previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [86]

quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae1 vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et2 defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis3. modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in4 squalore et sordibus5, confectus morbo6, lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram7 misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur8. nolite, per deos immortalis! [87] iudices, hac eum cum9 re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. atque ita vos L. Murena10, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste11 neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis12 hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam13 solus opponitur. [88] qua re quid14 invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis.


1 ut vitae vitae ς: om. A

2 idem et scripsi: fidem vel σχ: fide in vos (fidem vestram ψ2) cett.: idem vos Madvig

3 obruatis χ2ψ: observatis σπχ1: obstruatis cett.

4 in supplevi: om. codd.

5 sordibus Aχψ2: sordidus cett.

6 morbo Aπφω: idem ψ2: om. σχψ1 (ς lac. hab. inter vv. confectus et perditus, et in mg. lacrimis ac memore perditus)

7 vestram Halm: om. codd.

8 intuetur χψ: intuetur ς: tuetur cett. (etiam B

9 eum cum Garatoni: cum B: eum cett.

10 L. Lag. 24: si (sic χψ) mei

11 iniuste om. ς in lac.

12 demisso animo Bake

13 iniuriam Halbertsma: invidiam codd.

14 quid w: qui cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: