horrida quae venti per mare verba ferant?
Cum te excisurumque urbes, flammisque daturum,
Iactabas saeva Gallica regna manu.
25Nam te magnanimum poscente in praelia Regem,
Ipsae etiam risum vix tenuere trabes.
Addebat victori animos tibi Bagrada, et Afer,
Qui tua direpto fugerat arma grege;
Quique mari assuetus tantum, subitisque rapinis
30Bellorum imprudens Arriadenus erat.
Huc huc verte aciem; Rhodanus, non Bragada cursum
Pernegat, atque minas despicit usque tuas.
Non hic Pastorum positis fera praelia castris
Turba ciet, pulsa terga datura tuba,
35Ordinibus; sed sueta acies turbare iuventus
Belgica, et audaces comminus ire viros.
Arma tenens medio Franciscus in agmine fulget,
Et simul admissis fulminat altus equis.
Fulminat, et Nati fatum suspirat ademti,
40Qui dira nuper morte peremtus obit.
Quam magno haec olim stabunt tibi funera, Praedo,
Concreta ad tumulum cum statuere coma.
Moxque tuum fassus crimen raptabere circum,
Et voce infelix supplice colla dabis.
45Desecto donec placentur gutture manes,
Et conspersa tuo sanguine roret humus.
Haec memorans rapidus laxatis fontibus amnis
Murmurat, et venas evocat inde truces.
Insonuere omnes silvae, collesque propinqui
50Testati luctum, quo potuere sono.
Omnis eo terrore tremens diffugit Iberus,
Nudaque sunt Gallo castra relicta duci.


10.

Magne puer, curas puerili in corde viriles
Qui geris, atque annos qui venis ante tuos;
Dum studia exercens durae laudanda Minervae,
Casuras nullo tempore quaeris opes.
5Ne te deficiat longos perferre labores;
Dulcia sunt longo parta labore bona.
Hinc decora ad seros tibi stant ventura nepotes,
Famaque per nullos deperitura dies;
Ut tua cum livor post fata quieverit, ingens
10Magnorum volites docta per ora virum.
Respice nobilium monumenta superba parentum,
Nominaque antiquae conspicienda domus.
Ipse novos patribus magnis adiungere honores
Incipe, et in titulos crescere disce tuos.
15Per te habeant nomen doctae Tritonidis artes,
Illa est una tuis meta terenda rotis.
Cetera labuntur, fama est ea sola superstes;
Sed sunt difficili magna petenda via.
Ipse, modo Aonios detur contingere fontes,
20Et laurum insigni sustinuisse coma,
Qua iacet immenso foecunda sub aethere tellus,
Qua vastam Nereus fluctibus ambit humum;
In tua deducam dignum praeconia carmen,
Ut resonem grandi maxima facta tuba.
25Nunc prius exitio dabitur mare, sydera, tellus,
Cunctaque fatali corripienda rogo,
Quam tua labatur memori mihi pectore virtus;
Nec venerer nomen tempus in omne tuum.


11. Leucippi et Daphnes fabula

Iam satis innuptae vulgata est fama puellae,
Cui Lycius tanto favit honore Deus.
Inter Hamadryadas fuit haec formosior omnes:
Durior haec omnes inter Hamadryadas.
5Hanc videt Oenomao natus Leucippus Achaeo:
Ut videt, ut capitur, captus ut inde furit!
Illa mares omnes fugit aversata, negatque
Nubere: nec magnum malit habere Iovem.
Attamen hanc Leucippus amat, speratque potiri
10Usque adeo in propria re sibi quisque favet.
Quid faciat puer infelix? quave arte cupitos,
Speret in amplexus coniugis ire suae?
Quid non monstrat Amor? patrio nutrire capillum
Incipit Alphaeo, nectereque arte comam.
15Flava erat, et studiis circum muliebribus aures
Pressa per inflexus ludit ad usque pedes.
Adiicit ornatum qualem Spartana gerebat
Venatrix Pholoes lustra per alta Sacri.
Iam Coos macuolsa sinus lynx cingit ab armis:
20Levia purpureus crura cothurnus habet.
Iamque habilis pharetra ex humero dependet, et arcus:
Connectunt geminos ferrea vincla canes.
Iam iuga Cyllenes Daphne transgressa paventes,
Dum sequitur cervos, impavidosque sues;
25Innumeris velox aderat comitata Lacaenis:
Vixque premit celeri gramina summa pede.
Hanc puer Eleus petit, audacterque locutus,
Dilectam tali voce moratur heram.
Dic, Dea, qua pater Oenomaus direxerit axes:
30Qua soror acta citis Hippodamia rotis.
Namque ego dum alipedem sollerti indagine cervum
Persequor; his erro sola relicta iugis.
Nympha huic: Parthenium lustravi, et Maenala: nusquam
Sunt mihi mortalis signa notata pedis.
35Tu vero ne sola die errabunda cadente
(Sol Tartesiacas pronus amabat aquas)
Tristis eas: mecum potes expectare parentem:
Ni veniat, silvis tuta latere meis.
Nayadum chorus omnis adest, et Hamadryadum omnis:
40Ergo, ait, hic potius cara puella mane.
1



12.

Te videt accensas spatiantem Nola per aras,
Nola suis nimium facta beata Deis.
Et vaga procedis tota spectabilis urbe,
Inque tuos inhiant improba turba finus.
5Quid tibi cum externis sine me, mea Delia, templis?
O nimio exitio relligiosa meo.
Vaditis una domus matres, mistaeque puellae,
An ne alios illic creditis esse Deos?
Unus habet cunctos, uni sunt omnia curae;
10Nec magis hoc alio Iuppiter orbe manet.
Quid iuvat agresti toties dare tura sacello,
Delia, an hic Divi, fanaque deficiunt?
Hic Venus, et quam tu tanti facis optima Iuno,
Sacraque votivis Pallas imaginibus.
15Hic tibi vel toto Nymphae Sebethides anno,
Et veniunt faciles sponte sua Satyri.
Te tamen insolito miratur Nola triumpho,
Nola meo Libyca salva dolore manu.
Non potuit Poeno quondam comburier igne:
20Ah tibi Carthago gloria quanta foret.
Nunc mihi non tales victrix daret illa timores,
Nec quererer longi tempora dissidii.
Quid faciam sola sine te mea dulcis in urbe
Delia, dimidium nunc ego parsque mei.
25Te sine tam longos potui producere soles,
Quantum sub gemino forsitan axe micant.
Illic (ut perhibent) senis data mensibus umbra est,
Et totidem obliquo lumine multa dies.
Mens mea (me miserum) gelido damnata sub axe
30Noctibus, et totis anxia luciferis.
Te cupide expectans longum te, vita, morando
Luminibus somnos expulit, ore cibos.
Felix Nola meis nimium ditata ruinis,
Quis tibi pro meritis tam bona relligio est,
35Ut tua formosae veniant ad templa puellae,
Nec possint toto mense redire domum;
Scilicet et nostro spectando fruaris amore,
Quis sibi non tales optet habere Deos?
Mens fuerat mihi nolle meos spectare dolores,
40Dum fugeret patriis Delia liminibus.
Fors tamen illa mihi se se obtulit insperanti,
Qualis Luna vaga nube relapsa redit.
Illa redit, subitoque urbes, et opaca locorum,
Stagnaque purpureo lumine pulsa micant.
45Ut vidi, ut stupui, ut me stetit aurea contra,
Fixaque sunt oculis lumina nostra suis!
Non mihi mortali similis Dea visa repente est,
Quae solet armato gratior esse Deo,
Vel quae Dulichio colitur celeberrima templo,
50Cypri, tua venia, pace, Minerva, tua;
Sed postquam mihi cor secum divellitur una,
Et sua mi facies protinus eripitur.
Ipsa sui desiderio labefacta cadit mens,
Et riget in toto corpore sanguis iners.
55Mox feror, ut iaculo quae fixa latronis acuto
Cerva pererratis fertur anhela iugis.
Hac illac ingrata vagans per nota viarum,
Sive agro potui cedere, sive domo.
Nec mihi parta domi requies, nec rure propinquo,
60Tristis agro redii, tristior urbe fui.
Tu mihi sola quies, tu, Delia, sola voluptas,
Nec sine te nobis vita placere potest;
Et me sive Dryas causa est, seu Nola relinquis,
Res erit exitio quaelibet apta meo;
65Sed postquam nullae mihi te tenuere querelae,
Ipse nec assiduis fletibus interii;
Dic mihi dum resides istic mea, an iter eundum
Ipsa Venus nostri, Delia, summonuit:
An tibi proiecta potius sum vilior alga,
70Quae fluitat salsis lurida vorticibus;
Nec te noster amor, nec te mea vulnera tangunt,
Scilicet indoctis nupta futura viris.
O quantum est thalami potius quam spernere nomen,
Possis ut obscuro funere tota mori.
75Carmina formosis placeant Musaeque puellis,
Si quibus est pulchro pectore laudis amor.
Lesbia carminibus clara est, Dis nota Lycoris,
Pulchrior et vati visa Corinna suo.
Carminibus Nemesis Latias it clara per urbes,
80Claraque tu nostro carmine semper eris:
Semper eris nostris notissima forma libellis,
Delia, et Hesperii gloria rara soli.
Delia, perpetua semper celeberrima fama
Una eris; abstineat mors violenta manus.
85Vatibus ingenium divitinus accidit, et tu,
Tu mihi nescio quid Numinis instar habes.
Sive animi virtus, seu gratia cernitur oris,
Nil erit in tota me prius Iliade.
Tu modo sancta Venus, cuius sub numine gressus
90Detulit e patrio Delia pulchra solo.
Hanc nihil oblitam nostri, sed amore fideli
Restituas oculis Diva benigna meis.
Non mihi regna Phrygum, non divitis arva Nyphatis
Deprecor, una mihi grata puella sat est.
95Sic mea saepe tuis adolebunt Cynnama templis,
Albaque turicremos imbuet agna focos;
Nec te, Cara, Deae monitis parere pigebit;
Non ego, si nescis te vocat acer amor:
Acer amor caelo cogit descendere Divos,
100Blandaque mortali ducere verba sono;
Europamque, Asiamque gravi decernere bello,
Improbus et saevas nare libenter aquas.
Nat iuvenis, turrique accendit lampada Virgo,
Mergitur hic ponto, moenibus illa ruit.
105Crudeles venti, crudelia litora quantum
Hellespontiaco tunditur Oceano.
Saepe procellosas potuit vir nare per undas,
Ipse sibi classis, navita, remigium;
Saepe suo coniux madidum siccavit amictu,
110Obvia dum celsa prosilit e specula.
Illius amplexa est spumantia colla, sinuque
Fovit anhelantem blanda puella virum.
Nunc tamen infami scopulos diverberat unda,
Qui fuerat tanti pontus amoris iter.
115Magnus ubique Deus amor est, fluit aureus illo
Iuppiter; ah nescis ferrea quid sit amor.
Ille ciet pugnas, illi pax optima rerum
Creditur, et certo foedere cuncta regit.
Quare seu Dryades colis istic, sive Napaeas,
120Delia, maiori numine iussa redi.


13.

Quaenam adeo humanis inimica laboribus astra
Exercent tantis saecula nostra malis?
Illa quidem infausta diris mage saeva cometis,
Nunc face ab aethereo tristius axe micant.
5At nihil ipsa Deum fato mortalibus aegris
Imperitant, caeli lucida signa decus.
Nec quenquam rapuisse valent, ut nescia veri
Turba putat, refugo quo neget ire pede.
Iuppiter alta suis iussit convexa moveri
10Legibus, atque homini libera corda dedit.
Exitium sibi sponte petit, caecoque furore
Gens adhibet proprias in sua fata manus.
Hoc potis est insana mali quodcunque ministrans
Ambitio, infidos igne perusta sinus.
15Hanc olim, cum prima novum fulsere per orbem
Saecula, non ipsis despicienda Deis,
Concordes animos, veri felicia amoris
Vincula paulatim dissoluisse ferunt;
Nunc eadem turpi stimulata cupidine cogit
20Pectora divitias acrius usque sequi.
At tu, conspicuo primus qui vertice cuncta
Fecisti imperiis inferiora tuis.
Umbrarum nigro despectus in agmine, nusquam
Tuta petens, profugus turpia ubique feras.
25Et querulae gemitus aurae vocesque dolentis
Assiduo referant per loca senta sono.
Sed quid dira illi merito nunc parva reposcens
Imprecor? ah nimium poena sit ista levis.
Huic tu Tartarei custos metuenda barathri,
30Tisiphone, anguineis tempora cincta comis.
Terribiles acuens foecundi pectoris iras,
Poenarum insolita profer ab arte genus.
Cui rabida sitis aucta fame, lacerumque cruento
Cedat inexpleti vulturis ungue iecur.
35Quaeque ferens oculis raptos Ixionis artus,
Praecipiti stridens volvitur orbe rota.
Non iniusta peto, nulla unquam noxia tanti
Venit ad infernos criminis umbra lacus.
Ferreus hic miseris abrumpens aurea terris
40Otia, curarum semina prima tulit.
At vos foeda sequi iam nunc vestigia tandem,
Definite, et turpis facta nefanda viri.
Poena eadem sontes ne postmodo terreat instans,
Ultima cum fato venerit hora pari.
45Quis furor est, quae mens, auro maiora parantem,
Quod satis est patrius cum bene reddat ager;
Velle per innumeros vitam duxisse labores,
Perque mali quicquid terra fretumque parant.
Scilicet ut primos opibus tibi pauper honores
50Deferat, et titulo nobiliore vocet.
Heu quam vana hominum fastu sublimis inani,
Tollitur incerto mens male nixa pede.
Dum quisque egregium fatis obstantibus alte
Quaerimus ante alios exeruisse caput.
55Omnia mox aequans pariter metitur eundo,
Ferrum adhibens rapida mors violenta manu.
Vera quidem loquimur, sed nulli audita per auras
Nostra cadunt tepidis verba ferenda notis.
Perstat in inceptis monitu deterrita nullo
60Gens fera, permissum quae putat omne nefas.
Recta cadunt, nulli iam parcitur, omnia vincit
Parva licet cupida praeda petita manu.
Hinc iacet alma fides, rumpuntur vincula cari
Sanguinis, inficitur labe perennis amor.
65Quid referam invidiae stimulos, turpesque rapinas,
Diraque furtivo damna parata dolo?
Et placide incautis abscondita funera mensis,
Quaeque tuum possent vertere Phaebe iubar?
Credam equidem Libyae desertis montibus acres
70Mitius aut ima degere valle feras.
Frangere mos illis alienos unguibus artus,
Improba donec hians liquerit ora fames.
Sed proprio respersa hominum vesana cupido
Sanguine, non ullum novit habere modum.
75Ferro alii invigilant, caedesque et castra sequuntur,
Tristibus inque armis regna superba tenent.
Hic stata laudis amor, hic gloria quaeritur ingens,
Tempora post fati nec moriturus honos.
Saevius his nihil est, vitam qui crinime nullo
80Proiicere, et quodvis sustinuisse iubent.
Nunc odium, nunc ira manus, nunc iurgia poscunt,
Nunc mixta indignis fortia verba minis.
Emicat hinc acies subito glomerata tumultu,
Arma ferens, celeri curritur urbe pede.
85Excita sic etiam levibus civilia causis
Saepe tument aestu postmodo bella gravi.
Testis adhuc veteres animos, patriamque retractans
Vim Mutina, in proprios saevior usque sinus.
Quis tua, Romanae nimium modo vera propago
90Gentis, inexhaustus concitat arma furor?
Non ne satis nostrae sub moenibus urbis avito
Incaluit quondam terra cruore semel?
Cum scelere exultans Antonius, agmina pugnae
Immeritum doluit victa referre decus.
95Saevus et ingenti victorum stragis acervo
Non tulit egressos parta videre Duces.
Nuper ab exhaustis aspeximus ossa sepulchris,
Relliquias media sparsa iacere via.
Cum fuit ingentis longo munimine fossae
100Tutior urbs imis undique septa vadis.
Heu validas inhibete manus, nec fata parentum
Innumeris, Cives, nunc revocate malis.
Pax veniat, solitum nostris quae rebus honorem
Reddat, et antiquum suscitet alma decus.
105Bella procul genus assuetum discordibus armis
Per steriles campos, et iuga sola gerat.
Quid loquor? ah potius violentae semita morti
Occidat, insanus Martis ubique furor;
Quicquid et humano generi nunc tempora laeta
110Saevius infestis non sinit ire modis;
Ut tandem vigeat terras optata revisens
Blanda, ulli posthac nec violanda quies.
Qualis erat quondam, foetu cum maxima quercus
Praebuit in victum brachia curvo suo;
115Omnia et in medium nullo vexata bidenti
Sponte sua cunctis terra benigna dedit.
Nondum facta potens manifesto numine caeli
Fortuna aethereis parte recepta Deis,
Instabili suspenda rotae mortalia volvens,
120Miscebat versa tam cito cuncta vice.
Nec varios operum casus mentita iubebat
Saepe nova incautum ferre pericla caput.
Ergo immatura languentia lumina morte,
Ante diem nulli clausit acerba quies;
125Sed vitae defecit iners felicibus annis,
Iam bene completo tempore quisque senex.
Illo tunc aderat quicunque in funere, luctu
Ora rigans flebant vir mulierque pio,
Exacta et sociae referentes gaudia vitae,
130Oscula singultu mixta tremente dabant.
Illic purpureum quicquid florentibus arvis
Fertilis exorto vere ministrat humus.
Exanimum cari decorabat corpus amici,
Nulla nec his inerat gratia muneribus.
135Sic bene compositi manes nomenque vocabant,
Ipsaque defosso sunt data membra solo.
Hinc secum digressa putans, properantibus annis
Cuncta daret subitae quam brevis ora neci;
Mollibus in studiis, sinerent dum fata, iocosos
140Ducebat passim turba serena dies.
Hic pedibus viridi choreas plaudebat in herba,
Cui dabat intentos ore puella modos.
Atque alia implexae circum de more coronae,
Iuncta cohors socium stabat utrinque latus,
145Tunc aliquis laetas emisit pectore voces,
Accendens hilari corpora fessa sono.
Nec minus, undantes ubi late spargeret umbras
Incisum nulla brachia falce nemus;
Blanditias alii placido sermone serebant,
150Arboreis streperet dum levis aura comis.
Cura erat interdum vario depicta colore
Serta domum pleno cuique referre sinu.
Ut laribus parvis sacros renovaret honores,
Et positis staret floribus ara recens.
155Illius agnovit quondam vestigia vitae
Cymba satis miris parva manere modis;
Quae velut antiquae ratis Argus aemula, vasti
Aequoris ignotum sollicitavit iter,
Oceanoque domos Phebi transgressa cadentis,
160Qua sibi mens nullas fecerat ante vias.
Prima novae gentis populos, orbemque retexit,
Quem procul impositi detinet unda maris.
At si nos iterum penitus florentia saevis
Aurea temporibus saecla videre iuvat.
165Non opus est alio terras sub sole iacentes
Quaerere, tam longo nec dare vela mari.
Est locus aerii magno sub vertice montis,
Findit ubi celeri rura Metaurus aqua,
Quem late nitidis proprio stans pondere circum
170Frondibus intecta quercus obumbrat humo;
Sed quid ego? in tantum nullis obnoxia ventis
Tollitur, et virides explicat alta comas,
Illius ut iuga summa tenens, declivis in unda
Paulatim Adriaci procubet umbra sinus.
175Haec loca praestanti fortunatissima Divum
Munere gens priscis moribus aequa colit.
Perque urbes sine fraude suas, et amoena per arva
Rursus agit veteris otia laeta Dei.
Non illam tristi fervescens Syrius aestu,
180Turbida nec saevo frigore laedit hiems.
Ingeminans atris nec tempestatibus aer,
Horrida nec tonitru fulgura missa gravi.
Nimirum assidua mentes dulcedine captant,
Et placido rident omnia laeta situ.
185Quin priscos etiam Heroas, seriemque revectam
Semideum adversa fronte videre licet.
O quali Polus ipse nitens hinc auctus honore
Fulget adhuc? quantum mox decus astra manet?
Felices, clari quoscunque in luminis auras
190Eductos illic terra paterna dedit.
Tuque magis salve ramis felicibus arbos,
Ante alias merito gratior una Iovi,
Quae veteris mores vitae foecunda beatos,
Nunc alis aeterno frondis honore virens.
195O utinam proprius stellantis regia caeli
Summa tuum asp..... iam tetigisse caput;
Ut terrae immensos fines, totoque tueri
Humanum valeas altior orbe genus.
Quam bene mutato rerum tunc ordine vitae
200Incipient facilem saecla aperire viam.
Scilicet acta prius mala secum aboleverit aetas,
Cunctaque letaeis deferet amnis aquis.
Eveniet, properant vario mortalia cursu,
Perpetuoque eadem nulla tenore manent,
205Iam satis haec longos .... erunt ferrea in annos
Tempora, quae tantis nos habuere malis.
Auxilium humanis Dii ferte laboribus, ulla
Si tangi fas est numina vestra prece.


14.

Vos mecum Hetruscis Nimphae requiescite in arvis,
Aonii colitis quae nemora alta iugi.
Hic ubi frondosam vitis rara occupat ulmum,
Quae viridem patulo tegmine opacet humum;
5Sunt tenerae gregibus herbae, sunt pabula nota,
Discurritque sonans quae levet unda sitim.
Pascere neu quenquam per gramina laeta capellas
Mox pudeat, superi dulcia rura colunt.
Rusticus antiquis primas sibi fecit in agris,
10Quo consumat iners otia tuta, casas.
Dicitur et niveas qui custodisse iuvencas
Admeti, vestrum pars bona Phoebus erat.
Aut Deus est, cuium pecus has cogemus in umbras,
Aut quid sit, certe numen habere puto.
15Nam quid id est? tacitae mentis vigilantibus hausit,
Quae natura negat sensibus, ille oculis.
Tempora qui gratae peragit secura quietis,
Dum, quae nocte videt, luce oriente docet.
Semina terrarum, et magni primordia mundi
20Ex nihilo in nihilum posse redire canit.
Unde genus nobis, defectaque corpora filo
Edocet, aeternis vim facere ausa Deis.
Unde nives, quique astra regit, quae murmure venti
Praelia terrifico per mare saeva movent.
25Sol quoque cur tenebris obductis volvitur atris,
Menstrua quid crescat, deficiatque soror.
Interea in numerum ludunt Dryadesque puellae,
Nec fures metuit molle pecus celeres.
Tangere ne ulla mei potis est vos cura? salutem
30Ipsa dari cupiunt arva benigna sibi;
Nam si forte vagae pereant sine duce capellae,
Contrahet aeternum maxima damna seges.
Carmina per dulces adimas resonantia versus;
Debita non reddet semina tristis ager.


15.

Qui patitur vitam externis traducere terris,
Et patrii fines deseruisse soli.
Congerat ut grandes cumulos sibi divitis auri,
Findat et innumero pinguia culta bove,
5Insignesve ferat titulos, et nomina patrum
Extollat, quae post fama loquatur anus;
Illi saeva tenent silices praecordia duri,
Humanumque ferus nil nisi nomen habet.
Scilicet Oceano, et gelida Deus abscidit Alpe,
10Quae nolit nostris arva teri pedibus;
Ferreus ille tamen, vetitis moriturus in oris,
Aeternum patria sede carere potest.
Huic igitur si mors fati praevenerit annos,
Quam merito iustas inferet illa manus?
15Tunc sibi quid prosint argenti pondera? quid si
Gemmarum quidquid India mittit, habet?
Quid celebri captas gentes traxisse triumpho?
Aut alio quovis munere partus honos?
Si nec mater adest misero, dulcesque propinqui,
20Anxius obsequio quisque iuvare suo?
Si nec cara soror, potu quae leniat usque
Arentem vita deficiente sitim?
Postque fleat fratrem extinctum, multoque dolore,
Et lacrymis lectos contumelet cineres?
25Talia praesentes a me depellite Divi
Immerito, cupidos haec mala habere decet.
Vos celebrare mihi veteres concedite sedes
Patris, et antiquo tura adolere lari.
Tunc laeter ruris placidos habitare recessus,
30Rusticaque insueta munera obire manu.
Culta seram, valido subigamque novalia tauro;
Nec renuam vitis falce putare comas;
Ac teneros duro scindens de caudice ramos,
Deponam scrobibus vere ineunte cavis.
35Maturoque legam redolentia tempore poma,
Et condam e pleno dulcia musta lacu.
Ducere nec pudeat ad pabula laeta iuvencos,
Ubera dum saturi plena domum referant.
His felix opibus, de parvo inglorius agro
40Despiciam insani rostra superba fori.
Huc venies Tyrio interdum praefulgidus ostro,
Spes et cura animi prima, Rodulphe, mei.
Ipse tuo adventu laetus te paupere cultu
Sedulus, et festis excipiam dapibus.
45Et tecum gelidos fontes, et flumina visam,
Et nemora, et notis antra reposta iugis.
Quod si forte voles magnos circumdare saltus,
Retibus et celeres sollicitare feras.
Ipse sciam quae pascat aper, quae devia cervus,
50Atque aptis laqueos disposuisse locis.
Ipse vagos tremula venabor arundine pisces,
Altera si capto gaudia pisce voles.
Dulcia tum grati amplexus solatia ruris,
Liberior curis ad tua sacra redi.
55At tu pone metum, et tristes depone querelas,
Iulia, nec comptum neglige moesta caput.
Neu cupidae teneros macies deformis in artus
Serpat, et niveo defluat ore color.
Namque parata tibi reditus sunt gaudia nostri,
60Incolumem et servat me tibi sancta Venus.
Quae velit unanimes utinam nos vivere, donec
Extremos claudat tarda senecta dies.


16.

Suffia luminibus qua se pulcherrima vestris
Summovet, et celsa stat Iovis arce domus,
Advenio, Regina tuo exhibitura dolori
Laeta modum, teneris tu modo parce genis.
5Lucidius tergo vellus ut fulgeat aureo,
Eque meo absistat flammeus ore nitor;
Aspice, quaque tenax animum tibi cura remordet,
Iam celeri pereat diripienda Noto;
Nam neque me tristes Orci rapuere tenebrae,
10Implicuit tenerum nec Stygis unda pedem,
Cerberus ingressu pavidam nec terruit ingens,
Nec rauco auditus de Phlegetonte fragor.
Collapsam fato nitidis sed Iuppiter astris
Intulit, et claro mox dedit ore loqui.
15Scilicet hoc lacrymae nobis peperere decorae,
Hic geminus caeli fluxit et oris honor.
Ipsi etenim ante oculos spreti versantur amictus,
Turbata et flavo vertice caesaries.
Lacteolas tereti strophio cum exuta papillas
20Prodebas culti tot bona rara sinus,
Cernere erat viltas capitis sine honore iacentes,
Et tenuis mitrae vincula fracta manu.
Non tulit hanc speciem magni regnator Olympi,
Turgidulo victus lumine pulchra tui;
25Me fati vires ultra sed comminus astans
Hic coetus inter collocat aetherias,
Augeat Arigones lacrymis ne lucida tantum
Illatus caelo Syrius astra canis.
Mi quoque nunc fletu victus, victusque querelis
30Siderei voluit limitis esse locum.
At pavidam excepit gremio Venus aurea molli,
Attrectans tenera terque quaterque manu,
Et totam ambrosiae liquido perduxit odore,
Continuo ignavus corpore torpor abit.
35Quaque manum abstersit, niveum duxere colorem
Vellera, suntque modis lucida facta novis.


17.

Hic quoque ni refugis, Charitum mollissimo possum
Ora tibi, et dulces mille referre iocos,
Meque sinu ut teneant blando, digitoque procaci
Incitet ut morsus illa vel illa leves.
5Illa mihi collum niveis affusa lacertis
Applicat, haec epulas fida ministra gerit.
Tum varios sternunt ignoto gramine flores,
Spirat composito molliter aura toro.
Nulla + moestam derivant gaudia mentem,
10Nec caeli prae te regna tenere iuvat.
Verum audita mihi, Parcae fatalia nentes
Dum volvunt certa mollia pensa manu
Accipe, teque alto prognatam sanguine Regum
Fortunae scopulos trasiliisse puta.
15Cuius adhuc tenero vicisti sola furorem
Pectore, tot saevis exagitate malis.
Vix bene prodieras dias in luminis oras,
Exul cum tristi cogeris esse fuga.
Expulsum fatis regno comitata parentem
20Flexisti primis barbara corda sonis.
Hic deformatos fraterna morte penates
Deflesti exectis ante sepulcra comis.
Funeris hoc tibi tamquam late vulnus adactum
E nostro poterit discere quisque rogo,
25Cui tumulum moerens flatuis frondente sub umbra,
Cum fuerim vestrae pars quotacumque domus.
Purpureosque addis flores, et turis honorem,
Quicquid et e gleba divite mittit Araba.
Quique olim inscripto nectebat gemmeus auro
30Cervicem, exiguas nunc quoque Millus habet.
Nunc, si vera monent Divae, properantibus horis
Ultimus errorum iam tibi finis adest.
Effluxere tibi, effluxere incommoda tandem,
Ipseque lux properat candidiore nota,
35Cum tibi splendenti procedens Noctifer ore
Coniugii felix candida vincla ferat.
Gonzagae magno quo iuncta Aragonia virgo
Optati capias regna superba tori.
Quodque magis placeat; tanti tibi nominis auctor
40Caesar erit, votis annuit ille piis.
Mincius assurget nitidis largius undis,
Aequoraque elatis cornibus alta petet.
Eridanusque pater taeda tumefactus herili
Certabit magno caerulus Oceano,
45Excitae toto properabubt flumine Nymphae,
Et quaesita imo gurgite dona ferent.
His fluet ad taeda Satyrorum mixta iuventus,
Et molles ducent lata per arva choros.
Tunc vos unanimes ac dextro sidere iunctos,
50Ne pigeat placidi iura subire tori.
Non istuc satis est, pariter sudate medullis
Omnibus, et vobis mutuus afflet Amor;
Utque tenax hederae truncum vis alligat arcte,
Et torto serpens implicat usque pede;
55Sic vos corporibus, nexis haerete lacertis,
Nec liceat quamvis te explicuisse velis.
Dignaque coniugio tali date pignora terris,
Antiquum ut revocent Italia regna decus.
Evinctumque scelus iaceat sub nocte profunda,
60Et passim rivis vina iocosa fluant.
Tu vero, Regina, modum iam pone querelis,
Et tristi cessent imbre madere genae.
Ecce tibi comitum series efffusa per agros
Texit odoratis florida serta rosis.
65Et secum meditata toro iam carmina promit,
Iam quatit accensas fax tibi laeta comas.
At cum maternos invises nupta penates,
Hic ubi sunt viridi nostra sepulchra solo;
Ante meum praefata rogum mox dicito: Amoris
70Exiguo huic cineri nunc quoque sensus inest.
Dilectae lacrymas deinceps sic pelle catellae,
Ut tibi non omnis diffluat ex animo.


18. fragmentum

At requieta petis, seu forte recentia prosint;
Iudice me potior sit tibi cura recens.
Conficienda tamen primo mihi sumseris haustu,
Impare quae numero lex iubet ipsa capi.
5Haud alium in morem vasto Poliphemus in antro,
Dulichios fertur ventre vorasse viros,
Appulsus Siculis olim cum naufragus oris
Rex Ithacae undosum flamine currit iter.
Non ingrata tamen fuerint tibi mollia, quaeque
10Exiguo motu subtremuisse solent.
At quae dura vocant, duris messoribus illa
Apponet prudens qui mihi structor erit.
Vidi ego qui prehensumque manu multumque rotatum
Auribus admorit terque quaterque suis;
15Scilicet explorans quae fida silentia servent,
Quaeque satis firma sint sibi nota fide;
Nec desunt sole adverso qui saepe lacunas
Scrutentur parvas liberiore polo.
Ipsa etenim quando tenuant dispendia Lunae,
20Cum latet, et versis fessa revenit equis.
Vera cano, et secto comperta putamina pridem,
Aligeri fuerit cum mihi cura gregis.
Cetera rura olim repetam, notosque recessus
Exequar, et forsan commodiore sono.


19. Daphnis. In obitu Raphaelis Urbinatis pictoris

Propulerant primo pecudes in pascua Sole
Gaudia pastorum, Thyrsisque, et pulcher Amyntas,
Dumque haec per teneras herbas et mollia prata
Immixta infirmis agnis, omnique vagantes
5Parte, avido tondent viridantia gramina morsu,
Perculsi fato iuvenes et funere acerbo
Daphnidis, exesae rupis petiere latebras,
Qua prope vicini campos secat unda Metauri,
Et placido mordet flaventes gurgite arenas.
10Tum prior immiti confectus corda dolore
Hanc imo promsit Thyrsis de pectore vocem.
Vos o Virginei coetus, placidissima Nimphae
Numina, quae virides saltus, secretaque rura
Curatis, quasque arva iuvant, obductaque nigris
15Fontibus, et vario gemmantia prata colore,
Ferte pedem, et nostros faciles ne spernite fletus.
Tuque o, seu choreas silvis nunc ducis in altis,
Seu celer agrestes pernicis robore lyncas
Plantae agitas, pariterque tibi nemus omne remugit,
20Pan gregis intacti custos, cui fistula septem
Decrescit numero imparibus compacta cicutis,
Huc ades, et querulae miseratus sibila cannae
Menalios linquas saltus, et templa Lycei,
Dum repeto extinctum crudeli funere Daphnim.
25Ille etenim (iuvenem vix tum firmaverat aetas)
Ignotas ausus mentem traducere ad artes,
Sacra Deum variis ornavit templa figuris,
Et vestros duxit laevi de marmore vultus.
Non illi pingues tabulis expellere tauros
30Cura fuit, glebasve attrito invertere aratro;
Semina non longo deductis ordine sulcis
Mandare, et gravidis falcem supponere aristis;
Non ferro attenuas frondes hic strinxit acuto,
Tantum pallentes hederasque, cruentaque myrti
35Brachia, et incertos deflexa umbracula ductus
Assiduo cultu studia ad diversa vocabat
Gratum opus, antea et in mediis iam surgere silvis
Cernere erat Panes, et Faunigenos satyriscos,
Intextasque simul buxo frondent e Napaeas.
40Horruit, et latebris fugiens se credidit altis
Inscia pastorum pubes, sed pocula vobis
Quae posuit Musae nuper quo carmine dicam?
Non illi Alcimedon aequo certavit honore,
In medio Cypris madidos in litore crines
45Abstergens, molli terras arridet ocello.
Illam gens vasti spectat procul humida ponti,
Piscosos circum scopulos Delphines in orbem
Caerula verrentes dispergunt marmora caudis.
Aligeri hos frenant pueri, tergoque recurvo
50Excepti varios agitant per litora lusus,
Spiculaque, interdum flaventes unda capillos
Aggravat, et salsa rorant aspergine crines.
Quid referam torni decus et quae plurima utrinque
Ansas silvestres sparsit labrusca racemis
55Densior, et croceis hinc inde evincta corymbis.
Talibus in studiis curas en Daphnis agebat,
Linquere cum patrios colles dilectaque rura
Cogitur, et dulci sese divellere ab ora.
Egressus silvis formosi ad Tybridis undam
60Constitit, et fama iam iam super aethera notus
Immensas tandem moles et tecta domorum
Conformare cupit, fructisque incingere muris.
Et dum conspicuis cumulat fulgentia signis
Templa Deum, splendentque novis Altaria donis,
65Illi iam sordent postes fuligine nigri
Assidua, et parvis foenilia nixa tigillis.
Sic humiles quondam virgae mollissima silva
Roboribus crescunt duris, et brachia iactant;
Mox tamen has fractis tempestas disiicit umbris
70Acta Erebo. Daphnis primo sub flore iuventae
Occidit, et tenebris moriens circumdatur atris.
Nil illi ingenuas animum excoluisse per artes
Profuit, aut superis struxisse ingentia templa,
Quae Leo, qui paribus mundum compescit habenis,
75Iampridem aethereas iussit consurgere ad auras.
Quo superi, quo docta manus, et cognita caelo?
Quo vis clara animi? quo tot inventa? sepulcrum
Cuncta tulit: lacrymis aeternum, et nocte profunda
Urgetur Daphnis, nec me dolor improbus egit
80In scopulos, clausitque atro torpentia somno
Lumina, vel divum quisquis miseratus ab alto,
Excussit summo aerei de vertice montis?
Quis pecori signum, postquam te fata tulerunt
Imprimere, aut certo partiri limite campum,
85Ausit et immensae numerum subducere arenae?
Quis maris undisoni campos, liquentiaque arva
Exprimet, aut agiles nudato corpore Nymphas,
Caerula dum findunt trepidantibus aequora mammis?
Quis nemorum altorum umbras, aut quis pascua, et
90Gemmantis posthac pictae telluris honores?
Quis notet? aut gracili meditantes carmina avena,
Pastores, dumosa hirtae dum rupe capellae
Pendent, et dulci distendunt ubera lacte.
Vos quoque nexilibus ornati cornua sertis,
95Hircipedes Satyri, pavidas et vana timentes
Signa olim egistis per litora nota Napaeas.
Usque adeo ingenio Daphnis, digitisque valebat.
Non tamen ingenii vobis memoranda reperta
Ulla moram fecere, Dei, quin funere acerbo
100Oppeteret, nigros latices melioribus annis
Invisens, quaeque arva colunt felicia manes.
Daphni tuos obitus montes, silvaeque loquuntur,
Et moestae pecudes, simul et suspiria frondes
Iunxerunt, viridi Cythisoque et graminis herba
105Abstinuere diu deserta in rupe capellae,
Ante expectatum foliis languentibus omnis
Aret ager, virides nullo et cogente per herbas
Floribus exustis argentea lilia passim
Demisere caput; misero o quis nunc mihi saltus
110Ostendat vitreis quos praeterlabitur undis
Tybris et humentes contorquet gurgite ripas?
Illic ad tumulum nostros quae semper amores
Testentur, lauros, umbrosaque robora myrti
Constituam, et steriles silvas ad busta vocabo.
115Crescet, et (haec saltem nostri monimenta manebunt
Luctus) mox tumulo aeternum superingruet umbra.
Interea hybernis vos parcite flatibus Euri,
Parcite dum teneris pubescunt arbuta ramis.
Forsitan hic olim pastores vota quotannis
120Reddent, ut Cereri magnae, Baccoque Lyaeo,
Et molli pariter cingent altaria vitta.
Ipse obbam lactis, et vina liquentia fundam
Infelix, fragilique animum solabor avena.
Aspice nos, facilisque veni, subitosque luporum
125Incursus pecori prohibe, et contagia saeva.
Haec Thyrsis, laeni signat quae pulcher Amyntas
In trunco aeternum, curas testantia inanes.
Carmen hiat, scissoque patent in cortice fletus.


20. fragmentum

Quem faciant silvae celebres, quos cingere saltus
Agmine venantum deceat, quis cultus alendis
Sit fidis Spartae catulis, acrique Molosso,
Unde olim egregius sumtis venator in armis
5Coniugis oblitus carae, sociique cubilis
Stet simul, et veros discat perferre labores;
Mens agitat dudum; coeptis haud mollibus adsis
Sacrorum custos nemorum, Latonia Virgo,
Ortygiae quam lustra tremunt, cui saeva leonum
10Saecla animos vulgo, ponuntque tumentia corda;
Atque incedentem agnoscunt, pavitantque sub antris,
Seque volutabris abdunt immanibus Apri.
Tu quoque Germanae studiis accensus honestis
Phoebe, fave, pharetraque humeros insignis eburna
15Silvarum ingentes mecum spatiare per umbras,
Munera vestra cano, vestrae decora alta iuventae
Ampla quidem, et magnis quondam spectata periclis,
Cum primum tellus partu connixa nefando
Immanem Pythona aleret, sparsura venenis,
20Ni vestra obsistat pietas, caelumque fretumque.
Ipse etenim gelidi linquens pineta Lycei,
Pan nivei ductor pecoris cui ..... centum
Assiduis late resonant l.............
Huc aditum Tegeaee feras, tuque optima divum,
25Aeneadum genitrix, leni cui murmure silvae
Praetendunt ramos, umbrisque recentibus auras
Exceptant, veterum memores, et consciae amorum.
Et vos agrestes Fauni, Satyrique bicornes,
Quaeque humeris habilem Nymphae suspenditis arcum,
30Quaeque manu petitis nemora inter frondea laudem,
Este Deae comites, et retia torta ferentem
Excipite, et vestris fessum recreate sub antris.
Tuque adeo eversi lux o clarissima mundi,
Accolte, herorum columen, quo sospite fessis
35Consultum per vos sat erit, pia numina, rebus,
Tu mihi seu magnis nunc te de rebus agentem
Candenti insignem linoque, et murice pictum
Suspiciunt lecti proceres, santusque Senatus,
Praemia seu potius latis qua Serius arvis
40Labitur, et cultae findit tibi rura Cremonae,
Quaque tibi antiquae surgunt pineta Ravennae,
Ingeniis ponis; dulces seu pollice nervos
Percurris sacro deducens vertice Musas,
Ne desis, vatique pius assiste canenti,
45Et mecum croceis evinctus crura cothurnis,
Horrentem silvam ....... e nigra
Ingredere, et nostro praesens occurre labori,
Ramorum immittens tenebris lucemque diemque.
Principio arcenti teneros mihi saltibus annos,
50Quando etenim silvis non omnis convenit aetas,


21. Iolas

Vos mihi Pierides, magno dum munus Iulo
Fiscellam, et lento ductos de vimine qualos,
Quod possum, texisse iuvat viridante sub umbra,
Dicite quae nuper vacuo proiectus in antro
5Cantarit socios inter venator Iolas,
Olim ingentis, nunc parvi possessor agelli.
Dicite, nam puerum densa lustrasse corona
Nostri vos saltus stupuere, oviumque magistri.
Ipsum dum aequiparat calamis, et carmine Moerim,
10Moerim Pastorum decus, ipse et proxima Moeris
Carminibus Phoebi facit, et modulatus avena
Deducit rigidas summo de vertice quercus
Saepius, atque iugis proceras evocat alnos.
Forsitan et quondam propius miseratus inertem,
15Cinthius haec quocunque modo tibi maxima, Iuli,
Efficiet, bifronsque dabit inflare cicutas.
Tunc Romam linquens, et notas Tybridis arces
Caiani invisam, saltusque et laeta Caregi
Pascua, virtutesque canam, et tua maxima facta
20Assurget nitidis Arn...... leniter undis,
Et sibi postp.......bridis amnem,
Ambobus quamvis aeque sis fervida cura.
Haec olim, primos facilis nunc accipe lusus,
Lusus, quos custos tantum gregis, aut ubi densas
25Attenuans frondes extremos vinitor antes
Attigerit, iubeat gelidos ediscere fontes.
Venatu assiduo nuper defessus Iolas,
Devitans aestum viridi successerat antro,
Vestibulum ex hedera spargebant protinus alba
30Silvestres densa complexi fronde Corymbi,
Herbosoque toro exceptus, rivoque fluenti,
Non illaudatos referebat Apollinis ortus.
Ortygiae ut pulchrae silvis eductus in altis,
Immanem Pythona puer tremefecerit arcu.
35Purpureae huic quamvis cristae, maculosaque terga;
Et variis latos sinuaret flexibus orbes.
Mox et errantes cervos, capreasque fugaces
Perculit, et certa confixit monstra sagitta,
Unde sibi aptatis inter se cornibus aram
40Contextu extru....... templumque locavit.
Addit ut Ad........entus amore
Erravit quodam tacitis inglorius arvis,
Utque gregem immundum non fastidiverit, utque
Sole diem ducente, astrisque recentibus illum
45Prodire in saltus, serae et decedere nocti
Riserunt sacro stupefactae carmine Nymphae.
Quam melius germana choros nunc in frondosis
Exercet silvis, Amneso cui patre centum,
Centum Nereides, vitreae genus Amphitrites,
50Lumine purpureo, pictae rosea ora Iuventus,
Addunt se socias pariter, montesque per altos
Dulce fremunt, tremulis quatientes motibus artus,
Seu iaculo potius lynca, cursuque fatigant,
Eque volutabris pulsos immanibus Apros
55Proturbant, variis resonat clamoribus aether,
Assultu nemorum, et silvis redimita profundis
Taygeta impulsus fremituque et voce canum Pan
Maenalio e saltu, atque e vertice Cyllenaeo
Naiadum occurrit pater, et socia agmina iungit.
60At clauso postquam processit Vesper Olympo
Caelicolum pictas r.....berrima sedes,
Accurrunt sup...... laeta frequentes
Atque onera accipiunt venientis, sedula casses
Pars petit, et lato praefert venabula ferro:
65Pars curru exemtos gaudet per prata iugales
Attrectare manu, ramosaque cornua sertis
Implicat, et fulvo nectit corallia collo;
Nexilibus pendent demissa monilia ramis.
At tibi nunc viridi fr... procumbit in arvo
70Amphrysum propter, mollique in margine
Auratos pueri crines bene olentibus herbis,
Nunc apio viridi, nunc purpureo narcisso
Intexens vanum cantu solatur amorem;
Incustoditi repetunt praesepia Tauri.
75Sed non indictam hinc alio digressus amantem
Phyllida praeteriit, Partho quae spicula cornu
Dum torquet, canibusque instat circumdare saltus
Nuper, et infidis audet se credere silvis;
Setosi redit exuviis horrentibus Apri
80Conspicua, atque tholo rictus tibi, Delia, fixit,
Immanes rictus ...... monumenta decore
Ipsa etenim certa ........ria virgo,
Ipsa etenim dicat se se Nonacria victam,
Fortunata animi, ah te ne lustra invia fallant,
85Ah tibi ne noceant variarum monstra ferarum,
Errantemque notet spinis rubus asper acutis.
Haec ille: pulsae responsant Phyllida valles,
Et tremulas frondes venientis sibilus austri
Impellens, iuveni optatam per membra quietem
90Irrigat, et dulci somnos fovet aura susurro;
Ante pedes dilapsa silet silvestris harundo.


22.

Musarum adpulerant Parcae splendentia tecta,
Annua dum magno persolvunt iusta Maroni,
Et tumulum propter viridi de cespite inanem
Assistunt, veteresque cient longo ordine fletus.
5Quae postquam tenero flexerunt membra sedili
Veridico seriem fatorum expromere cantu
Coeperunt dulci mulcentes carmine Musas.
Nulla tamen niveae parcebat dextera lanae,
Sed manibus nixae nitidis in veste recincta
10Exercere colum, et longo diducere tractu
Vellera, et aeterno late indulgere labori,
Haec cum libratis fundentes carmina fusis.
O solae vatum praesentia Numina Nymphae,
Quae gelidos fontes, quae prata recentia rivis
15Incolitis, pictoque vagae sub vertice Pindi,
Aut Haemi varias agitatis monte choreas,
Accipite haec animis, venturaque discite fata,
Quae nunc clarisona praepandunt voce sorores
Unanimes, vos o sed carmine compellatae,
20Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Nympha Padi ad ripas, genus alto a sanguine Divum,
At nunc, qua viridi rorantia cornua musco
Mincius attolit, taedis felicibus aucta
Iam dabit optatam partu pulcherrima prolem,
25Quo duce vestra polo rursum se gloria tollat.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Nascetur Latio fatis properantibus heros
Alcides, cinctam rursus serpentibus hydram
Qui sternat, cunctasque animi bene natus ad artes
30Caeli ferratos humero qui fulciat orbes.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Nec vero nivei quisquam certavit olores
Vestrum, qui fluctus, pulsataque fluctibus arva
Accolitis Minci, iuvenem superare canendo,
35Cui puero Phoebi chorus assurrexerit omnis.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Mox ubi prima virum tandem firmaverit aetas,
Abdita naturae se se ad penetralia vertet,
Et rerum instabit caussas aperire latentes,
40Atque animum Sophiae virides traducere ad hortos.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Felices umbrae nemorum, felicia prata,
Et vos felices rivis crepitantibus amnes,
Quorum seu dorso exceptus, seu frigora captans
45Ad caput, haec sacro meditabitur ille recessu.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Non illum Phrygii bellantem ad litora Xanti
Agnoscent trepidae matres, votisque favebunt
Egregia captae, formaque et fortibus ausis,
50Huic vires quamvis adsint, et fortia bello
Pectora, vibrato nec segnis dextera telo.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
Hunc tamen ipsa tibi invideant contraria fata
Mantua, nam puerum prima lanugine malas
55Flaventem, atque animi magnis virtutibus auctum,
Septimus immensum imperio qui temperet orbem,
Candenti insignem, linoque et murice pictum
Adiungi patribus miro properabit amore.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
60Quantum Romanis accedet moenibus inde
Praesidii, et quantis augebitur Itala rebus
Gloria, non illi quisquam se conferat audax
Eloquio, aut castae certet dulcedine linguae.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
65Testis erit Minci tories immobilis unda,
Quaeque suos quondam requierint flumina cursus;
Litoreas inter frondes, umbraque recentem
Dum canit, ingentemque refert dum voce Maronem.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
70At cum Romulidum imperio, sceptrisque potitus,
Eversi tandem fasces susceperit orbis,
Credite, felici gaudebunt omnia saeclo,
Omnia iam pacata, omnis procul ira, metusque.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
75Candida pax iterum terris se ostendet apertis,
Iniussae exurgent fruges, ulmisque senescet
Vitis, et incultae flavescent mella genistae,
Duraque tum positis mitescent saecula ferro.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
80Ergo tempus erit, solio cum nixus in aureo
Per populos det iura, novis et legibus orbem
Submittat, magni cedant quibus undique Reges,
Summaque fulgenti delibent oscula plantae.
Parcite flebilibus numeris, iam parcite Nymphae.
85Talia divino fuderunt carmine Parcae,
Dum tibi nascenti candentia vellera longo
Urgerent, divum soboles clarissima, tractu,
Vellera, quae nunquam (Di sic voluistis et ipsi)
Perfidiae arguerit, saeclis labentibus, aetas.


23.

Quis tandem nostrae dignetur murmura avenae
Ausonios Alfonse inter celeberrime Reges?
Et mihi nunc primo perstant quae in limine segnes,
Nec solitis audent choreis se credere, tuto
5Hospitio excipiet Musas, opibusque iuvabit?
Tanta ne nos veterum ceperunt taedia laudum,
Atque adeo antiqui pertaesum est undique moris?
Illa olim ut divum cecinit quae fistula amores,
Quae somno Nymphas totiens viduavit agrestes,
10Induxitque novas muscosis fontibus umbras,
Nunc obducta situ lateat, tenebrisque profundis
Abdita, ludibrio pereat ventisque, ferisque:
Atqui Dircaeo fuit haec carissima vati,
Cum caneret silvas, Actaeoque ex Aracyntho
15Duceret auritos lapides, atque adderet urbi
Saxa modis inter se se coeuntia miris.
Ipse etima hac tanto Venerem devinxit amore
Assyrius puer, oblito dum luderet arcu
Inter oves: ut nulla illos divulserit unquam
20Vis fati, non ipsa aevi longinqua vetustas
Mutarit: niveos sed quamvis saucius artus
Occidat aeterno devinctus lumina somno,
Non tamen ille tuis procul, o Cytherea, papillis
Secubat, aut absens vanos deplorat amores:
25Agrestis tantum potuerunt sibila cannae.
Sed nunc ut versi mores, ut nulla priorum
Simplicitas remanet, sordent ut munera vestra
Pierides, nec priscus honor numerique, iocisque.
Pro numeris crevere doli, pro carmine lites,
30Iurgia pro calamis et amor sceleratus habendi.
Per terras hinc rara deum vestigia pulvis
Flavus habet, nostros hi nempe invisere coetus
Turpe putant, spretos renuuntque insistere saltus.
Parcite apes pingui procedere longius alveo,
35Nequicquam in tenera rorem depascitis herba,
Immunes nam vestra sedent ad pabula fuci.
Vos tamen o faciles, toto vos pectore Nymphae
Accipio, et tristi procul ambitione repulsa
Munera vestra sequor, contentus vivere parvo,
40Et Regum mensas dapibus postponere inemtis.
Nec mihi Pyramidum placeat tam cultus, et altae
Urbis honos, caelo quam pulchra Semiramis aequat,
Quam spissae nemorum ramis frondentibus umbrae,
Laetaque et irriguis manantia fontibus antra.
45Vobiscum modo sim, Reges sub paupere tecto
Despiciam, et cunctis mihi ditior esse videbor.
Felix quem placido tandem pia numina vultu
Aspicitis, silvasque inter saltusque salubres,
Garrula qua molli decurrit gramine lympha,
50Excipitis fessum, et dulci recreatis in umbra.
Illum non sanis evertent sensibus herbae
Quaesitae ad lunam, dirae non murmura sagae,
Horrida nec saevae mutabunt pocula Circes.
An vero haec Alfonse ingens si saecla priorum
55Degenerant oblita decus, nec carmina curant,
Musarum quicquam nobis sit numine maius?
Obliquis mondum sua per vestigia currens
Signorum effetis defecit viribus ordo,
Nec mutata suos requierunt sidera cursus.
60Infensas acies rursum decernere ferro
Accendet Mavors, et erunt etiam altera bella,
Et setis iterum galeae spargentur equinis,
Ferratoque ensi cedet iam vomeris usus,
Crinibus effusis Phrygii prope flumina Xanti
65Errabunt trepidae natorum funere matres,
Et iuncti biiuges rapient per gramina currus.


24. trimetri omnes

Postquam Deorum permissu urbem pristinae
Tranquillitati restitutam cernitis,
Et nos otio tandem illorum ductu frui;
Nec non sermonis quae iam exciderat, dignitas
5Penitus iamdudum instaurata est, per Iovem
Videri indignum potuisset, Comoediam,
Qua sic affectos maiores nostros aiunt,
Aeque ut nulli studuerint quondam illi rei,
Ad vos tamen longo postiliminio gressum adhuc
10Non retulisse, et vestros non rediisse ad lares.
Quapropter Dis omnibus auspicibus, haec quoque
Eodem incedens cultu quo suevit prius,
Vos tandem invisit, spectatores optumi,
Soccos, pallam, nec non subligar agnoscite;
15Pudoris ne forte illam oblitam pristini
Putetis. Congressu quod si primo parum
Probabitur iudicio doctarum aurium,
Reformidat quas semper non iniuria;
Illi ut vos ignoscatis, aequum censeo, nunc
20Nam dudum terra infeliciter propria errat procul,
Item quod multis usu ve.......dit.
Ne tamen ipsam floccifacere quisquam audeat,
Terentianam Eunuchum huc prudens attulit,
Qua freta vestram sibi mox benevolentiam
25Restitutum iri arbitratur, tantum et fore
Ut per vos animorum sumat, pro certo haec
Ut communi qua nunc omnes lingua utimur,
Suo demum uti posthac sibi iure liceat,
Interea spectatores animum advertite.
30Tum meretrix si qua in proscenio sessitat,
Procaces, edico, oculos cohibeat, statim
Ne vos ab capiundo argumento hoc avocet;
Nam qui principio argumentum prudens tenet,
Is sane totam Fabulam, ut vos nostis, tenet.
35Lungam ego spectatores permensus viam
Ad vos tandem Nautae ornatu, non Prologi
Advenio, pedibus nequaquam fretus meis,
Nec his, quis unusquisque vestrum innititur,
Sed quibus in hunc portum saepius commeant
40Suas ut vendant cives, mercimonias.
Ac ne gestamen hoc admiretur quispiam,
Quo tempus utrunque involutus prodeo,
Navigatione is me non semper prospera
Usum intelligat, factoque norit maris
45Impetu, ut misero de vento statim caput
Condoluerit, qui dolor omnis vehemens licet
Vestro congressu sic nunc lenitur tamen,
Sedulitatis ut pigeat minus me meae.
Vos rursus adventus ne mei taedeat
50Faxo, omnibusque, ut potero, curabo modis,
Ut salvum me advenisse gratulemini.
Sed o per deos oro, vobis Iuppiter
Si eligendi potestatem concesserit,
Ut quicquid quis dixerit, id paratum fiet,
55Quae nam tandem vestram esse .....io?
Statis; at etenim tacentibus vobis mihi
Omnem rem ordine iam nunc ariolari libet,
Nempe vos quibus haec largo sinu difluit
Lacerna, et nitidis unguentis humet caput,
60Reginas in concubinatum, credo, dari
Postulabitis, aut pueros forte ingenuos.
Ad rem vero si fuerit quis paulo avidior,
Auri montes quos condat, continuo petet,
Formam alius, vires alius, vel prudentiam,
65Senectam nemo, aut morbos, famemve expetet,
Aberret prorsus cunctis ni ille sensibus;
Verum longe maiora, et quae in vestram sient
Rem magis apporto, spectatores optumi,
Devictam auspiciis scilicet iam Caesaris
70Africam, et rursus maria infecta sanguine
Punico, et Neptuni late sparsum gregem,
Oras aequoris se se abdidisse in ultimas,
Hoc animis aequis si ut par est perpenditis,
Et quam erga Italiam se se illa tellus habeat,
75Quamque nunc vobis pugnandum esset cominus,
Quod ignorare .........em arbitror,
Profecto hinc vobis constitutas opes,
Hinc partam tranquillitatem, hinc otio locum
Factum, et deliciis, dubio cernetis procul.
80Ergo illum curru mox sublimem candido
Cernetis sacra laetum incedentem via,
Onustosque ipsos Reges catenis trahi,
Quorum dein spoliis ornentur sacra.
Interea omnes vos ob tam laeta nuntia,
85Et magnum imperio huic vestro decus additum,
Ad ludos frequentes convenire par est.
Et quam Di omnes approbarunt victoriam
Laetitiis, vultu, plausu atque animo prosequi,
Deamque ut sit perpetuo Caesaris comes
90Noctes et dies votis precari omnibus.
Sed eccum foras exit, qui ornatu scenico
Pulchram iam vobis aliquam afferat fabulam,
Silentium nam facere omnes sibi imperat.
Ego multa quae dicenda mihi supererant,
95Peracta memor mox fabella, prosequar.


25. Tybris

Pone metum, mea Roma graves iam pone querelas,
Coerulus en adsum Tybris, non gurgite saevo
Assurgens campis, aut cinctam fluctibus Urbem
Invadens, tumidos amnes glomerantibus austris,
5Candida connubii portans sed vincula sancti,
Quo Romana iterum caelo se gloria tollat,
Caesaridumque domus priscos instauret honores.
Pone metum mea Roma, graves iam pone querelas.
Alma Venus, quae cara tui spes sanguinis una
10Restat adhuc, florentem annis ne despice Iuliam.
Et Phrygio qualis comsit se laeta marito
Argivos solvens Helene de litore puppim,
Talis pulchra suo iungat se Iulia Iulo.
Pone metum, mea Roma, graves iam pone querelas.
15Ipse ego qua nostris urgentur pinguia risis
Culta, crocum, violasque feram, mollesque hyacinthos,
Et loti epoto surgentia gramina rore.
Tu modo cum socii languescent gaudia lecti,
Et fuerit Veneris tandem satiata cupido,
20Rura pete, et gratum Nymphis ne temne laborem.
Pone metum, mea Roma, graves iam pone querelas.
Laeta tibi comitum series effusa per agros
Serta parat, mollique caput percincta hyacintho
Cunctatem his dudum compellat vocibus ultro,
25Vesper abit, tu vise pios, age, Iulia, coetus,
Is tibi nam coniux est, quem inertia tardet
Haec ducta in multam rorantia pocula noctem.


26.

Romani colles, et flavae Tybridis undae,
Pinguia quae obliquo finditis arva pede,
Vosque impulsa meis olim nemora alta querelis,
Dum me flava gravi torquet amore Lyce,
5Quantus honor vobis, vobis quae gloria surgit,
O tibi Tybri pater gaudia quot properant,
Formosos cum forte greges hac victor Iolas
Duxerit, et sacro laverit omne pecus.


27.

Invideat terris quaeris cur lumina Phoebus?
Faustinae in roseo delitet ille sinu.


28.

Auctus aquis, rapidoque trahens se gurgite cives
Terrebat canis Albula vorticibus,
Et superos moestis obtundens vocibus aras,
Cingebat sertis Martia Roma novis.
5Illam cum tumido arridens Pater almus ab amne,
Talia sublato pectore dicta dedit.
Pone metum, nec te vesano trade dolori,
Tuta tibi an Paulo es praeside visa parum?
Qui potuit Regum toties componere motus,
10Frena idem iniicet fluctibus apta meis.


29.

Certa Dei hoc soboles recubat sub marmore Christus,
Quem peperit nullo semine casta parens
Non te Dictaei fallant mendacia busti,
Vera Dei terrae sed data membra puta.
5Horresco referens, trunco sublatus in alto
Informis leti damna, crucemque tulit.
Succutitur tellus nigricans, saxa icta resultant,
Auctoremque suum moesta elementa gemunt.
Nos vero posthac miseri indignemur obire,
10Nos inquam fragilis pars quotacunque luti?


30.

Hic est ille olim medica notissimus arte,
Iuliano Regi magnus Oribasius,
Qui medicas populatus opes et dicta priorum,
Qualis apis lecto sedula flore micat.


31.

Nostra quod Aetiaco solvit de litore classis,
Turpiter immisso naufraga fune perit.
Non hoc Octavi, rebus elate secundis,
Virtutis munus duxeris esse tuae.
5Ille mihi miserum me me qui surripit ille,
Perdidit aeratas matre favente rates.
Nimirium Veneris propugnatum sanguine, tardas
Antoni decuit diripuisse trabes.


32.

Miratus nullo streperet quod lympha susurro,
Echo etiam hinc fugit Pan Tegeaeus ait,
Ut tamen eliciat carae bona murmura Nymphae,
In sibi subiectas meiere coepit aquas.


33.

Confectum proprio quisquis mucrone cadaver
Aspicis, et secti gutturis antra paves,
Si patriae es cupidus, si libertatis amator,
Invisa est omnis si tibi barbaries,
5Unum oro, infelix patria ne condar arena,
Caesareo haec quando est subdita terra iugo.
Nec memores inscribe notas, nomenve Philippi,
Ampla satis dextra haec mi monumenta dedit.


34.

Fallaci dominum quod non delusit avena
Spes anni, et solitas terra ministrat opes,
Proventuque onerat largo flaventia rura,
Messis et optatis frugibus horret ager,
5Serta dat haec magnae Cereri formosus Iolas,
Spicea fert dulces filia parva favos.
Quamprimum torta culmos religarit avena,
Tinguet odoratos bucula sacra focos.
Adsis magna parens, ventos, pluviasque sonantes
10Pelle procul, votis annue Diva piis.


35.

Tu qui disiunctas utroque ab litore gentes,
Et patefacta novis aequora curris aquis,
Pulchri inhians aliquid, finem iam pone labori,
Te conspecta semel parva tabella beat.


36.

Corporis exiguos cura dum cogor in artus,
Subducto matris lacte miser perii.
Ne tamen et fati nomen vis aspera tollat,
Dilecti cineres haec canis urna tegit.


37.

E Bacchi mensis furto mollissima vina
Musti avidus quondam surpureat Satyrus.
Quem Deus ob meritum forma multavit, et aere
Inclusum tepidas fundere iussit aquas.


38.

Caesaris ingluviem fugiens ac vincla Philippi
Talia magnanimo dicta dolore refert:
Si fortuna meis potuit conatibus obstans
Saevitiae vires explicuisse suae,
5At fortem ostendat caedes, ferroque sequutum
Extrema aeternum fama loquatur anus.
Dixit, et execto curis se gutture solvit,
Et petiit Stygios nobilis umbra lacus.


39.

Hic ubi nunc flores tellus fecunda ministat,
Et picturato gramine ridet ager,
Formosa nuper pubes excepta taberna
Captavit somnos, immaduitque mero.
5Sic tu, cui parvi custodia credita agelli est,
Praedatum patrem nude Priape, venis.


40.

Pasquilli ad saxum faciles concurrite Nymphae,
Mentula cui vestris usibus apta riget,
Quae non ramorum possit frondente corona,
Tota nec obtenta delituisse manu.
5Vos igitur properate nurus, properate puellae,
Eventus sunt haec non mala signa boni.


41.

Lenta quod umbrosam vitis Peneida laurum
Implicat, et sacro stipite nixa viret,
Noli admirari, Phoebo haec concordia grata est,
Non fratri Daphnen invidet ille suam.
5Mox erit egregio properans cum carmine pastor
Decerpat fructus dulcis Iacche tuos:
Et gemina excitus secum meditetur in umbra,
Agrestes possit quod tenuisse Deas.


42.

Expulsos quamvis silvis horrentibus apros
Proturbes firma firmus et ipse manu,
Et tua iam fulvos affectet dextra leones,
Magnaque sit lyncas vincere desidia;
5Sunt tamen Herculeae superes queis fortia clavae
Facta, Erymanteis anteferenda feris;
Nam mihi si lites pridem quas intulit audax
Monstrum hominis, certa demserit unus ope;
Fortunae, fatique olim celebrabere victor,
10Et parient rarum mox tibi saecla decus.


43.

Inclusis tingui nuper Sol aureus undis
Decrerat spreto Doridos obsequio,
Cum pictum ambustis cernens Phaetonta quadrigis
Horruit, optatos deseruitque lacus.


44.

Pulchra iocis, uda Cypris dum sede quiescit
Hac vobis inquit exitus unus erit,
Quem mox connexis Charites clausere lacertis,
Ne Venerem comites deseruisse queant.


45.

Hac olim assuerant Charites se se effundere porta,
Cypria dum nitidis membra foveret aquis.
Nunc tantum picto retinet vestigia muro,
Ne Dominam possint deperuisse Deae.


46.

Undosa ut nullis pateant haec limina curis,
Ante fores Tytii poena cruenta monet,
Aut igitur tristis cedat tibi pectore moeror,
Ingressum aut noris te prohibente Dea.


47.

Proluit alterno Nereus qua litora fluctu,
Gallicaque Oceano regna superba sonant,
Emensus Morinum fines Farnesius orbis
Spectabat ridens aequora vasta sui,
5Cum iuvenem his senior compellat vocibus ultro,
Divino retegens fata verenda sono.
Haec tibi, magne hospes, spumabunt caerula canis
Fluctibus, et famulas hoc mare volvet aquas;
Cum rerum ingentes solus tracta ris habenas,
10Tam bene coniuncto quas moderaris Avo.
Dixit, et innumeras fudit per litora conchas,
Crescentem debent quae sibi dona Iovem.


48.

Venandi abductus cura Farnesius urbem
Quod posset saevis posthabuisse feris,
Ante Iovis solium questa est Tritonia Phebe,
Incurans puero quod foret una comes,
5Cum pater, immo inquit studiis communibus omnes,
Tam caro capiti nos vigilare decet.
Terrarum fasces merito cui fata reservant,
Et quae nunc magno sceptra tenentur Avo.


49.

Sperne Paphon, patriasque simul iam desere myrtos,
Et properes concha Cypria vecta tua.
Hic tibi non ullae turbabunt gaudia curae,
Nec saevo irrumpet dente timendus aper.
5Quare age lactentes profer Dea blanda papillas,
Neu pigeat vitreis ponere membra vadis.
Hac poteris crines unda perfusa decoros
Urere caelestes vel face nuda Deos.


50.

Quisquis molle pecus vicina ad flumina potum
Pastor agis, curas lanigerosve greges,
Quae viridi cernis surgentia lilia campo,
Absenti noris munera vota Deo.
5Et procul hinc avidos tondent dum gramina morsus
Arce oro, aut alia iusseris ire via.
Et mecum impubis veneratus gramina silvae,
Talia non tacito carmine dicta refer.
Huc ades o magnis quisquis tu Regibus orte es,
10Et dextro properes ad tua dona pede.


51.

Terra parens gremio facilis complectere Iolam,
Pro quibus excoluit te memor officiis;
Nam tibi saepe oleae vivaces ordine plantas,
Et facili posuit robora dura manu.
5Dumque solo fluvium varios inducit in usus,
Nunc pomo facta es commoda, nunc oleri.
Ergo senem complexa cirum fac molliter illi
Ossa inter florum germina mixta cubent.


52.

Qui poteram teneris curam exhibuisse puellis,
Contegor hoc parvo Lamprocomus tumulo.
Latratu Domini curas solabar et ore,
Nil tamen hia Orci segnior ira fuit.


53.

Quod patefacta fori species augusta resurgit,
Et cultu splendent marmora prisca novo,
Muneris omne tui est, Urbis spes certa latinae,
Quo sine vel Pauli sceptra minora forent.
5Sume animos, tibi Roma situ nitet alta repulso,
Et debent patriae iam tibi saxa tuae.


54.

Nina polo immodicos terius ut temperet aestus,
Et cognata regat sidera, culta nitet.
Enectam pueri insidiis, et fraude petitam
Iuppiter in gyro collocat aetherio.
5Vos Divum acceptam mensis celebrate Poetae,
Dignior est vestris nulla Catella choris.


55.

Formicae aeternum pereat ne forte Catellae
Nomen, et infletis manibus umbra volet,
Extinctam dominus moerens hac condidit urna,
Cetera in Elysio condita sunt nemore.


56.

Ut tibi praescriptos trascendat gloria fines,
Et cedant laudi saecula prisca tuae,
Haec te terra manet nulli tentata priorum,
Orbis Alexandro non satis esse solet.


57.

Qua tandem miserum te in urbe reris,
Cursi vivere? qui tuis Camoenis
Insulsis fateor, nimisque ineptis,
Dum res Itala fluctibus laborat
5Bellorum assiduis, parum modeste
Quaesitum iveris ingeni pudendam
Laudem, qua stolidos tibi favere
Belgas nescio quos miselle, cogas.
Ten fatis decuit, malum, sinistris
10Probis flentibus omnibus bonisque
Ridere, et solita loquacitate
Cygnis obstrepere anserem canoris?
Facesse hinc potius procul maligne,
Tu cum moribus his, nec eleganti
15Versu, nec placida eloquutione
Ten quisquam putet esse diligendum,
Aut sana satis eruditione?
O saeclum insipiens et infacetum!


58.

Quod non inductae praestabant fontibus undae,
Frigida cum sitiens flumina poscit humus,
Nec matutinis demissus roribus imber,
Arida nec pluvius qui novet arva liquor,
5Hoc ego cum superos peterem, votisque vocarem.
Nominis effecit largius aura tui.
In ventrem excrescens subito nam semine fetus,
Qui mensas oneret, prodiit ecce, tuas.
Quid non iure igitur de te speremus Alexi,
10Ipsa tuo pendent tempora si arbitrio?


59.

Versus in ..... faciem Pasquillus obibat
Ipse suum forma sub meliore diem.
Nescio qua subito motus cum mente, Priapus
Induit is vultus, membraque tenta Dei.
5Avertere oculos statim matrona pudicos,
Virgoque purpureas tincta pudore genas.
Hunc tamen aspiciens quaedam non rustica limis
Luminibus tales edidit ore sonos.
Tractanti ad digitum dura haec si forte resistat,
10Nos pater eventu saepe revise bono.


60.

Capreolum spreto matris dum lacte vagatur,
Venantum subitas nec timet insidias,
Exceptum laqueis quondam, nunc paupere mensa
Assuetum oblatas pone venire dapes,
5Mittit Alexander, pridem tibi deditus Idmon,
Crescentem larga tu tibi pasce manu.


61.

Quod pelago aequarit tumidarum flumina aquarum
Tybris, et obsessa fluxerit urbe minax,
Ne desponde animum clemens, dant omnia laeta
Haec tibi caeruleis stagna refusa vadis.
5Sic tua non capient olim te Regna, sed ingens
Oceani aequabis finibus Imperium.


62.

Ferrea rostra olim pressis erepta carinis,
Quae Nili fractas testificamur opes,
Ecce apibus parcis pingues praepandimus aulas,
Congestum redolent, quis putet? aera Thymum.
5Caesaris haec ingens laus est, quo praeside pacis,
Iucundos fructus arma inimica ferunt.


63.

Accipe decoctas Umbris tibi solibus uvas,
Farctaque virginea bina canistra manu.
Servatasque tuos paulatim confice in usus,
Ora ferens dum nos tristia visit hiems.
5Maffeique memor venientem dicito in annum
Impleat haec pingues vitis amoena lacus.
Sic tibi languenti decedat corpore pallor
Buxeus, et salvum iam mea dona petant.


64.

Immissus Marium quondam qui carcere Cimber
Sterneret, invisum confoderetque latus,
Obstupuit sacra perculsus imagine miles
Confestim, invitas abstinuitque manus.
5Plus uno hoc vincis Ductor nunc optime victo,
Quam tua cum Cimbrum frangeret hasta minas.
Scilicet et superos flexit tua maxima virtus,
Et fatis vultus plus potuere tui.


65.

Dum Tybrim vinclis innaret Claelia ruptis,
Haec fertur mediis dicta dedisse vadis.
Este boni, et si qua est pietas, vos parcite fluctus,
Quos maiora meis viribus ausa seco.
5Quae tamen ut peream, moriens iam sidera adibo,
Aeternum et vestrum mors mea crimen erit.
Quid non virgineus potuit pudor? unda receptus
Ipsa Dea tutos non renuente dedit.


66.

In miseros stringis cives quid Spartace ferrum,
Uno si cuncti cum Cicerone cadunt?
Si satis, Antoni, Pharios quod viceris ausus,
Quodque tuum exhorrent rostra, forumque scelus.
5Excisa tamen hac frustra furis improbe lingua,
Cuius te aeternum fulmina missa petent.


67.

Tarpeiae probrum sileas iam fama puellae,
Non poterat facto nobiliore tegi.


68.

Quod fortuna tuis toties conatibus obstet,
Et sit visa hosti saepe favere tuo,
Iccirco id factum est, ut cum te vicerit ille,
Quem te quod vincat suppuduisse decet.
5Ipsius hoc Divae totum sit muneris, at tu
Qui propria splendes Rex bone, fultus ope,
Ne demitte animum, sed contra audentior ito,
Virtuti lassas iam dabit illa manus.


69.

Qua tibi surgentes arcus, pictaeque columnae
Publica testantur gaudia, magne Pater,
Aequabunt olim caelo se immania saxa,
Nobile Pyramidum quis sileatur opus,
5Consignata notis aeternum grandibus, ut sit
Unde sibi reges post documenta petant.


70.

Terrarum brevibus maculis tibi ....ras
Format Alexander, quo ti.......
Hoc quodcunque globi spectas, quam maxima terra est,
Farnesi sceptris serviet omne tuis.
5Descripsit radio tibi nunc quod Vulpius, ut iam
Incipias gentes noscere velle tuas.


71.

Quem tu magne puer summis virtutibus orbem
Erigis, et fesso iam moderaris Avo,
Angusto inclusit gyro tibi Vulpius, ut mox
Affectes caelo, sideribusque viam.


72.

Victor Alexander sumtis dum fulminat armis,
Angusto ingemuit se nimis orbe premi.
Quam melius hoc tu, cuius iam sceptra veretur,
Hic radii quicquid Vulpius ambit ope.


73.

Imperio attingas orbis quo, Maxime, punctum,
Haec ignota tuis fascibus ora dabit.


74.

Fulcis, Alexander, quem nunc virtutibus orbem,
Descripsit radio Vulpius atque manu,
Ut cum fa..... terras compleveris omnes,
Tunc ca........ deribusque viam.


75.

Dum Paulo Perusina manus plebs tendit inermes,
Et rogat admissum fraude carere scelus,
Ingemit, et solio vinctos miseratus ab alto,
Talia Romanus protulit orsa Pater:
5Vivite, vicisse ut levis est vos gloria, victis
Parcere sic non est gloria nostra levis.
Quod duce te horrentem fuerit contemnere molem,
Et quas excindant vix manus ulla fores;
Quod furiarum ora, et succensas sulphure taedas
10In me unum audaci pectore dispulerim,
Te vereor, virgo, silvae quae laeta per huius
Illaeso ingrederis avia caeca pede.
Muneris omne tui est, certo quod robore firmor,
Mens mea nec tantis concidit icta malis.
15Tempus erit positis cum te venerabimur aris,
Nunc tantum posti florida serta damus.
Hunc ferri stridorem inter, et iniqua furentum
Verbera, te dignos tu mihi praebe animos.


76.

Ultorem celebrat pubes dum Romula Martem,
Laetaque Gradivi personat arma sui,
Spectandi studio terris allapsa Dione,
Nota sibi Aeneadum protinus arva petit,
5Formososque Annae se se transformat in artus,
Atque ementitis vultibus alta sedet.
Contingi humano non quae se lumine vitet,
Sed Marti ut placeat sic mage pulchra suo.
Iure igitur mortale genus te suspicit unam,
10Urere caelestes quae potes, Anna, Deos.


77.

Hic si contingi sinant se Numina claro
Lumine, nec radios vis premat ulla suos,
Immixtas Satyris Nymphas spectare licebit
Ducere lascivos ante sepulchra choros.
5Quin etiam tanto si nos dignetur honore,
Musarum dulces haec dabit urna sonos.
At choreis alii tumulum, cantuque frequentent,
Aeternum lacrymis nos maduisse iuvet;
Nam tecum Veneres omnes periere, leporque,
10Et Grai fuerat quicquid in urbe salis.


78.

Aspectans Ledae pictos Saturnia vultus,
Et tectum pluma delituisse Iovem,
Te ne ego! ut ipsa meos violes sic perfida amores?
Idque feras tacitum? dixit, et erubuit.


79.

Spectabat rapido tumefactum gurgite Tybrim,
Magnanimo has voces cum dedit ore leo.
Currite mutatis auro vaga flumina lymphis,
Perpetua ut possim fundere dona manu.


80.

Magna parens, quacunque pates mortalibus aegris,
Uni iam toties facta noverca mihi,
Tu fesso, exiguam capiunt dum membra quietem,
Sis facilis, nato si Iove digna precor.
5Mox operi accingar, superet quodcunque laborum,
Quando alia ad caelum non datur ire via.


81. IN GALLUM BELLUM REPARANTEM

O te praecipitem, miser
Angit quis fatuus iam nimium dolor,
Aut quae te furiae premunt,
Perfractis toties viribus impotens!
5Bello ut denuo provoces,
Astrorum memorem, ac fulminis alitem?
Cuius saucius unguibus,
Vix tandem laqueis eximis indecens.
Rostrum nuper, et irritis
10Imples, quod decuit, questibus aethera.
Proh nunc omine quam malo,
Intermissa modo bella iterum moves.
Nempe id scilicet asperum
Est visum tibi, quod sensibus integris;
15Sed feras tacitum hoc licet,
Dudum perfruerere, et patrii ingenii
Oblitus, variam Deam
Horreres Nemesim, atque instabilem rotam.
O quam mox cupies greges
20Inter versicolores cavea in levi,
Obscenasque simul dapes
Exegisse diem inglorius ultimum!
Sparges cum sola sanguine,
Atroque hoc adipali icore alites
25Pasces, ludibrium quibus
Differre amplius est et scelus, et nefas.


82.

Hic mihi si ductis contingat sortibus urna,
Largius assuetas exhilarare dapes;
Seu lacte id fuerit, dulcive abdomine porcae,
Praepingui pastu seu magis altilium;
5Ipse tibi testem tanti mox muneris aram,
O Praenestina quae Dea rupe sedes,
Instituam, et variis obtentis limina sertis,
Parva licet, puris dona feram manibus.
Tu bona sis, facilisque meis illabere votis,
10Meque tuis tandem ludere parce iocis.


83.

Aggere quod rupto Tybris dum permeat urbem
Intactam Cursi liquerit amne domum,
In promtu caussa est, ipsis vel cognita saxis,
Ipsa etiam versus horruit unda tuos.


84.

Palma tua est merito, tuaque est Rodulphe corona,
Nam tibi pro scopulis Cursius unus erit.


85.

Quod te Quercus alat silvarum gloria Cursi,
Hic tibi setigero est cum sue partus honos.


86.

Auctus aquis Tybris, solitoque rapacior, urbem
Terrebat miris per loca quaeque modis.
Pulchra puellares inter cum Iulia coetus
Irati ad ripas substitit una Dei.
5Nec mora compositis subsidit fluctibus amnis,
Ac stagno propior, persimilisque fluit.
Iulia, luminibus quis non capietur ab istis,
Si nequeunt oculos flumina ferre tuos?


87.

Excisam saxo, tenui qua perstrepit unda
Rivulus, aspectans Cyprisa Pallas ait.
Iure tibi formae primi debentur honores,
Quae lapis, et somno vincere victa potes.


88.

Alma parens, altrixque hominum, genitrisque ferarum
Uni iam toties facta noverca mihi,
Defessum emenso iam iam sub fine laborum
Accipe, meque odiis exaturata iuva.
5Mox extrema sequar, superet quodcunque pericli,
Quando alia ad caelum non datur ire via.


89.

Limpidulo flavum mutet quo gurgite Tybrim,
Seque nova Nais laeta receptet aqua,
Undosam struxit procurvo pumice sedem
Guidus, et hinc curas iussit abesse graves.
5At tu, cui sacri est custodia credita fontis,
Imperturbatos hos rege Diva lacus.


90.

Spectat Agonales nuper dum Paulus Ephebos,
Percurritque animo saecula prisca senex,
Ingemuit, iustosque inquit Solymane triumphos
Quid differs votis ultima cura meis.
5Iamdudum veros ardet mens cernere currus,
Collectam ex longo tu mihi deme sitim.


91.

Iuppiter aeterno felix dominatur Olympo,
Farnesi sceptris terra recepta nitet.


92.

Aurea quae quondam fueras, modo ferrea Roma,
Aurea nunc Paulo es sub duce facta iterum.


93.

Pinxit, Alexander, terrarum Euphosynus oras,
Omnis quo pateat terra sub ora tibi.
Imperio attigeris cuius cum, maxime, punctum,
Nulla, rogat, tanti pars vacet orbis ope.


94.

Lilia, et os longo contextos ordine flores
Miltiadis virgo composuere manus,
Unde tibi nexis intendat torquibus aras,
Et reddat sanctis annua tura focis.
5Tu quae in honore tuo supplex, et puriter egit,
Accipe, neve aliis esse minora puta.
Pro quibus ut prolem serves rogat ille paratam,
Quae tibi nunc vacua est sola relicta domo.


95.

Dum lini segetem nocturna ad lumina purgo,
Et iuvat hinc molles atteruisse manus,
Paulatim incipiunt longae procedere noctes,
Et dulces somnos tardior hora ciet.
5Tum mihi post septem obrepas, si forte sopore
Assuetum mater fessa remittat opus.
Huc ego quae dudum Lycida intemerata reservo
Oscula, nec fratri cognita, mille feram.
Tantum vix teneris illidens gramina plantis
10Disce pedem nullo tu mihi ferre sono.


96.

Ebria cui studium est primo cum lumine solis
Collectam tenui pellere rore sitim,
Ramorum densis latitas quae garrula in umbris,
Arbuta stridenti rumpere docta sono,
5Naiadum, Dryadumque comes, sola arbitra Musae
Silvestris, Panos aemula montivagi,
Sub platano umbrosa proiectum carmine Thyrsim
Falle novo, assuetis tu mihi parce sonis,
Protinus ut fesso longa regione viarum
10Irriget optatus languida membra sopor.


97.

Messorem flavis iam iam qui inducere aristis
Apparat, et fruges stringere falce novas,
Lacte favos Alcon Cereri, et haec liba Lyeo
Diluit, et supplex te in sua tecta vocat.
5Tu nunc praevalidas vires, atque ilia firma
Suffice, languentes aspice Diva manus,
Illi dum assiduis male habet complexibus Aeglen
Infregit dura conditione latus,
Triticeae ante fores tibi mox de more corollae
10Pendebunt ......nera larga voli.


98.

Ingentes oculos intorquens lumine glauco
Spectabat patrias surgere Thybris opes.
Isque ubi tendentem Alcidem per litora vidit,
Caeruleo tales edidit ore sonos.
5En mihi promissum totiens, quem Mantua nobis
Iamdudum assiduis invidet obsequiis,
Invideat licet ipsa, tamen te maxima Roma
Aeternum fatis mittet in Imperium.
Dixit, et ingenti rursum se proluit amne
10Largior, et rapidis in mare fluxit aquis.


99.

Alcides Galatea tibi se praeferet olim,
Me meus, et nostro non neget igne capi.
Atque lacu patrio permutet Tybridis amnem,
Sitque Amaryllis, erat quod Galatea prius.
5Ipsa libens Veneri, nuper quae plurima vovi,
Pollicita reddam congrua dona meis.
Alma fave, promissa tibi dum munera servo,
Spemque tui miseram saepe tulisse iuvet.


100.

Hanc Amaryllis acu tunicam insignibat et auro,
Alcidi rarum quae foret una decus,
Et nemorum frondes, cinctosque indagine saltus
Solerti ardebat disposuisse manu.
5Praedonum cum saeva cohors irrupit, et omnis
Effusus periit tunc tibi sancte decor.
Tu tamen inceptam quamvis bonus indue vestem,
Hercule cum liceat munera digna feres.


101.

Quae tibi tunc viridi mittit distincta colore
Textris Palladia nobilis arte Lyce,
Sume libens, sed plena simul cum gaudia adibit,
Splendenti fuco tunc magis apta dabit.
5Purpureum quin ducet acu tibi laeta galerum,
Ne vultum candor, deficiantque nives,
Sepositisque urgens calathis, curaque fideli
Lassabit teneras in tua vota manus.


102.

Damoni donatum olim quo saepe solebat
Pellere lanigeros cognita ad antra greges,
Quoque ille incursus varios turbasse luporum
Dicitur, et saevas non timuisse feras.
5Tu ne temne pedum Alcida, quod rusticus Idas
Dat tibi non parvi munera parva animi.
Tempus erit totis cum exploret robora silvis,
Herculea inveniat si mage digna manu.


103.

Si formam, mater Venus est, si facta, nisi tu
Dissimules Martem, Mars pater ipse tibi est.
At vere tibi Mars pater est, materque Dione,
Nec nisi de Venere et Marte creatus Amor.


104.

Quicquid agis, seu forte novum meditaris Amorem,
Summisso dulces seu canis ore modo;
Candida seu tereti supponens brachia collo,
Quaeris languiduli fessa soporis opem;
5Seu molli nitidum pectus fultam hyacintho,
Te iuvat in multa procubuisse rosa;
Immitis miserum morti, et non digna retractas
Vulnera, per quae omnis dissita vis animi est.
Quin etiam niveae excurrunt vestigia plantae,
10It quaecunque tuo semita trita pede.
Cuncta olim haec nostri cordis fecere rapinam,
Vince alios, Mens haec Furnia tota tua est.


105.

Solis inaccessam radiis quis cautibus horrens
Vitem aluit dira sub regione locus?
Ten Scythia, aut nivibus densis insessa Pyrene,
Aut tulit Hispani ferrea gleba soli?
5Immites turpi fundens quae palmite succos,
Tentantum miris inficis ora modis,
Digna Lycurge, tua tandem haec quae sola bipenni
Ad terram prono vertice caesa cadat.


106.

Ornabat tumulum sertis, et busta novercae
Spargebat lactis fontibus Eunomius;
Vulsa sepulchralis miserum cum forte columna
Proterit, et sparsam sanguine tingit humum.
5Parcite privigni posthac deflere novercas,
Quarum etiam tumuli, saevaque busta nocent.


107.

Pellentem Eridani mediis in fluctibus Acmen
Laeta Venus placidam pectore vidit aquam.
Et laterum mirata decus, teretesque lacertos,
Pectoraque alpina candidiora nive,
5Oceani, dixit, partu non territus amnis
Ipse suam hic gelidis Cyprisa fudit aquis.


108.

Agricolae in puppim rigidas inflectere pinus
Parcite, Taurinis pellibus alta patent.
Aerea vincla procul valeant, clavusque trabalis,
Nam lino paries iungitur hic melius.
5Quasque solo vexere prius volventia plaustra,
Acceptas tandem proluit unda rates.
Argo alii celebrent, Pallas tu laeta Sabini
Aequora navigiis fac Dea tuta novis.


109.

Sol pater, eductum stellis tini, magne, colossum
Aurato erexit nobilis imbre Rhodos.
Conflatum tunc, cum sopitis fluctibus, illa
Bellorum hostiles praetulit exuvias.
5Hinc pelago cives, terrisque insigne superbum
In celebri memores constituere loco.
Nimirum Herculeo prognatam sanguine gentem
Iura decet terris, iura dedisse mari.


110.

Pelidae tumulum memores posuere Pelasgi,
Invictum ut timeat nunc quoque Troia ducem.
Fluctibus alluitur saevo quo murmure ponti,
Ornetur flavae progenies Thetidis.


111.

Sub truce quid nidum suspendis Colchide hyrundo,
Congerere educta cum trabe tuta queas?
An dulces quondam potuit quae perdere natos
Pignoribus parcat sanguinolenta tuis?
5Scilicet excussus nondum tibi ... Tereus
Mutatisque ferox artubus .........


112.

Nostra tuas si forte aures vox perculit, Hector
Desine Pergameis ingemuisse malis,
Troia renascenteis reparat, fortissime, vires,
Aemula virtuti qua potis illa tuae,
5Myrmidones periere, memor tu dicito Achilli
Thessaliam Aeneadum frena superba pati.


113.

Ignibus ure meum saevis caput, et pete ferro,
Membraque vel scopulis disiice vel pelago.
Nam dominae quisquis cura tabescit inani,
Irati peterit fulmina ferre Iovis.


114.

Multa vorans, et multa bibens, et multa loquutus
Turpe homines, iaceo Timocreon Rhodius.


115.

Italia vanis quotiens elusit avenis
Spes anni, et segetem terra ministra negat,
Invisam Siculis pestem solamur aristis,
Atque inopes alimur fertiliore solo,


116.

Ecce tibi intexit doctis, Pater optime, chartis,
Quas fugias prudens, quasque sequare dapes.
Et Graium reserat direptis horrea culmis,
Et fluit Hybleo nectare Balamius.
5Plus patriis igitur nobis hic praestitit oris,
Quo duce tuta sui praeside terra nitet.


117.

Oceani surdis nihil est crudelius undis,
Pulchra Venus, rabido es sed tamen orta mari.
Armatum exhorrent caeli pia numina Martem,
Belligeri tractas tu tamen arma Dei.
5Suggerit irato Vulcanus fulmina patri,
Tardipedem amplexu quem Cytherea foves.
Hinc flammas praebet coniux, hinc Marspiter enses,
Hinc rabiem qui te protulit Oceanus.
Nos vero exitium quod non speremus amantes,
10Si Venerem rabies, ira, furorque iuvant?


118.

Acta odiis rapti quondam Ganymedis honorum
Hos Iuno tristes edidit ore sonos.
Troia mares postquam peperit tibi Iuppiter, ignes
Me duce Dardaniae iam Paris ignis eat.
5Ast ego non aquilas spectans incendia mittam,
Mortua qui laceret viscera vultur erit.


119.

Caligenes terris mandat dum semina, vatem
Consulit, ignarus quid ferat hora sequens.
Tum radio vates magni flammantia mundi
Lumina suspiciens talia Caligeni,
5Si non officient hiberni frugibus imbres,
Concipiet certa si tibi terra fide,
Abstineant avidas volucres si forte rapinas,
Laesa nec immiti grandine farra cadant,
Si non procumbet pronus tibi culmus aristis,
10Immiscente acri praelia saeva noto,
Ipsa tibi largos portendunt sidera fetus,
Tu sata rubigo ne voret atra, cave.


120.

Communis Fati consors deduxit ad Orcum,
Viventem duxit quem bene lembus apim.
Quaesiit huic pelago victum, exussitque iacentem
Ille comes praedae, funeris ille comes.
5Felix cui licuit propria decurrere puppi,
Et maria, et Stygios per vada nigra lacus.


121.

Delphinum ingentem curvi prope litora fluctus
In sicco nuper destituere solo,
Quem tumulo inventum pubes miserata recenti
Condit, et aggesto cespite membra locat.
5I nunc, et pelago demens te crede furenti,
Quod potuit fetus enecuisse suos.


122.

Tres capit hoc Divos marmor, nam vertice Pana
Monitivagum mira finxit ab arte faber,
Alcidem referunt villosi pectoris artus,
Brachiaque eductis conspicienda toris.
5Mercurii at volucres praebent tibi numina plantae,
Aurea plumato qui terit astra pede.
Ergo libens da tura hos .....nore in uno
Tres potis est supplex ...........


123.

Humida suspendit Nymphis haec retia Damon,
Et simul haec ponto cognita tela truci.
Illum amnes, vastumque olim dum verberat aequor,
Exedit vesco curva senecta sale,
5Ut neque sufficiant linis iam membra trahendis,
Imbelli nec sint arma tenenda manu.
Vos liquidas aperite vias per caerula tuti
Pisces, quis illo est parta sedente salus.


124.

Hos cultros, atque haec parvi liventia plumbi
Fragmina, et enodes hos pariter calamos,
Linaque iamdudum furvo saturata colore,
Regia quaeque illi nunc male charta perit,
5Loraque membranasque et longo trita labore
Instrumenta, aetas dum magis apta sinit,
Cuncta Phanodeus Musarum appendit in aede,
Lumina namque senem, deficiuntque manus.


125.

Eversam agricolae ventorum turbine pinum
In puppim frustra vos domuisse iuvat.
Non poterit casus arbor perferre marinos,
Quae nondum tacto naufraga facta salo est.


126.

Obsita ruderibus, saevisque inclusa cavernis
Nais, cum Latiae diriperentur opes,
Excisae interitum deflebam perdita Romae,
Aeternum exoptans oculuisse caput.
5Ecce iterum luci longo post tempore reddor,
Et datur everso serpere posse foro.
Hoc tamen ingratum est caeli spirabile lumen,
Liberaquae invitis auctibus ora datur.
Aut igitur tenebris rursum me conde viator,
10Fletibus aut nostris tu quoque iunge tuos.


127.

Errantem oblita peteret dum matre Corebum,
Iamque acies flexis cornibus ingrueret,
Irruit Herculeiis fractis per devia vinclis,
Moxque feram immani vulnere scindit aper.
5Sic pavido vitam reddit ..... Iuno
Infantem herculea p........


128.

Ereptae Architeles deflens ad busta puellae,
Condidit heu patria moesta sepulchra manu.
Quis duxere notas haudquaquam ferrea caela,
Larga sed e tumidis flumina missa genis.
5At parvae urgeto marmor tu leniter ossa,
Ut verum agnoscat gnata parentis opus.


129.

Lux redit everso Paulus qua maximus orbe
Suscepit fasces martia Roma tuos,
Quis Italis auctus pacem iam reddidit oris,
Attritus sulcis vomer ut ante nitet.
5Mox saevum in Turcam ferrum diffinget, et ultra
Oceani fines proferet Imperium.
Laeta novos iterum spectes ut Roma triumphos,
Attollens celsis urbibus alta caput,
Tu modo sancta focis imponens tura precator,
10Aeternum votis hunc revocare diem.


130.

Aerea quid nostros ortus tormenta salutant,
Cum bona iucundae nil nisi pacis amem?
Me nascente orbis pacem nam magnus agebat,
Praevia venturum nocerat illa deum.
5Caesaris haec magnos resonent displosa triumphos,
Colla catenatus cum sibi Turca dabit.
Tura Iovem, castaeque decent ad templa puellae,
Cinctaque odoratis floribus ara iuvat.


131.

Cresceret in ventrem ut cucumis natura creatrix,
Iura orbi edixit cum daret illa suo.
Huius at attactu versis nunc legibus omnis
Oppleto raptim femina ventre tumet.
5Roma tuis tortus cucumis ni vellitur hortis,
Haud parvo haec stabunt omnia dira tibi.


132.

Forte Iovi tunicam pensis affixa Dione,
Urgebat celeri conspicienda manu,
Ad Martem intendens digitum cum talia Pallas,
Hic alter verses quae tibi pensa dabit.


133.

Insessos gelida colles dum fonte pruina
Cervorum aufugeret frigore victa manus,
Transmisere amnis tepidas de more lacunas,
Ut foveat solitus languida membra calor.
5Cum gelido timidos crescens sub flumine crusta
Alligat, et strictis horrida fallit aquis.
Rustica sic nullo gens hos epulata labore est,
Mille olim includi qui nequiere plagis.


134.

Callirohes vultus hic multa daedalus arte
Expressit saeva tabe peresus Acon,
Proderet ut flammas, namque haec ut cera liquescit,
Sic miserum saevo Cypris in igne liquat.


135.

Hoc Accolte tibi decerptum divite ramo
Vecta tulit Libycis fusca puella vadis.
Quod proprium quamvis late diffundat odorem,
Virginis ipsa tamen gratius aura facit.
5Tempus erit pleno properet cum candida cornu,
Atque uni Accolto commoda tota ferat.


136.

Quod subitura manum chirurgi mentula salva est,
Atque iterum venis grandibus aucta riget,
De cera hanc factam sacrat Matera Priapo,
Et testem mentis hanc iubet esse suae.
5Quod miserum si forte olim non spernat amantem,
Bruscula, et optanti gaudia laeta ferat,
Tota ardens, Tyrioque caput praecincta cucullo,
Et Domino tandem concolor ipsa suo,
Ante fores memori pendebit picta tabella,
10Quam nec longa olim deleat ulla dies.


137.

Agrestes Nymphae, flavi quas Tybridis unda,
Laetaque vicinis fontibus antra iuvant,
Has pictis aras circum variantibus herbis,
Suscitat e vivo cespite Miltiades,
5Vobis quas cornu ductus, Cererique quotannis
Imbuat e parva mysticus hircus hara.
Tantum nocturnas procul hinc arcete rapinas,
Abstineant avidas femina virque manus;
Dum Regum mensas dapibus postponit inemtis,
10Musarum dulces subsequiturque choros.


138.

Miranti obscuro Daphnem frondescere in antro,
Et fine perpetuos sole virere dies,
Reddita vox, Phoebum fugiens hic condor, et arbos
Facta licet nondum lumina amantis amo.


139.

Perculsam Libyco dum Caesar in aequore classem
Spectat, et obstructas per vada caeca vias,
Crinibus effusis Pietas, proh Iuppiter, inquit,
Vincimur, et vincunt te quoque fata Iovem.
5Dirige pacatum genitor pia vela per aequor,
Sic tu servato numine numen eris.
Dixerat, at ........ litore Caesar
Est ............s Hesperiae.


140.

Sanguineos magnae pueros duo lumina Romae,
Par quibus in toto Sol videt orbe nihil,
Depereunt, Latiaeque nurus, iuvenesque senesque,
In mediis ardet Tybris et ipse vadis.
5Tanguntur Superi invidia, Ganymede quod uno
Astra micent, iactet Roma superba duos.


141.

Si quis flere uno tandem vult funere quicquid
Humanis flendum casibus esse queat,
Quinctiliae hic tumulum lacrymis perfundat obortis,
Aeternum posthac lumina sicca gerat.


142.

Quaesitum extremis Pan Maxime ab usque Britannis
Hunc catulum parvus dat tibi habere Lycon.
Qui tibi procurva cingenti indagine valles,
Indefessus eat per iuga summa comes.
5Silvarumque sagax latebris horrentibus actas,
Vel saevas properet sollicitare feras.
Tu ne temne breves angusti corporis artus,
Exiguis membris vis numerosa latet.


143.

Exemtam media de Palladis Aegide dicas
Gorgona, quam parvo claudit in orbe lapis.
Quin et monstrifici perstant miracula vultus,
Vivit, et innumero palpitat angue caput.
5Tam similis non ipsa sibi est, se forsitan olim
Vidit, et a speculo saxea facta suo est.


144. de Paulo III Pont. Max. et Carolo V

Bella Pater Summus ...... molitur in hostes
Et pace, et bello munus obit superum.
Caesar it, et iunctis pariter Farnesius armis,
Qui pia suspiciunt omine bella pari.
5Caede rubescentem videor iam cernere Rhenum,
Impia sub molles corpora volvere aquas.
Fortunata aetas, cui post tot saecla licebit
Ausoniam prisco cernere honore .....


145. de Alexandro Farnesio et Carolo V

Fregit Alexander vires Orientis, et Indos
Sub grave vix puber compulit ire iugum.
At Caesar, medio Phoebus quod torret ab axe,
Quidquid et extremo tunditur Oceano.
5Nomina nunc coeunt, socialia viribus aequis,
Caesar Alexandro iunctus in arma ruit.
Et Iovis accedunt ultoris tertia castra,
Iam scelerum poenas impia terra dabis.


146. ad Martem et Iovem

Mars pater et custos Tarpeiae Iuppiter arcis,
Et tu cum sancto flumine, Tybri, tuo;
Si Latiis castas fuerit vincire catenis,
Atque triumphali cingere fronde caput,
5Non modo tura dabunt templis et serta Quirites,
Sed tingent sanctos taurus, et agna focos.
Impia quas aras sedavit turba piabit,
Sanguine et ante Deos victima iusta cadet.
Signaque Teutonicis direpta e postibus ipse
10Dux referet primo restituenda Iovi.
Este boni, fortuna Ducum, vos usque secundos,
Et dirae ul...... socia arma vocant.


147. Iolas

Quod non fallaci dominum delusit avena
Spes anni, et solitas terra ministrat opes,
Proventuque onerat largo flaventia rura
Messis, et optatis frugibus horret ager,
5Serta dat haec magnae Cereri formosus Iolas
Spicea, fert dulces filia parva favos.
Quamprimum torta culmos religarit avena,
Tinget odoratos bucula sacra focos.
Adsis magna parens, ventos pluviasque sonantes
10Pelle procul, votis annue Diva piis.


148. Molsa epitaphium, Hieronymi Fracastorii

Romani solus curas qui Principis aegras
Mulcebat Molsa heu carmine molliculo,
Carmine, quo perhibent motasse cacumina colles,
Implicuit liquidum Tybridis unda pedem,
5Non vos demulsit, fata aspera, nullius expers
Artis, nullius nescius eloquii.


149.

Hic ubi structa brevi tibi nunc monimenta labore
Publica testantur gaudia, magne Pater,
Attolent olim caelo se immania saxa,
Nulla queat veniens quae soluisse dies,
5Consignata notis aeternum grandibus, ut sit
Unde sibi Reges iam documenta petant.


150.

Disiectam aspiciens classem Neptunus in undis
Caesaris, et toto naufraga vela mari,
Risit, et iratos componens aequore fluctus,
Talia sublato pectore dicta dedit.
5Invitum toties quid me temerarie tentas,
Ingluviem hanc explet num tibi terra satis?


151.

Ut iactata diu ventis tibi vela secundis
Incurvet gemino sidere tuta ratis.
Bina tibi haec nostros imitantia lumina ocellos
In gemma finxit divite laetus Amor.
5Scilicet incubuit Ponto iam mollior aura,
Iamque regunt stabilem sidera nostra ratem.
Tu modo ne crebris animum demitte procellis,
Tuta dabunt oculi mox freta summa duces.


152.

Huic fuerat Gemmae sensim exhibiture nitenti
Alma parens, operi dum favet illa suo.
Inscia sed tantis conatibus obstitit Acme,
Includens gyro lumina picta brevi.


153.

Viderat hos oculos rerum natura creatrix
Gonzagae in digito saepe nitere duci.
Cum parvo obstupuit mentem perculsa lapillo,
Quodque sui fuerat, credidit artis opus.
5Mox ait, humana quantum nunc vincor ab arte,
Nil non mortalis iam dabit ista manus.


154.

Nos quondam assiduis spargebat fletibus Acme,
Ingrati deflens tempora dissidii.
Flammati sed nunc torremur psctoris aestu
Gonzagae forti conspicienda manu.
5Profuit ergo istum lapidis sumsisse rigorem,
In saevas postquam sic datur ire vices.


155.

Pluribus ut te oculis spectem pulcherrime rerum,
Quaeque tibi hac nitida sidera fronte micant,
Utque animum cara possim saturare figura,
Suggerit ecce mihi lumina bina lapis,
5Quae tibi nunc fulvo decus exornavimus auro,
Pluribus ut spectes tu quoque nos oculis.


156.

In gemmam expressos oculos dum clauderet auro
Pulchra Acme, et Leuco mitteret inquit amans,
Saxea facta olim, saevisque exercita curis
Ipsa tui radio luminis obrigui.
5Ex lapide hinc oculos nostri monumenta doloris
Mittimus heu fato congrua dona meo.


157.

Cum mala praecipitem traherent iam taedia lucis,
Optaretque Acme nil nisi posse mori,
Luminis in geminos ferrum converterat orbes,
Extimuit tantum cum scelus alma parens.
5In lapide huic fictos subiecit daedala ocellos,
Parceret ut veris effera luminibus.
Nec mora, flammanti subsidunt pectoris irae,
Candidaque assuetus possidet ora color.
Illa auro inclusos magni mox pignora amoris
10Mittit amatori munera digna suo.


