[87]
qui inexorabilis
in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui;
reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque
debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis
quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil
feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam
demersam extuli; misericordia civium adducti tum1 fuimus
tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa
omnium2 una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut
ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus,
sic ad salutem innocentium voluntate deducor3.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.