Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit.
ipse cum duobus milibus equitum
usque ad ipsam Capenam portam,
ut situm urbis
exploraret,
obequitavit.
et cum per triduum in aciem
utrimque exercitus omnis descendisset,
certamen tempestas diremit;
nam cum in castra redisset,
statim serenitas
erat.
Capua capta est a Q.
Fulvio et Ap.
Claudio consulibus.
principes Campanorum veneno sibi mortem
consciverunt.
cum senatus Campanorum deligatus esset
ad palos,
ut securi feriretur,
litteras a senatu missas Q.
Fulvius consul,
quibus iubebatur parcere,
antequam
legeret,
in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium
peregit.
cum comitiis apud populum quaereretur cui
mandaretur Hispaniarum imperium,
nullo id volente
suscipere,
P.
Scipio,
P.
filius eius qui in Hispania ceciderat,
professus est se iturum,
et suffragio populi consensuque
omnium missus Novam Carthaginem expugnavit,
cum
haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus,
quia et ipse,
postquam togam acceperat,
cotidie in Capitolio
erat,
et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum
Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et
Philippum,
Macedoniae regem.