Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens [2] et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum [3] et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest [4] caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur [5] non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum [6] non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati [7] omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet [8] caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur [9] ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus [10] cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est [11] cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli [12] videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum [13] nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas