Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Maximus tamen patronis circa testimonia
sudor est. ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. simplicior contra tabulas pugna. nam et
minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia. si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores
licet.
[2]
tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur
his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium
nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se,
[p. 170]
contra quem dicit, fatetur. neque tamen protinus
cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et
inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit
ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.
[3]
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur
actionum et interrogationum. In actionibus primum
generaliter pro testibus atque in testes dici solet.
et hic communis locus,
[4]
cum pars altera nullam
firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit
hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis
fidem omnia, per quae fieri soleant falsa testimonia,
enumerat.
[5]
sequens ratio est cum specialiter quidem,
sed tamen multos pariter invadere patroni solent.
nam et gentium simul universarum elevata testimonia
ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum:
ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed
iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum,
qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non
testium habendos loco.
[6]
interim adversus singulos
dirigitur actio; quod insectationis genus et
[p. 172]
permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et
separatim editum, sicut in Vatinium testem.
[7]
totum
igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo
a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea,
sed pleraque ex ipso sint cognita. is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut
totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad
omnia pertinet.
[8]
id quomodo contingat, explicabimus,
cum ad destinatum huic parti locum venerimus. ea
res suggeret materiam interrogationi et veluti tela
ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae
iudicis animus actione sit praeparandus. debet enim
vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua,
quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum
vel non credendum ante formatus.
[9]
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege
denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur,
alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
[10]
qui voluntarium producit, scire quid is dicturus
[p. 174]
sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando
habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac
vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne
inconstans,
[11]
ne imprudens testis sit; turbantur enim
et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et
plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis
percontationibus, quales haberi ab adversario possint,
explorandi sunt. sic fit, ut aut constent sibi aut, si
quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
In iis quoque adhuc,
[12]
qui constiterint sibi, vitandae
insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent
et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
[13]
explorandum igitur, quas causas laedendi
adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse,
sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint,
ne corrupti sint, ne paenitentia propositum
[p. 176]
mutaverint. quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi
videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere;
multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt,
pollicentur.
[14]
nam et frequentior eorum paenitentia
est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
[15]
eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est
quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. fingamus in
praesentia scire; in utroque tamen genere summis
artibus interrogantis opus est.
[16]
nam si habet testem
cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire,
ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum;
nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
[17]
At in eo,
qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. hoc non alio
modo fieri potest quam longius interrogatione repetita.
respondebit enim, quae nocere causae non
[p. 178]
arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo
perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
nam,
[18]
ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur,
congregatione deinde eorum factum convincimus, ita
huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod
illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae
iam dixerit repugnare.
[19]
id si non contingit, reliquum
erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac
plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus
iudici fiat; quo non minus nocebit, quam si vera in
reum dixisset.
[20]
At si (quod secundo loco diximus)
nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim
et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur
animum eius et ad id responsum quod eliciendum
erit per gradus ducet.
[21]
Sed, quia nonnunquam sunt
hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem
respondeant, quo maiore fide diversa postea dicanti
[p. 180]
est actoris1 suspectum testem, dum prodest,
dimittere.
[22]
patronorum in parte expeditior, in parte difficilior
interrogatio est. difficilior hoc, quod raro unquam
possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit;
expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid
dixerit.
[23]
itaque, quod in eo incertum est, cura et
inquisitione opus est, quis reum premat, quas et
quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione
praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia
videri volumus. et si deficietur numero pars diversa,
paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles
producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit
incessere.
[24]
plus tamen proderit causas, propter quas
reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro
condicione cuiusque litis aut litigatoris. nam contra
illa, quae supra diximus, simili ratione responderi
locis communibus solet, quia ut in paucis atque
humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod
neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit
[p. 182]
et multos atque honestos commendare aliquanto est
facilius.
[25]
verum interim et singulos ut exornare, ita
destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis2 aut testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur,
et facilius et frequentius fuit. quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum
personis non potest.
[26]
reliquae interrogandi sunt partes. qua in re
primum est nosse testem. nam timidus terreri,
stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari
potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus
est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus
aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
[27]
probos quosdam et verecundos
non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra
causam. In causa, sicut accusatori praecepimus,
[p. 184]
patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit
repetita percontatione, priora sequentibus applicando
saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit
extorqueat.
[28]
eius rei sine dubio neque disciplina
ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali
magis acumine aut usu contingit haec virtus. si
quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum
maximeque Platonis duci potest; in quibus adeo
scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene
respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere
perveniat.
[29]
illud fortuna interim praestat, ut aliquid,
quod inter se parum consentiat, a teste dicatur;
interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa
dicat. acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu
fieri solet,
[30]
etiam ratione perducet. extra causam
quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita
testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si
humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum
reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in
[p. 186]
mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur.
Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta,
[31]
quia multa contra patronos venuste testis saepe
respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis
quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is
autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus
est.
[32]
illae vero pessimae artes, testem subornatum
in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus
noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit,
vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex
industria multa immodeste atque intemperanter, per
quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed
ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut
vitarentur.
saepe inter se collidi solent inde testatio hinc
testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
[33]
saepe inter
testes et argumenta quaesitum est. inde scientiam
[p. 188]
in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis
dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio,
amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in
his iudicem sibi, in illis alii credere.
[34]
communia
haec pluribus causis, multumque iactata sunt et
semper tamen iactabuntur. aliquando utrinque sunt
testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores
viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex
litigatoribus, utri gratia magis valuerint.
[35]
his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant,
ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse
eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter
Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est,
regaturne providentia mundus; specialem alterum
circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem
cadit.
[36]
aliter enim oraculorum aliter haruspicum
augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum
ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta
firmanda vel destruenda multum habet operis oratio,
si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam
[p. 190]
emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars
altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.
nec tantum praestari hoc genus potenter,
[37]
sed etiam,
ubi non est, desiderari solet: pecuniam dedisti; quis
numeravit? ubi? unde? venenum arguis; ubi emi?
a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? quae
fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii
excutit. haec de inartificialibus quam brevissime
potui.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.