Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis
Eumenis quinqueremis invenerunt.
[2]
sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii et in templo indutias religione loci praebente versabantur.
[3]
Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri
onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves.
[4]
quibus poterat Popilius aut suis aut Eumenis
navibus succurrebat;
[5]
sed evecti nocte binis aut ternis
plerumque lembis Macedones fallebant.
[6]
per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum
equitumque venientium Gallorum.
[7]
et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, sed palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua
inposituros esse;
[8]
itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.