previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque. [2] exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes venisset. [3] adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset. [4] [p. 44] suberat et secreta spes honorum 1 praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant. erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent: [5] eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. [6] itaque vix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare. [7] [p. 45] eorum hominum, ut res docuit, 2Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius, gestienti secundis rebus, inposuisset. [8] Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset. [9] is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo; [10] regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. [11] [p. 46]Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius 3opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. [12] quid adtinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturae? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat; [13] [p. 47] si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse; nec aliud 4eum quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. [14] si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem fuisse. sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? [15] utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis probrisque obnoxios fore; si totum, privatumne ergo maiorem fratrem an exulem illa aetate, illa corporis infirmitate ... an ad ultimum mori iussurum? [16] [p. 48] egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei 5exitum videri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit. [17] eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.

1 a. u. c. 587.

2 a. Chr. n. 167.

3 a. u. c. 587.

4 a. Chr. n. 167.

5 a. u. c. 587.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: