[2] atque harum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celandum) M. Antonius, triumvirum rei publicae constituendae. cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis.