previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere1 suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur. [90] te ipsum iam, Torquate, expletum huius2 miseriis esse3 par erat4 et, si5 nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos6 esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima7 ac luctuosissima destitutus sit8, quid est quod expetas9 amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis10 plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac11 dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. an vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem12 quam audiendo. [91] O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt13, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret14 pristinae dignitatis! quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore15, fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus16? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo17 adflictum uno in luctu perire.


1 lugere TEπab1: iungere cett.

2 huius his ς

3 esse TEπa: om. cett.

4 par erat TEπ: pateat cett.

5 et si πaσψ, Müller: etsi cett.

6 contentos vos Eπ

7 miserrima TE: misera cett.

8 sit est E

9 expetas E: expectas (-es πc) cett.

10 vis eius π: fort. ei vis

11 ac TEb: atque cett.

12 maiorem caperes E

13 recc. Zielinski: rec. codd.

14 retineret hoc loco hab. TE, post fuisset (om. repente a) cett.

15 fama honore TEπ: honore fama cett.

16 relictus esset (est b1: esse cod. H. Stephani) add. codd.: ego delevi

17 malo TE: modo cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: