previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; 1 2 3 4 5 6 7 [p. 234] [2] nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,8conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus [3] exploratae Numisianae. At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem [4] stirpis plurimum confert. Sed ea tum praecipua est, si nec nimis 9celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis 10tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus [5] putrescit,11nec siccitatibus abolescit. Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus [6] augeatur. Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed 12sunt generosiora sub Austro. 13 14 15 16 17 [p. 236] [7] Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.18Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore [8] praecedere. Eae 19cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, [9] quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est 20vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida 21terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum 22magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hae quidem utrae- 23 24 25 26 27 [p. 238] [10] que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt28austerioris 29vini, sed aeque perennis. Duarum 30minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur. [11] Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori 31germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere [12] iam dictum est. Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris 32quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum 33recte deflorescit, eademque [13] maturo fructu celeriter putrescit. Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae 34non dissimilis, prima specie 35 36 37 38 39 40 41 [p. 240] pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,42praeferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior 43et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque [14] ideo inter uberrimas vites numeratur. Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.44Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae 45nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt. [15] Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citius46mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique 47arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus 48et exilibus uvis praebere [16] valet. Frigidum ac roscidum solum et caelum 49commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo 50 51 52 53 54 55 56 57 [p. 242] respondent;nec minus Allobrogicae, quarum vini [17] iucunditas cum regione mutatur. Magis etiam dotibus tres Apianae 58commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat 59cariem [18] vetustatis. Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisque60non aptae.61Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. [19] Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, 62quarum minorem coccolobin 63vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad [20] bonitatem aliquam per annos venit. Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus 64 65 66 67 68 69 [p. 244] [21] tamen contristatur. Visula70deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis [22] vastis materiis et uvis exuberat. Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine 71fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant, [23] putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, 72nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque 73candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.74Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae 75generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis [24] frondent et cito maturescunt. Albuelis76utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima;77 78 79 80 81 82 83 84 85 [p. 246] ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston 86appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,87unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.88 [25] Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, 89quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum 90vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,91sordidi vini nec tam largi quam ex numero [26] uvarum prima specie promittit. Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen 92 93 94 95 96 97 [p. 248] sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat. [27] Ut Spionia 98dapsilis musto sed 99amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, 100ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpula101atque Sticula, 102ut nigra Fregellana, ut Merica, 103ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca [28] maior, a multis Argitis 104falso existimata. Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam 105dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, [29] generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes 106 107 108 109 110 111 112 113 [p. 250] cum certa fide referre possumus. Neque enim,114ut ait poeta, numero comprendere 115refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere 116quammultae Zephyro turbentur117harenae: [30] quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant; 118quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae 119nationes nominibus earum [31] discrepant, variantque vocabula. Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,120studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,121probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod 122proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione 123 124 125 126 127 128 129 130 131 [p. 252] [32] vincitur pretio quam vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.

1 tubicine a.

2 prohibetur aM.

3 nivale Sa, vett. edd.: in valle c: nequẽ vale A: hyemale M: glaciale vulgo.

4 aestivosum A, vett. edd.: estivosum ac.

5 pluvioso SA, vett. edd.: pluvio acM, Ald., Gesn., Schn.

6 per flatum odii colonique A.

7 sic SA, Schn.: ad effusionem acM, et vulgo.

8

9

10

11

12

13 possunt S.

14 minus SAc, vett. edd.

15 minus c.

16 harescit SA.

17 pronas et SAa.

18

19

20

21

22

23 sic vett. edd., Schn.: vincat (vincant a) modo superetur SAacM, Ald., Gesn.

24 Ea SAacM.

25 est in Aac, vett. edd.

26 vivida SAacM, Schn. in not., Sobel: uivida vel humida plerique.

27 et acinorum om. SA. a Highly praised by all authorities; but see especially Chap. 9, below, and Pliny, N.H. XIV. 21-22. Isidore (Orig. XVII. 5. 18) says that it is called Aminean quasi sine mineo, id est sine rubore, producing a white wine.

28

29

30

31

32

33

34

35 cognomen trahunt SA: gemelle vocantur aM: exigunt gemelle vocantur cognomen trahunt c: geminae, quae a. e. q. d. u. exigunt, gemellae vocantur, austerioris etc. Ald., Gesn.

36 austeris SA, Sobel.

37 duarum SAacM: earum edd.: quarum Sobel.

38 maiori defenderunt Gesn. et Schn.: minori SAacM, cett. edd.

39 levioris Ald., Gesn.

40 parum saepe SAacM.

41 gemine M, edd.: germane Se: germanae a: germinae A. a Modern Sorrento. b I.e. is trained to the trellis (iugum).

42

43

44

45

46

47

48

49

50 proximo SA: proxime Ald.: proximae Gesn.

51 feracior est edd.: est om. codd.

52 tueantur M: tuentur SAac.

53 rubellanae SAa: rubellane c: rubellianae M, et vulgo.

54 cito SAa.

55 Pinguique SAacM: Pingui edd.

56 gracilibus om. S: gracili et A.

57 et caelum om. SAa.

58

59

60

61

62

63

64 appianae SA: appiane acM.

65 recipiat M: recipiet SA: recipit ac.

66 venisque ora. SA.

67 apti Ursinus.

68 balisca S: basilisca Aa.

69 coccolobin Sobel: coccolovin S: coccoloum Aa: coccolubem c: coccolleum M: cocolubem edd.

70

71

72

73

74

75

76

77

78 vis ulla ac: visullae SA: Vissule M: Visulae edd. ante Gesn.

79 altitudinem Aac: altitudine M.

80 ab helvo om. a: ab herbo c: ab albo AM.

81 aequalis atque utraque AacM.

82 auferant SA.

83 eae edd.: haec, et deinde commendatur SA: sed et ac: sed et haec M.

84 aldi uelis SA: alius uel his (bis a) ac: alia est his M.

85 in minima ac: in anima A. Pliny, N.H. XIV. 28.

86

87

88

89

90

91

92 amethyston omnes post Beroaldum:amarcion SA: amaricion c: amarition M, vett. edd.: amarciem a.

93 quod et ... innoxia om. SA.

94 habilis SAaM.

95 helvenace M: hennacae (-e a)SAa: henirace c: Helvenaciae vulgo.

96 marcum SAacM, Schn. in not., Sobel: emarcum cett. Deinde mediocris vineis (SAa) defendit Sobel.

97 canam Sobel: cauam SAac: canaram M: avaram edd: .

98

99

100

101

102

103

104

105

106 scipionia SM: scipioni ad apsilis A: scipioni adapsilis a: spioni allapsilis c: At spionia plerique edd. ante Schn.

107 musto sed c, vett. edd.: mustos sed SAa: musto et M, et vulgo.

108 horconia Sobel: holconia S: holcani aut A: holcoma a: holcama cM: holgonia aut vett. edd.: olcaginia vulgo.

109 scuritula a: sartula c: fcrtula M: scircitula Pontedera: Pompeiana ... scirpula om. SA.

110 rabucula SAa: rubicula cM.

111 mettica SAaM: atthica c.

112 argillis SA.

113 nuper gulanam (mihi cognitas per- om.) SA.

114

115

116

117

118

119

120

121

122

123 enim om. SA, Sobel.

124 numero comprendere M, Verg. edd.: numero conprehendere a, edd.: numerum conprehendere (comprehende refert S, conprehendere fert A) SAc, Sobel.

125 dicere SAacM.

126 turbentur Sobel, Verg. edd.: turbent' S: turbem A: versentur acM, edd.

127 denominant SAacM: nominant edd.

128 etiam post vicinae add. vulgo: om. SAacM, vett. edd.

129 nequeat SAacM, vett. edd.: nequeant vulgo.

130 experimendo SA.

131 quo SA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: