Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
[p. 28086]siue igitur hic siue illic, cum Hannibale est tibi futura res. 'utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Liuius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt?