[3] ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater: auus clarior studiis quam dignitate—non enim egressus praeturae gradum—multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.