[21]
Tuberonis1 sors coniecta est
ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam
impediretur: statuerat excusari2. haec ego novi propter
omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone:
domi3 una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in
omni4 vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem
studiis semper usi sumus. scio5 Tuberonem domi manere
voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum
nomen opponebant6 ut, etiam si aliter sentiret, virorum7
tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.