This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ps.
Peiorem ego hominem magisque vorsute malum
numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia;
nimisque égo illum hominem metuo et formido male,
ne malus item erga me sit út erga illum fuit,
5ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,
si occasionem capsit qui sit mihi malus;
atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
nunc in metu sum maximo, triplici modo:
primum omnium iam hunc comparem metuo meum,
10ne deserat med atque ad hostis transeat;
metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro,
ne capta praeda capti praedones fuant.
quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat
prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere.
15perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
cor conligatis vasis expectat meum,
si non educat mulierem secum simul,
ut exulatum ex pectore aufugiat meo.
victor sum, vici cautos custodes meos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.