previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Eunuchos omnes, et tonsores ac coquos palatio expellit Iulianus Aug. Et de palatinorum spadorum vitiis et de corrupta disciplina militum.


Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removit 1 [p. 198] non ut philosophus veritatis indagandae professor. [2] Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos. [3] Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum 2 sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti. [4] Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. [5] Inter quae ingluvies 3 et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes 4 serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

[6] Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores: et non saxa (ut erant 5 antehac) [p. 200] armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et 6 aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. [7] Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit. [8] Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post 7 sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.

[9] Evenerat eisdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum, tonsor venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus. Quo viso Iulianus obstipuit, et 8Egoinquitnon rationalem iussi, sed tonsorem acciri.’ Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte compendii, vicenas diurnas respondit annonas, totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave, absque fructuosis petitionibus multis. [10] Unde motus omnes huius modi, cum cocis similibusque [p. 202] allis, eadem paene accipere consuetos (ut parum sibi necessarios) data quo velint eundi potestate, proiecit.

1 removit, added by Pithoeus.

2 culmen altum, suggested by Her.; altum, Haupt; fastum, Corn.

3 ingluvies, E, Lind.; glubies, V (corr. by V3).

4 abundantes, Lind.; abundantis, V.

5 saxa (ut erant antehac), Pighius; saxa merant uthac, V (c add. V2, ut hac, del. V3).

6 quaerebantur et, tr. by Gardt.

7 post, added in G; scuto Parthico ... reperto, Val., Bent.; saccutum (sacculum, V3) ... repertum, V.

8 obstupuit et, Her.; V omits et; obstupuit, WBG.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: