Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana uideris,