Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. "Quid ergo ? " inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ? "
Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid
autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam
sine ira pietas sit ? Aut dic eodem modo : " Quid
ergo ? Cum videat secari patrem suum filiumve,
vir bonus non flebit nec linquetur animo ? " Quae
accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi
suspicio perculit.
[2]
Officia sua vir bonus exsequetur
inconfusus, intrepidus ; et sic bono viro digna faciet,
ut nihil faciat viro indignum. Pater caedetur, defendam ; caesus est, exsequar, quia oportet, non quia
dolet. " Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis.
[3]
" 1
Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris invidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam venis.
Quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur,
putas iudicaturos homines id fieri debere quod
faciunt; fere enim iustum quisque affectum iudicat
quem adgnoscit.
[4]
Sed idem faciunt, si calda non
[p. 138]
bene praebetur, si vitreum fractum est, si calceus luto
sparsus est. Non pietas illam iram sed infirmitas
movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt
quam nucibus.
[5]
Irasci pro suis non est pii animi sed
infirmi ; illud pulchrum dignumque, pro parentibus,
liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio
ducente, volentem, iudicantem, providentem, non
impulsum et rabidum. Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ; praerapida et amens, ut omnis
fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur. Itaque nec in pace nec in bello umquam
bono fuit ; pacem enim similem belli efficit, in armis
vero obliviscitur Martem esse communem venitque
in alienam potestatem, dum in sua non est.
[6]
Deinde
non ideo vitia in usum recipienda sunt, quia ali-
quando aliquid effecerunt ; nam et febres quaedam
genera valetudinis levant, nec ideo non ex toto illis
caruisse melius est. Abominandum remedi genus
est sanitatem debere morbo. Simili modo ira, etiam
si aliquando ut venenum et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris iudicanda est ; saepe enim saluti fuere pestifera.
1 The words irascuntur ... iniuriis Gertz places here ; in AL they appear after adgnoscit below.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.