[pr]
In exponendis auctoribus haec consideranda sunt: poetae vita,
titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum,
ordo librorum, explanatio. Vergilii haec vita est. patre Vergilio
matre Magia fuit; civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae.
diversis in locis operam litteris dedit; nam et Cremonae et Mediolani
et Neapoli studuit. adeo autem verecundissimus fuit, ut ex moribus
cognomen acceperit; nam dictus est Parthenias. omni vita probatus
uno tantum morbo laborabat; nam inpatiens libidinis fuit. primum
ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem
“Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
nocte die tutum carpe viator iter.
”
scripsit etiam septem sive octo libros hos: Cirin Aetnam Culicem
Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras. postea ortis bellis
civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium
agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis. qui
cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non
propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium:
unde ipse in bucolicis “Mantua vae miserae nimium vicina
Cremonae” (9.28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio
Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit. tunc
ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod eum constat
triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica,
quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto
Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit
nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne
tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare,
ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos
eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit” (1.534), et aliquos detractos,
ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic
“Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen, et egressus silvis vicina coegi
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano
”
et in secundo hos versus constat esse detractos
“aut ignibus aegra dedere.
iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et Danaum poenam et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, habet haec victoria laudem:
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
†ultricis famam et cineres satiasse meorum.'
talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se non ante alias
”
* * *
titulus est Aeneis, derivativum nomen ab Aenea, ut a Theseo Theseis.
sic Iuvenalis “vexatus totiens rauci Theseide Codri” .
qualitas carminis patet; nam est metrum heroicum et actus mixtus,
ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes. est autem heroicum
quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum
fictis; nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem
vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpositum.
est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone
magnisque sententiis. scimus enim tria esse genera dicendi, humile
medium grandiloquum. intentio Vergilii haec est, Homerum imitari
et Augustum laudare a parentibus; namque est filius Atiae, quae
nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo
Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius a “magno demissum
nomen Iulo” . de numero librorum nulla hic quaestio est,
licet in aliis inveniatur auctoribus; nam Plautum alii dicunt unam
et viginti fabulas scripsisse, alii quadraginta, alii centum. ordo
quoque manifestus est, licet quidam superflue dicant secundum primum
esse, tertium secundum, et primum tertium, ideo quia primo
Ilium concidit, post erravit Aeneas, inde ad Didonis regna pervenit,
nescientes hanc esse artem poeticam, ut a mediis incipientes per
narrationem prima reddamus et non numquam futura praeoccupemus,
ut per vaticinationem: quod etiam Horatius sic praecepit in arte
poetica “ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque
differat et praesens in tempus omittat” : unde constat perite
fecisse Vergilium. sola superest explanatio, quae in sequenti expositione
probabitur. haec quantum ad Aeneidem pertinet dixisse
sufficiat, nam bucolicorum et georgicorum alia ratio est. sciendum
praeterea est quod, sicut nunc dicturi thema proponimus, ita veteres
incipiebant carmen a titulo carminis sui, ut puta “arma virumque
cano” , Lucanus “Bella per Emathios” (1.1), Statius “Fraternas
acies alternaque regna” .
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.