158.

Catillum bello insignem et felicibus armis
Alcidae magni genus, alto a sanguine Divum,
Rursus in antiquas ut providus excitet artes,
Et famae oblitos moneat melioris, et aevi,
5Cum Turno socias iunxere in praelia vires,
Hippolytus muro hoc Medices atque aggere firmat.
Ingruerit tum si qua olim fortuna, receptos,
Ut sit quo forti se se tutentur ab hoste,
Cetera forsque Deusque dabunt, et vivida virtus.


159.

Naturae possunt quicquid miracula, et artis
Mancinae picto Iulius ore docet.


160.

Mancinae aut facie caelo haec delapsa patenti est,
Aut aequat Superum Iulius arte manus.


161.

Vicinas quateret superbus urbes
Cum nuper maris arbiter, nec ullis
Remi moenia cerneret petita
Quidam motibus, id quod esset, amens
5Coepit numina saepius rogare
Idem; cui pater aequoris, quietem
Noctu dum caperet, toro recumbens,
Ridens astitit, et loquutus haec est:
Hoc, quod non solitum putas, novumque,
10Id factum tamen haud scias inepte.
Nam me cum omnibus in locis adesse
Uno tempore vix licere posset,
Essetque id nimium laboriosum
Totum muneris hoc mihi, quod ante
15Iniunctum voluit cohors Deorum,
Quidam nunc Iuvenalis urbe tota,
Qui ad Pauli volitat latus frequenter,
Exercet, fateor, pererudite,
Quem nec segnities retardat ulla,
20Ullus nec timor impedit, pudorque:
Is partes igitur meas tuetur.
Quem si convenias, magis diserte,
Ac rem fusius explicabit omnem.
His dictis abiit Deus, soporque.


162.

Affixus roseis tuis papillis
Neretus licet incubet, velitque
Tecum continuas iacere noctes
Inter nequitias beatiores,
5Quarum praedicat esse te magistram,
Quam glubis probe, Romuli iuventus;
Illum ni properans tamen remittis
Insulsissima moecha, duriores
Quas pendas subito, scias daturam
10Te poenas mihi, Bentioque nostro,
Qui membrosior ut putatur, aequo
Mox in te arietet, et patentiorem
Orci faucibus impiger malignis
Sic reddat, merito ut queas vocari
15Pars cunni brevior tui puella.
Quare putida tam bonum sodalem
Dicto, si sapis, ocyus remitte,
Nam quantum est hominum venustiorum,
Nobis numina si benigna dedant,
20Neretum tamen optimum negarint,
Totum id continuo aestimemus assis.


163.

Dum vos dolia, quae meus relevit
Nuper Blosius, extulitque cella
Quamprimum decuit remotiore,
Quo vos exhilaret, merique plenos
5Ad ludos revocet beatiores,
Vos inquam ad solitas dapes vocatos,
Blosi dolia dum iuvat potiri,
Dum spumat pateris rubens Lyeus,
Et sudans balano nitet capillus,
10Dum rosa caput impedire par est,
Vestrum ecquis veterem memor sodalem
Absentem expetit, ingemitque fessum
Morbi tabifico nimis veneno,
Quod non Paeonii queunt liquores,
15Non Phoebus medicis potens repertis,
Non Phoebi soboles, nec ipse Chiron
Emissum Stygiis semel cavernis,
Venis pellere ab intimis receptum.
Vobis quam faciles Dii obsecundant,
20Nunc contra omnia, commodisque vestris,
Dudum quod video, libenter adsunt.
At convivia, me iacente posthac,
Inter vos si agitare, fervidosque
Indictis thyasis choros iuvabit,
25De mensa memores manu benigna
Misisse, aut placeat bono Sodali,
Savoiae aut liceat locum tueri
Nostrum, dum rabies nimis molesta
Festa nos prohibet madere luce.
30Namque is Herculeo furens hiatu
Obnixe est operam daturus omnem,
Partes ne renuat suas, meumque
Prudens qua pote munus administret,
Sorbillans cyathos capaciores,
35Silenum quibus impiger fatiget,
Cuius consimilis solet videri
Venis grandibus, et rubente naso.


164.

Urnam qui veteris vides Catellae
Concretae tenues, brevesque in artus,
Mitis ne renuas favere lingua,
Nam qui hoc exiguo solo recondit,
5Exemplum est Iovis optimi secutus,
Quod ante Erigones polo refulget
Ob summum Catulus decus, fidemque.


165.

Quidam nec minimo, Poeta naso,
Nec sana satis eruditione,
Incerto genitus miser parente,
Gressu Flaminiam terit superbo.
5Nec se quam sequitur gravis Quiritum
Frontis percipit improbus querela.
Illi scilicet exfututa coniux,
Verum insulsior omnibus puellis,
Quam nunc fex populi procax fatigat,
10Seu mater pretio parata parvo
Aegri carnificis torum subire,
Hos addunt animos proterviores.
Me carpit clam igitur, measque nugas
Vix assis putat esse faciendas:
15At carpat licet usque et usque et usque,
Assis nec faciat nihil laboro.
Quicquid vult potius Cynedus excors,
Quam nobis iterum suos amores,
Quos ludit calamo nimis cacato,
20Fessis auribus ingerat misellus,
Ipsis vel ratibus parum ferendus,
Quae flavi prope Tybridis retentae
Litus sordidulis vadis quiescunt.


166.

Qui nunc pampineis frequentor umbris,
Et cultu nitidus recentiore
Hortis, legitimisque praediisque
Farnesi puta, Ghissiique ditis
5Iam me consimilem reor vocari;
Famosa modo sordidus taberna
Spinis undique, vespribusque acutis
Silvescens, sterili solo rigebam.
Huc tantum madidus mero fututor,
10Frigeret puto forte cum lupanar,
Scortorum agmine cinctus impudico
Ad molles choreas pedem ferebat.
At nunc limitibus repente sectis,
Mollito gremio, et sinu subacto,
15Cum cepis ubi sectilique porro
Communis mihi, villicoque haberi
Iam coepta est ratio, rubusque vulsus
Quantum et caricis affuit malignae
Flammis, assiduaque fossione,
20Qui nuper fueram salax taberna,
Herbesco domini nitente cultu,
Et crebra petor irrigatione.
Sic me quae celeri quatit rotatu
Ex libidine, proteritque cuncta
25Fors iussit nitida virere fronde.


167.

Vos o Pegasidum quibus sororum
Dudum virginei patent recessus,
Quamvis in sibi sede dedicata
Nondum constiterit pater Priapus,
5Custos exigui Priapus horti,
Bini delitiasque villulamque,
Cuius nunc opera fugatis aestum,
Et solis radios potentiores
Vite excluditis arte coniugata,
10Ad caelum placido vocate versu
Qui non fecerit, aridus Poeta
Collatum sibi Granium repente,
Nec non Britoniosque Casiosque
Saecli incommoda, pessimos poetas
15Cultos sentiat omnibus Marones,
Magnos seu potius videri Homeros.


168.

Quam bene consuluit terrarum Iuppiter orbi,
Communis solii cum tibi iura dedit,
Scilicet ex illo dominatus, Paule, superbos
Desiit, et rerum est urbs tua facta potens.
5Et quae vincla ferox nobis iam Turca ferebat,
Haec timet ad Nili territus ille caput.
Iure igitur festas sumit tibi Roma corollas,
Et revocat votis hunc sibi saepe diem.


169.

Italiam innumeris peteret dum Turca carinis,
Subderet ut turpi te quoque Roma iugo,
Tarpei invigilans summo de culmine saxi
Audaci Paulus pectore tela capit.
5Pro Latio Paulus, pro sacris Iuppiter aris
Imperio steterunt nixus uterque pari.
Nec mora, proiectis diffugit Barbarus armis,
Nostraque sic gemino est terra recepta Iove.


170.

Farnesi aspiciens silvis Cytherea sub altis
Immites iaculo procubuisse feras,
Nate, ait, hac frustra sternuntur rura sagitta,
Sunt hominum telis corda petenda tuis.
5Mox ut Alexandri patuit decus, inclyte, dixit,
Quam iuvat hoc falli saepius ore, puer.


171.

Farnesi quod victus equis Zephyrusque Notusque,
Et cedit Boreae vis anomosa trucis,
Hanc sibi praecerpunt laudem non Thessala tellus,
Non Numidum infreni nobilis ora grege.
5Illis sed faciles praebet victoria cursus
Aurigae vultu dissimulante Deam.


172.

Farnesi Pallas cursus dum spectat equorum,
Neptunum his contra vocibus orsa Dea est:
Si tibi prima ferum fudissent litora talem,
Hasta mea haec magno victa tridente foret.


173.

Armenia rapto si quis de Tigride fetu
Optat inoffensa praeproperasse fuga,
Illam non speculi radiantis imagine fallat,
Farnesi volucres sed moderetur equos.


174.

Regis equos natura parens connixa volucres
Farnesi, tales mox dedit ore sonos.
Vivite vos mihi iam tandem spes ultima partus,
Quis similes posthac mi peperisse nefas.


175.

Hos si vidisset muros ferus Hannibal olim,
Fudisset tales ore tremente sonos.
Imperii domus alta, tibi iure omnia cedant
Arma, decet gentem vincere Marte satam.


176.

Durior ingruerit casus si forte, recepti
Aeneadae patrias quo tueantur opes,
Aeternam Paulus firmavit moenibus urbem,
Et dedit externas temnere posse minas.
5Barbare cede hostis, susceptaque tela reconde,
Et noris moles has posuisse Deum.


177.

Cingeret aeternam Paulus cum moenibus urbem,
His oculos summa deiicit arce Pater.
Et subito eductas miratus surgere moles,
Talia divino pectore dicta refert.
5Cum caelum quateret bello Titania pubes,
His superbum potuit non timuisse cohors.


178.

Qui modo tela inter durique incommoda Martis
Bellator properans castra sequebar equus,
Numine Paule tuo pacatis undique terris
Vinclorum oblitus per loca sola vagor.
5Iam mihi praeduri mollescunt corporis artus,
Militiae postquam munera dura silent.
At diducta iterent Parcae tibi stamina Terti,
Tam laetos orbi qui facis ire dies.


179.

Armorum oblitus Caesar quod Gallica visit
Regna, peregrino nescia Marte premi;
Quodque animo ponit Gallus, quod foedera iungit,
Et prius invisae commoda pacis amat;
5Muneris omne tui, Paule est, quo sidera dudum
Aurea tergemino vertice nixus adis.
Hortatus meminere tuos, meminere labores,
Quos terra nuper pertulerisque mari.
Crede mihi, praesens amborum mentibus haeres,
10Et nondum excussus pectore vivis adhuc.


180.

Quod solitus cursu volucres praevertere ventos
Haeserit urbano carcere missus equus,
Non hoc effetae vires, tenuataque membra,
Efficit aut pigro tarda senecta gelu;
5Sed tu dum Morinos superas celeberrime saltus,
Et summota Italis solibus arva petis,
Farnesi, optatos palmae contemsit honores,
Scilicet et numen sensit abesse tuum.
Publica quid mirum si te iam vota requirunt,
10Absens quando ipsis es quoque cura feris.


181.

Dum canibus silvas urget Farnesius acer,
Setigeri latebris delituere sues;
Nempe illos qui saepe Venus te decipit, anceps
Elusit falsis error imaginibus.
5Ergo cupidineis fierent ne praeda sagittis,
Cognita communi lustra timore petunt,
Unius ob noxam memores, quae fletibus antra
Implerit scissa Cypria pulcra coma.


182.

Herculis invicti nomen tibi fata dederunt,
Teque unum populis tot voluere Ducem.
Facta Dei ut superes victor, verumque laborem,
Conficiens telis horrida monstra tuis.
5Te miseros servasse velis, monstrisque fugatis
Semineces vitae restituisse iuvet.
Livor edax, pestis quo non immanior ulla
Irruit, et rabido viscera dente petit.
Aut igitur lapsis succurras optime rebus,
10Aut captum Herculeis laudibis esse nega.


183.

Defecto donec placentur gutture manes,
Et conspersa tuo sanguine roret humus,
Haec memorans rapidus laxatis fontibus amnis
Murmurat, et venas evocat inde truces.
5Insonuere omnes silvae, collesque propinqui
Testati luctum quo potuere sono.
Omnis eo terrore tremens diffugit Iberus,
Nudaque sunt Gallo castra relicta Duci.


184.

Antoni Cleopatra dapes, et pocula lusit
Femina Romano Barbara nupta viro:
Immensi pretii nivea pendebat ab aure
Gemma Dioneo sidere clara magis;
5Liquitur haec, madido coram potanda marito;
Haustus ut innumeras hauriat unus opes:
Ambitiosa magis res est formose labellis,
Dulcia Lygde tuis oscula ferre semel:
Praterea si quid cupido praebebis Amanti,
10Gaudia Caelestum posthabiturus ero.


185.

Tyrannus Oedipus Sophoclis altera est
Latina facta Paccio tragoedia
Modis, nitore, ita Attice, quid amplius?
Uter sit auctor hic, an ille, ut ambigas.


186.

Si pietas, si fama tibi, si fidus amator,
Si soboles cordi est, obsecro, Nympha mane.
Saepius haec repetens implebam questibus auras,
Reddebant valles undique, Nympha mane.
5Illa quidem addiderat plantis exterrita pennas,
Et ventos ibat cursibus ante leves.
Tunc veluti fulmen (stimulis amor acribus urget)
Ut rapidus turbo, plenus ut amnis agor.
Ne spoliis autem potiar iam victor opimis,
10Et praedam digitis moestus abire sinam,
Forte puellarum se se chorus obvius offert,
Aureus exactis imbribus annus erat.
Et Gallam excipiunt alacres, Gallamque salutant,
Quid trepidet, quaerunt, cur sit anhela, rogant.
15Nec mora, cum primum nitidis designor ocellis,
In mea terribiles unguibus ora volant.
Parce Venus, fugio laceri non immemor Orphei,
Novit supplicii femina nulla modum.


187. de morte Totii

Ardebat, venis ingens, et vulnus alebat
Totus, et insani Totus amoris erat.
Seque, suamque animam pulchrae donarat amicae,
Quicquid fortunae, quicquid habebat opum.
5A qua cum varia falli se nosceret arte,
Nec posset strictis solvere se laqueis;
Finivit laqueo vitam, non ut sibi vitam,
Quae sua iampridem non erat, arriperet;
Verum ut quod dederat dono spoliaret amicam,
10Illius et vitae nescio quid raperet.
Felix morte fuit, quoniam tunc mortuus, est cum
Nil potuit vitae perdere, nil animae.


188. de morte eiusdem Totii

Nemo potest veri laqueos, vir magnus amoris
Sic licet, admoto solvere ni laqueo.
Exemplo est Totius, qui cum non viribus ullis,
Non prece se posset solvere, non pretio;
5Et laqueo laqueos, et vinclis vincla resolvit,
O magni vires pectoris, atque animi!
Sic potius strictos voluit dissolvere nodos,
Quam strictum nodis vivere perpetuis.


1 [cetera desiderantur]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: