Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
a uobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.