This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis
fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum
iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti
perditis, eum interim fortasse ille ipse qui alicui 1 vel
homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia
tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales 2 concupiscitis. Audies plerosque dicentes:
" A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem
longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis
[p. 296]
ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare,
quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum
est tune vivere incipere, eum desinendum est ! Quae
tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum
et sexagesimum annum differre sana consilia et inde
velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.