previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hegio

Ioví disque agó gratiás merito mágnas,

quom reducem tuo te patri reddiderunt

quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,

quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,

5quomque hunc conspicor in potestate nostra,

quomque huius reperta est fides firma nobis.

Philopolemvs

Sátis iam dolui ex ánimo, et cura satis et lacrumis máceravi,

sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti.

hóc agamus.

Philocrates
Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem

10tibique hunc reducem in libertatem feci?

Heg.
Fecisti ut tibi,

Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,

proinde ut tu promeritu's de me et filio.

Philop.
Immo potes,

pater, et poteris et ego potero, et eam potestatem dabunt

ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;

15sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.

Heg.

Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.

Philocr.

Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram

pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,

pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.

Heg.

20Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;

et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te

nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.

Philocr.

Quid fecisti?

Heg.
In lapicidinas compeditum condidi,

ubi rescivi mihi data esse verba.

Philocr.
Vae misero mihi,

25propter meum caput labores homini evenisse optumo.

Heg.

At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis:

gratiis a me, ut sit liber, ducito.

Philocr.
Edepol, Hegio,

facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.

Heg.
Licet.

ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.

30vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo

erogitare, meo minore quid sit factum filio.

vos lavate interibi.

Philop.
Sequere hac, Philocrates, me intro.—

Philocr.
Sequor.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (34 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: