previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Mnesilochvs

Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim

convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.

sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;

verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.

Pist.

5Estne hic meus sodalis?

Mnes.
Estne hic hostis, quem aspicio, meus?

Pist.

Certe is est.

Mnes.
Is est.

Pist.
Adibo contra et contollam gradum.

salvos sis, Mnesiloche.

Mnes.
Salve.

Pist.
Salvos quom peregre advenis,

cena detur.

Mnes.
Non placet mi cena quae bilem movet.

Pist.

Numquae advenienti aegritudo obiecta est?

Mnes.
Atque acerruma.

Pist.

10Vnde?

Mnes.
Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.

Pist.

Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas

esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,

lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.

nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;

15sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.

Mnes.

Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.

sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:

nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.

ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.

20sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:

ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali

faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.

Pist.

Improbum istunc esse oportet hominem.

Mnes.
Ego ita esse arbitror.

Pist.

Obsecro hercle loquere, quis is est.

Mnes.
Benevolens vivit tibi.

25nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali

facere faceres.

Pist.
Dic modo hominem qui sit: si non fecero

ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.

Mnes.

Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.

Pist.
Tanto magis

dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.

Mnes.

30Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.

Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.

Pist.

Quid istuc est?

Mnes.
Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam

super amica, ut mi invenires?

Pist.
Fateor factum, et repperi.

Mnes.

Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia

35quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi

occiperes tuteamare et mi ires consultum male?

Pist.

Sanun es?

Mnes.
Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.

perdidisti me.

Pist.
Etiamne ultro tuis me prolectas probris?

Mnes.

Quid? amas Bacchidem?

Pist.
Duas ergo hic intus eccas Bacchides.

M.

40Quid? duas?

P.
Átque ambas sorores.

M.
Loqueris nunc nugas sciens.

Pist.

Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,

tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.

M.
Immo ibo, mane.

Pist.

Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.

M.
Sequor.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (56 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: