previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Periphanes

Non oris causa modo homines aequom fuit

sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,

sed qui perspicere possent cor sapientiae,

igitur perspicere ut possent cordis copiam

5ubi id inspexissent, cogitarent postea,

vitam ut vixissent olim in adulescentia.

vel ego, qui dudum fili causa coeperam

ego med excruciare animi, quasi quid filius

meus déliquisset me erga aut quasi non plurima

10male facta mea essent solida in adulescentia.

profecto deliramus interdum senes.

fuit conducibile hoc quidem mea sententia.

sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.

venire salvom mercatorem gaudeo.

15quid fit?

Apoecides
Di deaeque te adiuvant.

Per.
Omen placet.

Ap.

Quin omini omnes suppetunt res prospere.

sed tu hanc iubé sis intro abduci.

Per.
Heus, foras

exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.

atque audin?

Servvs
Quid vis?

Per.
Cave siris cum filia

20mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?

in aediculam istanc sorsum concludi volo.

divortunt mores virgini longe ac lupae.

Ap.

Docte et sapienter dicis. † num nimis potest

pudicitiam quisquam suae servare filiae.

25edepol ne ístam temperi gnato tuo

sumus praémercati.

Per.
Quid iam?

Ap.
Quia dixit mihi

iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:

hanc edepol rem apparabat.

Per.
Planum hercle hoc quidem est.

Ap.

Ne habes servom graphicum et quantivis preti,

30non carust auro contra. ut ille fidicinam

fecit sese ut nesciret esse emptam tibi!

ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.

Per.

Mirum hoc qui potuit fieri.

Ap.
Te pro filio

facturum dixit rem esse divinam domi,

35quia Thebis salvos redierit.

Per.
Rectam institit.

Ap.

Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,

quae hic administráret ad rem divinam tibi.

facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi

ego illic me autem sic assimulabam: quasi

40stolidum, combardum me faciebam.

Per.
Em istuc decet.

Ap.

Res magna amici apud forum agitur, ei volo

ire advocatus.

Per.
At quaeso, ubi erit otium,

revortere ad me extemplo.

Ap.
Continuo hic ero.—

Per.

Nihil homini amicost opportuno amicius:

45sine tuo labore quod velis actumst tamen.

ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium

minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,

os sublitum esset, itaque me albis dentibus

meus dérideret filius meritissumo.

50sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor,

suam qui undantem chlamydem quassando facit?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (47 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: