previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae [p. 60] pacis; [2] habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. [3] summa postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus rex deduceret; iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet res, quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. [4] Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. [5] si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum. [6] consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere; cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse? [7] inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: 'quid victo gravius imperares, T. Quincti?', [8] atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. [9] postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt; [10] deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere. [11] pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. [12] multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (13 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pausanias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aous
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epirotae
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: