This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
secundum haec silentium fuit, cum
Romanus eum aecum censeret priorem dicere, qui
petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem,
[2]
qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se
dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.
[3]
deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia
esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae
post pacem in Epiro factam occupasset,
[4]
Ptolomaeo
Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris
Ptolomaei mortem occupavisset. suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri
postulata verum esse.
[5]
Attali regis legatus naves
captivosque, quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui;
[6]
Rhodii
Peraeam—regio est continentis adversus insulam,
vetustae eorum dicionis—repetebant postulabantque
praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo,
[7]
et
Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui,
[8]
et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei
Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum
Phaeneas cum eadem fere, quae Romani, ut Graecia
decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes,
[9]
quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit
orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut
inter Aetolos facundus.
[10]
iam dudum se reticere ait,
non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne
quem sociorum dicentem interpellet. nec de pace
cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.
[11]
in colloquiis insidiari et captare; in
bello non congredi aequo campo neque signis collatis
dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes
et vincentium praemia victum corrumpere.
[12]
at non
[p. 86]
antiquos Macedonum reges, rem ita gessisse, sed acie
bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo
opulentius haberent imperium.
[13]
nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum
relinquere, quod consilium esse?
[14]
pluris priore anno
sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam
omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint.
[15]
ipsis
quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum;
[16]
Cium, item suae dicionis urbem,
funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere
eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.