previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

periocha libri III

seditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est. census bis actus est. priore lustro censa sunt civium capita * octo milia septingenta quattuordecim praeter orbos orbasque, sequenti centum septendecim milia ducenta undeviginti. cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis. petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno, quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros imperium translatum. hi decem tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundum esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adiectis cum complura inpotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit libido Ap. Claudi. qui cum in amorem Virginiae virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem I peteret, necessitatem ** patri eius Virginio inposuit. rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset, ne in potestatem stuprum inlaturi veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo plebs concitata montem Aventinum [p. 139] occupavit ceegitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium sunt acti. res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudicavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: