previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nunc dicentur catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, sallentinam, orchitem, posiam, sergianam, cominianam, albiceram seri iubet adicitque singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari triduo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque fieri, item in amurca et fracibus - hae sunt carnes et inde faeces - ; quare saepius die capulandum, praeterea concha et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo nec ligna ibi caedi oportere - qua de causa e nucleis ipsarum ignis aptissimus - ; ex cortinis in labra fundendum, ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mutanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae - ita enim amurca exprimitur - , mox trapetis fractae premerentur iterum. premi plus quam centenos modios non probant: factus vocatur; quod vero post molam primum expressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis hominibus nocte et die premi iustum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: