previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. sic puto. [28] quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. at ego totum Rosci fuisse contendo. quid erat enim Fanni? corpus. quid Rosci? disciplina. facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ. [29] O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↃↃↃ iↃↃↃ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HStu ex arca proferebas, HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ ex disciplina et artificio promebat Roscius. quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. [30] quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: