Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectauit. mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio—et sunt omnia campi circa Nolam—concurrerunt.