This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli uerba iurarant. quod ut comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit. uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est. [2] et placuerat per classiarios arma transferri remittique nauibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt. [3] Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.