Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Sed saepius id est
accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus
sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare.
cuius loci est etiam occupare, quae dicturum facturumve adversarium putes. nam et cautiores ad
custodiam suae religionis iudices facit et gratiam
responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova: ut
Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet.
nec non ab Aeschine, quali sit usurus Demosthenes
actione, praedictum est. docendi quoque interim
iudices, quid rogantibus respondere debeant; quod
est unum repetitionis genus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.